List #396
Ioannes DANTISCUS do Bona SforzaBurgos, 1528-02-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
Ea, quae Maiestati Vestrae Serenissimae 1527-01-10⌊101527-01-10⌋ et 1527-01-29⌊29 Ianuarii praeteriti1527-01-29⌋ cf. , CIDTC IDL 389;
, CIDTC IDL 7119⌊scripsicf. , CIDTC IDL 389;
, CIDTC IDL 7119⌋, ex his hic adiunctis duplicatis et triplicatis abunde intelleget, quae licet sunt per amanuensem meum satis inepte scripta, cum alium hic non habeam, cui fidere possem, boni, quaeso, consulatur. Visum mihi est non abs re sub his bellorum motibus ea, quae scribo et scripturus sum, per plura exempla ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmittere, quo hic omnium, quae geruntur, certam cognitionem habere possit. Quae interea se obtulerunt, sic habent. Post hoc indictum bellum caesar decreverat ad regem Scotiae, Germanos principes et ad Vestram atque serenissimam regiam Maiestatem oratorem suum mittere. Quo intellecto subinde me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ ad dominum cancellarium contuli et ne quippiam intemptatum relinquerem, iterum cum eo de adohae remissione agere coepi, fore ducens or dicens⌈ducensducens or dicens⌉
apprime commodum, quod rebus ut tunc stantibus maiestas caesarea ea in re Reginali Vestrae et regiae Maiestati gratificaretur, quo illam sibi nulla alia re magis posset reddere amicas, ut ad haec tempora propensas. Ad haec primum respondit, quod caesar ad tractandas istiusmodi res privatas esset valde difficilis et non posset induci, ut illis intenderet habereque multa memoralia etiam in negotiis suis propriis et quae etiam ipsum concernerent caesarem, de quibus iam a multo tempore non posset habere resolutionem; nihilominus tamen se tentaturum, si quid fieri posset, antequam iste hinc a curia absolveretur. Deinde cum pransi fuissemus iterum seorsum, id quod prius refutavi, non esse incommodum, quod caesar hoc tempore Serenissimae regiae et Reginali Maiestati in relaxatione adohae gratificaretur, addens hoc, quod mihi paulo ante Sigismundus Loffredus retulerat, spurios utpote etiam in regno Neapolitano fuisse ab solutione adohae immunes et exemptos, quodque caesar non rem novam faceret, si hanc solutionem remitteret, idque bene posse ac debere etiam merito fieri. Quae cum audisset, in hunc modum respondit libuitque illius verba annotare: “plane, inquit, ut vobis veritatem dicam, iste Loffredus hactenus negotium hoc detinuit, quominus fieret, mihi conatus fuit persuadere, ut a caesare pro mercede, ut hic vocant, impetrarem idque tempore matris serenissimae reginae vestrae in adohis praeteritis non fuit exactum et persolutum, quod cum non esse sciam, facere nolui, immo etiam si foret, foret iustissimum, nequaquam id contra dominos vestros petere velim.” Ad quod illi non immerito magnas egi gratias nomine Serenissimae Reginalis Vestrae Maiestatis
BCz, 242, p. 166
ac regiae, pollicitus illi vicissim omnem Maiestatum Vestrarum favorem et benevolentiam, addidique, quod ex his posset intelligere, qualis iste esset nebulo quodque id iam pridem de eo sum suspicatus mirarerque multum, quod tales in consilium caesaris admittuntur. Super hoc contractis humeris “quid vultis, inquit, quod egofaciam, cum caesar eum ferat?” Subintuli, si videretur sibi, quod iterum ea de re convenirem caesarem; consuluit, ut facerem diceremque caesari, quod non novam peterem gratiam, sed eam, quam praedecessores suae maiestatis, sed ipsa etiam maiestas sua matri Serenissimae Maiestatis Vestrae usque ad ultimos vitae dies dederint et in ea conservaverint. Quod me facturum suscepi.
Ex his habet Maiestas Vestra Serenissima, quomodo hucusque ab illo proditore hic sumus decepti habetque hoc nomen, ut intellexi, et Neapoli et passim hic ab omnibus et nisi fuissent litterae et mandata Maiestatis Vestrae, numquam in familiaritatem meam advenisset; semper animus meus ab eo abhorruit, tale quiddam in eo perspiciens. Cum autem sic res cecidit, arte eum adhuc tractabo, dissimulabo quantum possum, donec, quid mihi ulterius sit faciendum, Maiestas Vestra Serenissima statuerit. Ille fuit profecto, nec me sententia fallit, qui una cum vicerege omnia contra Maiestatem Vestram egit, et idcirco ut tanto facilius machinas et molimina sua perficeret, impositum fuit, Maiestas Vestra ut fratrem eius uterinum Scipionem de Summa statui et alium Colamariam castro Barensi praeficeret, quo, cum vellent, omnia ex re sua haberent.
