Reverendissimus dominus Otto Truchsess von Waldburg (*1514 – †1573), 1543-1573 Bishop of Augsburg, 1544 appointed cardinal⌊cardinalis AugustanusOtto Truchsess von Waldburg (*1514 – †1573), 1543-1573 Bishop of Augsburg, 1544 appointed cardinal⌋, cum sit erga nos studio et observantia singulari, magnam sollicitudinem prae se fert, quo illustrissimae filiae nostrae se dignos maritos consequi possint. Quoniam vero prima nobis cura est de serenissima domina Isabella Jagiellon (*1519 – †1559), 1539-1559 Queen of Hungary; from 1539 wife of John Zápolya, King of Hungary, mother of John II Sigismund Zápolya; daughter of Sigismund Jagiellon, King of Poland, and Bona Sforza⌊Isabella Hungariae reginaIsabella Jagiellon (*1519 – †1559), 1539-1559 Queen of Hungary; from 1539 wife of John Zápolya, King of Hungary, mother of John II Sigismund Zápolya; daughter of Sigismund Jagiellon, King of Poland, and Bona Sforza⌋, quod eam ex difficultatibus et periculis, in quibus versatur, ereptam cupimus, auctor nobis est, ut fratri illustris domini Bavariae ducis eam in matrimonium demus. Est is quidem nunc archiepiscopus Saltzburgensis, verum cum nondum sit maiores ordines consecutus, relicto archiepiscopatu ad uxorem ducendam animum adiecisse dicitur. Deinde facultates amplas habere et ingentem pecuniam serenissimo domino Ferdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌊Romanorum regiFerdinand I of Habsburg (*1503 – †1564), from 1521 Archduke of Austria, from 1526 King of Bohemia and Hungary, Croatia and Slavonia as Ferdinand I, 1531-1558 King of the Romans, 1558-1564 Holy Roman Emperor; son of Philip I the Handsome and Joanna the Mad of Castile, a younger brother of Charles V of Habsburg⌋ mutuam dedisse fertur. Cuius maiestas aliquot Silesiae ducatus hereditarios illi daturus e paper damaged⌈[us e]us e paper damaged⌉st, ut sic ei de credita pecunia satis faciat. Sed rursus ea consuet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉udo dicitur observari in Bavaria, ut qui maximus est natu inter ducis filios, is ducatum integrum solus possideat; fratres vero eius ad ecclesiasticas dignitates aspirent neque possessiones ullas in Bavar paper damaged⌈[] paper damaged⌉ia habere possint. Quae res nonnihil nos deterret, cum et familia placeat illustrissima et aet paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉as illius cum aetate serenissimae filiae nostrae convenire videatur. Itaque cupimus ex Paternitate Vestra cognoscere, quid ipsa de iis rebu paper damaged⌈[ebu]ebu paper damaged⌉s explorati habeat. Quoniam vero de illustribus quoque domi paper damaged⌈[e domi]e domi paper damaged⌉nis marchionibus Badensibus idem reverendissimus dominus cardinali paper damaged⌈[inali]inali paper damaged⌉s nobiscum egit, eorum quoque status qui sit, nobis Paternitas Vestra perscribat et fidele suum consilium, ita ut perpetuo facere consuevit, nobis impartiat et cubicularium hunc nostrum primo quoque tempore ad nos remittat, factura pro gratia nostra et fide atque officio suo.
Quae bene valeat.