Visits: 1376
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1700

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1537-09-04
            received [1537]-09-14

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 19, No. 8

Prints:
1HE 1 No. 30, p. 50 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, D. 19, No. 8_1

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Memor mandati Reverendissimae Dominationis Vestrae, mitto illi quaedam nova, quae ex Vratislavia doctor Auctus domino Francisco Bonero misera written over iiaa written over it. Quae recentia quidem videntur, sed quantum illis fidei tribuendum sit, ignoro, etsi nihil in iis continetur, quod non verisimile sit, nisi quod dies, quo gesta ea feruntur, adscriptus est recentior. Apud maiestatem regiam quae agantur, ex domino Nybschitz melius Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet omnia, quam scribi a me possint. Sum nunc vehementer occupatus plurimis scribendis, quare brevitati litterarum mearum quaeso, ut ignoscat Reverendissima Dominatio Vestra. Sed illud tamen non possum, quin adscribam, dominum Samuelem Matzieiowski designatum esse maiorem secretarium, virum recte bonum et eruditum. Spero, id, quod etiam opto, Reverendissimam Dominationem Vestram iam tandem Varmiensi ecclesiae praefectum iri, id, quod ubi factum erit, per Dominum Nybschitz mittat, quaeso, instrumentum cessionis parochialis in Golombia in personam domini Samuelis in manus Reverendissimi Domini mei atque mei quoque, ut memor esse dignetur, AAWO, AB, D. 19, No. 8_2 maiorem in modum peto. Qua gratia parentem hidden by binding[em]em hidden by binding olim meum, qua me quoque prosequi semper hidden by binding[r]r hidden by binding visa est, eam nunc re ipsa declaret, meque tu paper damaged[u]u paper damagedendum in omnes partes et defendendum suscipiat. Gratum me et memorem cognoscet futurusque sum perpetuo in officio et potestate hidden by binding[ate]ate hidden by binding Reverendissimae Dominationis Vestrae. Cuius me gratiae etiam atque etiam diligenter commendo. Deum precor illi felicia cuncta largiatur.

Eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae servus addictissimus Stanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130)Stanislaus HosiusStanisław Hozjusz (Stanisław Hosz, Stanislaus Hosius) (*1504 – †1579), diplomat and theologian; 1534-1538 secretary to the Bishops of Cracow Piotr Tomicki and Jan Chojeński; 1538-1549 royal secretary; 1538-1549 Canon of Ermland (Warmia) and from 1539 Cantor; 1540-1550 Canon of Cracow; 1549-1551 Bishop of Kulm (Chełmno); 1551-1579 Bishop of Ermland; in 1560 elevated to Cardinal; 1561-1563 Papal Legate to the General Council of Trent; in 1573 appointed Grand Penitentiary to Pope Gregory XIII (SBKW, p. 95-96; KOPICZKO 2, p. 129-130)