1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
WYSZUKIWANIE
Inne teksty – pełny tekst
Znaleziono: 20
zachowanych: 20 + zaginionych: 0
1 | IDT 568 | Stanisław GRABKOWSKI do UNKNOWN Adrianople 1539-02-23 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
2 | IDT 687 | Tiedemann GIESE do Sigismund I Jagiellon ca. 1539-03-04 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Formula litterarum Reverendissimi Domini Culmensis ad Serenissimam Regiam Maiestatem Serenissime etc. Rogaverunt me plerique domini consiliarii harum terrarum , ut nonnulla, quae in usum tum Vestrae Maiestatis, tum huius reipublicae esse videbantur, ad ipsam Maiestatem Vestram perscriberem. Erat hoc quidem officium reverendissimi domini episcopi Warmiensis, in hoc senatu praesidentem agentis, sed quoniam nuper non admodum prospere ei ceciderat simile pro republica susceptum studium, parsum est nunc eius reverendissimae paternitati, cuius iniquam sortem non immerito dolent omnes, quandoquidem omnium rogatu apud Maiestatem Vestram agenda susceperat, quae indignationem ei istam pepererunt. Consuluerant anno superiori domini consiliarii ex conventu Grudentino scribentes, ut Maiestas Vestra permitteret pecuniam accisae, quae tum instituta erat, in praetorium civitatis Thorunensis deponi, quoniam ad sedandos tumultus, qui ob aes publicum serenissimo Daniae regi collatum exorti fuerant, tum ad discutiendas dissensiones inter nobilitatem et parvas civitates ob cocturam cerevisiae indies gliscentes, tum ad ferendam opem subitis inexspectatisque casibus reipublicae plurimum istud expedire videbatur. Quibus consiliis et petitionibus tametsi Serenissima Maiestas Vestra benigniter annuerit, tamen quoniam postea diversam suam voluntatem indicavit, ut videlicet omnis collecta pecunia in thesaurum regium comportaretur, omnes se ad obtemperandum Maiestati Vestrae componunt, expendentes suae oboedientiae debitum magis, quam indignitatem, quae ex rei iam evulgatae retractatione ipsis acessit, ad hoc solum dolentes, quod se in suspicionem audiunt vocari, quas haec consulentes fidei et auctoritati Maiestatis Vestrae voluerint derogare. Quod quantum abfuerit ab omnium animis, etsi credant Maiestati Vestrae satis haberi persuasum, tamen cupiunt, nequando etiam re ipsa doceatur, ubi simili contributo fuerit in futurum reipublicae necessitatibus consulendum. Quod autem ad componenda dissidia nobilium et civitatum parvarum in facutate adhuc est dominorum consiliariorum, ne etiam hac oportunitate frustrentur, rogant unamecum Serenissimam Maiestatem Vestram, dignetur ante proximum conventum harum terrarum mandare omnibus huius contributi collectoribus, ut de exactis et in regium thesaurum illatis pecuniis earumque, si qui sunt, debitoribus, in dicto conventu dominis consiliariis exactam reddant rationem, unde dignosci possit, quantum quisque ex cocturis dependerit. Quo comperto facile inibitur ratio, qua ex parte sit gravaminis iusta querela, licebitque nobis Maiestatem Vestram hac etiam in parte liberare conquerentium illa perpetua molestatione. Haec quoniam non ab re a Maiestate Vestra peti videbam, nolui adversari eorum desideriis, qui ista a me scribi petebant, sperans Maiestatem Vestram hoc meum obsequium non indigne laturam, imo et probaturam esse. Equidem ita meum animum ac studia omnia institui, ut nihil umquam sim intermissurus, quod pro honore et commodis Maiestatis Vestrae cognovero mea servitute agi posse. Eidem Maiestati Vestrae, pro cuius salute et glorioso statu iugiter Deum precor, devotissime me commendo. | ||||||||
3 | IDT 129 | Sigismund I Jagiellon do Council of Royal Prussia Cracow 1539-03-18 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
4 | IDT 692 | Sigismund I Iagiellon to Tiedemann Giese Cracow 1539-03-18 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
5 | IDT 703 | Instruction of Sigismund I Jagiellon for [Paweł PŁOTOWSKI], envoy to the Provincial Diet of Royal Prussia on St. Stanislaus’ Day 1539-04-14 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