Superiore die 1528-02-03⌊III huius1528-02-03⌋ bonus iste
Contuli me, ut dominus
Postero die, cum dominus cancellarius memoriale accepisset, fecerat, ut intellexi, ea in re dignam relationem in consilio, quam cum caesar audivisset, repetiit a cancellario memoriale meum, dicens, se velle deliberare et omnino, antequam hinc discederet, determinare negotium. In domino cancellario nihil defuit, ille hucusque fecit, quod potuit et praesertim magnificus dominus Cornelius Duplicius Sceperus, consiliarius caesareae maiestatis, elaboravit, quoad eius fieri potuit, ut antequam hinc ad Serenissimam Vestram Reginalem et regiam Maiestatem solveret, istius negotii absolutionem secum ferret. Ceterum cum in hoc hic exitu, ut semper fieri solet, tot negotia caesari se obtulissent, ut caesar nullis privatis rebus intendere voluisset, resolutionem istius adohae usque in Madrit, quo nunc ituri sumus, reiecit. Si quid ibidem expediri poterit, velis et remis incumbam, ut cum primis Maiestatem Vestram Serenissimam certiorem reddam.
Orator iste, qui ad Vestram Regiam Maiestatem proficiscitur, ut caesari gratus est, ut domino magno cancellario intimus plurimumque rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae affectus, quod hic non semel re ipsa comprobavit, estque mihi cum eo propter egregias suas virtutes et summam prudentiam vetus consuetudo et familiaritas fuitque hic mecum in continuo contubernio non secus atque frater germanus amatus a me eoque mihi semper fuit carior, quo illum cognovi in dies ad inserviendum rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae magis atque magis propensum. Non abs re igitur illum Serenissimae Maiestati Vestrae summopere BCz, 242, p. 169 commendo. Ab eo, cum applicuerit, omnia, quae hic in rebus Maiestatis Vestrae acta sunt, libere intelliget poteritque Maiestas Vestra illi tuto credere et ita sibi obligatum facere, ut semper hic eum in omnem eventum bonum servitorem habeat; multum enim hic apud dominum cancellarium potest et est in magno illius favore, et si huc, Deo bene favente, sospes redierit, crescet et plura poterit. Is maiestatem caesaream excusabit, quod tanto tempore hic detineor et qua de re causae Maiestatis Vestrae Serenissimae tantam moram habuerint; id enim potissimum est, quod habet in commissis. Non diu, ut reor, erit in itinere, in postis fere advolabit et litteras subinde, quae illum praecedunt, sequetur.
Cum sobellis, quos nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae dominae imperatrici dedi, parum profecimus, illa enim in negotiis parum aut fere nihil potest apud caesarem, fecit tamen, ut ex illius ad Maiestatem Vestram Serenissimam litteris, quas idem dominus orator secum fert, intelliget, quantum potuit.
Mitto cum his expeditionibus Maiestati Vestrae historiam indictionis belli seu, ut vocant, diffidationis caesari factae in lingua Hispana, quae Maiestati Vestrae Serenissimae non est incognita; inde habebit fere omnia, quae hucusque hic acta sunt et istius belli causas. Incidimus in haec misera et turbulentissima tempora, quorum finem, praeter Deum, scit nemo. Velim, nisi esset servitium Maiestatis Vestrae Serenissimae, alicubi in tuguriolo delitescere et sic, quod vitae reliquum est, absumere.
Si fortunis meis nihil aliud, quam quod in praesentia mihi est, accedet, ferendum erit aequiori animo, nam me et canum et valetudinarium omnis ambitio deseruit, quae prius non admodum in me magna fuit. Quare si cum gratia Maiestatis Vestrae Serenissimae fieri potest, humillime supplico, dignetur me tandem post quartum annum ex gravibus suis impensis revocare, quae me plus, cum in dies accrescunt, quam omnia alia, affligunt. In hoc exitu iterum extraordinarie plurima cogor exponere dedique paulo ante pro uno mulo ad ferendum onera XXVIII ducatos et pro mula, quae me feret in itinere, XXX ducatos, praeter alia, quae longum esset enumerare. Unde nihil tum demum mihi a Deo et a Maiestate Vestra Serenissima gratius posset dari, quam ex ista captivitate ad meos redeundi libertas, quae non bene pro toto auro venditur.
BCz, 242, p. 170 Alia, quae hic aguntur, Maiestas Vestra Serenissima ex meis ad maiestatem regiam accipiet, ad quae me refero et suppliciter rogo, reditus mei clementem rationem habere dignetur Maiestas Vestra Serenissima, cui me humillime ut dominae meae clementissimae commendo.
Datum ex
Serenissimae Reginalis Maiestatis Vestrae humillimus servitor