1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Full text
Results found: 1
preserved: 1 + lost: 0
1 | IDL 4907 | Ioannes DANTISCUS to Joachim von WATT (VADIANUS), Cracow, 1521-10-01 | ||||||
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
| ||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Viro undecumque doctissimo Ioachimo Vadiano amicorum amicissimo sibique in Christo caro sinceroque praeceptori. Erasmus, Ioannes Fabritii. Ad manus proprias. An doctor Ioachim Vuatt statt phisico zu-o Sant Gallen.
Salve Colendissime Vadiane. Ante duos annos ex Friburgo per Falconem praefectum ad te dedi tales, ut nunc, litteras, hoc est extemporarias; sed tamen rem ipsam tibi exponere non ausi propter periculum, quod mihi forsan per Gallizantes incubuisset. Cogebar igitur me ad Sanctum Iacobum peregrinum tibi describere, cum essem serenissimi domini mei ad regem tunc catholicum orator, et egi in Hispania Barcinonae ultra octo menses. Quaeso pro tuo olim amore, quo me prosequebaris: necessarium errorem boni consule. In reditu nihil te vidissem libentius; sed quia pestis apud vos passim grassabatur, in aliud iter declinavi. Cum itaque in fatis non fuit, ut coram te et alloquerer et tua dulcissima consuetudine frui possem, ne mei te penitus occuparet oblivio, has ad te, nactus opportunitatem istius tui conterranei, dedi, summopere te rogans, ut vicissim aliquando scriptis tuis iucundissimis me consolatum efficias; et si quid vis, quod hic pro te vel in tuorum decus et commodum facere debeam, iube, certum habiturus, nihil me facturum esse libentius. Faustiter vale cum tua coniuge et, si sunt, liberis et me, quo coepisti, absentem amore prosequere. Absentem absens audiat videatque. Cracoviae, 1 Octobris, anno 1521. Tuus Ioannes Dantiscus iuris utriusque doc[tor], serenissimi Poloniae regis secretarius. |