6 | IDT 707 | Sigismund I informs Ioannes Dantiscus, and Tiedemann Giese about the date and place of approaching Prussian diet Cracow 1539-04-15 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
7 | IDT 734 | Sigismund I Jagiellon do Provincial Diet of Royal Prussia Cracow 1539-04-16 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
8 | IDT 705 | Sigismund I Jagiellon do Paweł PŁOTOWSKI Cracow 1539-04-16 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
9 | IDT 47 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Kaspar HANNAU Cracow 1539-05-09 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
10 | IDT 670 | Councillors of Royal Prussia do Sigismund I Jagiellon Löbau (Lubawa) 1539-06-14 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissime Princeps, Potentissime Rex et Domine Clementissime. Fidelium servitiorum nostrorum in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae subditissimam commendationem. Nos, infrascripti Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum Prussiae consiliarii, cum sigillum harum terrarum ad manus non habeamus, patentibus iis nostris litteris per nos ex communi consensu scriptis Serenissimae Maiestati Vestrae humiliter significandum duximus, quod ad nostram supplicationem, quam ratione conventus, qui pro Divi Stanislai die praeterito celebrari debuerat, ad Serenissimam Maiestatem Vestram per medium reverendissimi domini episcopi Warmiensis, praesidentis nostri, dederamus, ab eodem iis diebus Serenissimae Maiestatis Vestrae responsum accepimus, ex quo petitiones nostras, ut videlicet tempus et locus illius conventus ob pestis contagium, quod tum et adhuc in praesenti Marienburgi saevit, transferretur, non esse admissas dolenter quidem intelleximus, cum etiam iis, quibus castri cura tradita est, liberum permittatur saluti suae consulere, nobis vero non item. Cum igitur suspecti aeris et mortis metu, qui a natura cunctis est inditus, tum etiam non dubia spe precium nostrarum exaudiendarum, conventus noster pro statuto die et loco non coierit ac Serenissima Maiestas Vestra in litteris Gedani clementer nobis datis novissimeque Cracoviae confirmatis, quoties res postulaverit, alium locum et tempus praescribendi arbitrium sibi reservaverit, iterum ad Serenissimam Maiestatem Vestram supplices confugimus atque humillime oramus, elapso iam commodiore veris tempore instanteque messe, cuius cura incumbit omnibus, ut conventum, qui non abs re infectus transiit, in futurum pro Divi Michaelis festo celebrandum, unico ad omnes hic ordines scripto mandato cum omnibus causis tractandis, convertere dignetur, cum tali facultate (si ita Serenissimae Maiestati Vestrae propter ancipitem hic aeris statum placebit) dominis consiliariis concedenda, ut possint, si suspicio pestis tunc in Graudencz esse comperietur, conventum ipsum in locum aliquem salubriorem communi consilio transferre, mandatis Maiestatis Vestrae quoad cetera salvis manentibus, et quo in iis reverendissimo domino Warmiensi nostrum omnium nomine diffusius scribenti Serenissima Maiestas Vestra credat certius, ad illum has patentes sigillis nostris firmatas Serenissimae Maiestati Vestrae mittendas dedimus. Cui nos supplicissime commendamus cupientes eandem Serenissimam Maiestatem Vestram in diuturna et felicissima prosperitate valere. Datae Lubaviae, die XIIII Iunii anno Domini MDXXXIX. Eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae devoti et fideles consiliarii ac servitor[es] Tidemannus episcopus Culmensis manu propria subscripsit Ioannes de Lusianis palatinus Culmensis ac capitaneus Rosinensis [etc. subscripsit] Georgius a Baisen palatinus Marienburgensis et Gnevensis etc. subscripsi[t] Georgius a Conopat palatinus Pomeraniae manu propria subscripsit Achacius Czeme castellanus Gedanensis, capitaneus Sthumensis subscripsit | ||||||||
11 | IDT 671 | Councillors of Royal Prussia do Sigismund I Jagiellon Löbau (Lubawa) 1539-06-14 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissime Princeps, Potentissime Rex et Domine Clementissime. Fidelium servitiorum nostrorum in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae subditissimam commendationem. Cum paucos ante dies generosus quondam Ludovicus a Mortangen castellanus Elbingensis et in consilio harum terrarum consors noster ex hac vita receptus castellanatum ipsum et hunc dignitatis locum reliquerit existimemusque non solum reipub[licae] nostrae, sed etiam Maiestatis Vestrae commoditatibus expedire, ut hi, qui in huius consilii senatu ante versati exercitatique sint, in vacantium dignitatum loca sublimiora prae aliis surrogentur, humillime Maiestati Vestrae supplicamus, ut ad vacantem hunc castellanatum Elbingensem generosum dominum Achacium Czeme castellanum Gedanensem evehere, illius vero castellanatum Gedanensem generoso domino Michaeli Selislawski succamerario Culmensi conferre, ac in huius deinde locum dominum Fabianum Czeme succamerarium Pomeraniae, ut dominum Ioannem a Baisen, magnifici domini palatini Marienburgensis filium, ad praesens succamerarium Marienburgensem, sublimare dignetur, quo a pluribus regio beneficio cohonestatis cumulatiores gratiae et fidelitatis obsequia attentiora Maiestati Vestrae reddantur. Cum quibus nos quoque eidem Sacrae Maiestati Vestrae, si nostrae intercessioni locum dare dignabitur, pro ea clementia studebimus fidelitatis nostrae et devotissimorum obsequiorum iura uberius rependere. Cum autem sigilli harum terrarum usus nobis non congregatis non permitteretur, litteras has patentes singulorum nostrum sigillis et subscriptionibus roboratas per reverendissimum dominum Warmiensem, praesidentem nostrum, cui latius hac in re scribenti Serenissima Maiestas Vestra fidem habere dignetur, ad eandem Maiestatem Vestram mittimus, commendantes nos subditissime gratiae et clementiae eius ac salutem longaevam et omnis felicitatis incrementa a Domino Deo eidem precantes. Datae Lubaviae, die XIIII Iunii anno Domini MDXXXIX. Eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae devoti et fideles consiliarii ac servitores Tidemannus episcopus Culmensis manu propria subscripsit Ioannes de Lusianis palatinus Culmensis ac capitaneus etc. Georgius a Baisen palatinus Marienburgensis etc. Georgius a Conopat palatinus Pomeraniae etc. subscripsit | ||||||||
12 | IDT 697 | [Sigismund I Jagiellon] do Council of Royal Prussia Cracow 1539-07-06 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
13 | IDT 288 | Council of Royal Prussia do Stanisław KOSTKA & Mikołaj SZCZAWIŃSKI 1539-07-08 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
14 | IDT 102 | Instruction of Ioannes DANTISCUS for Georg von HÖFEN, envoy to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach Heilsberg (Lidzbark Warmiński) 1539-07-25 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Du wirst furstlicher durchlaucht und meiner hochgunstigen frawenn der furstin mein freuntliche w[il]lige dienst ansagen und anczegenn das ich dich denn ... meisten teil zu disser ehe freudt gesent hab furstliche d[urchlaucht] und die furstin zubesuchen / und in von Gote den [al]mechtigen langwerige gesuntheit in glukseligem regiment zu wunschen / mit erbittung wor iren furstlichen durchlauchten vil fruntlicher wilferung und die... mit der tadt ummer werde wissen zu thun / das ih... des gancz bin geflissenn / do bey uff furstlicher durchlaucht erfurdernn / so ichs werd in gotlichen gnadenn mit fueg mugen zu wege brengen / und an meiner gesuntheit oder mit koniglichen und des lands geschefftenn unvorhindert bleib / das ich uff sant Bartolomei tag zu derl... freud darzu mich furstliche durchlaucht geladen gernn mag wil gestellenn und vil gerner / das ich zuvor lange begerd / ire furstliche durchlauchte mit herczlicher frolicheit sehen ansprechen / und alle wilferigheit erczegenn etc. Darnoch / in bekvemer zceit wirstu furstlicher durchlauchtt ansagenn was meinenn verloffenenn underthan von Resel anghet / das ich uff jene zceit so ich mit furstlicher durchlaucht in Gots hulff und gnadenn werde zu samne komenn / guttenn / und unverwerfflichenn bericht vil thun / und sonst viler sachen halben mich mit seiner durchlaucht gnugsam bereden etc. Du wirst ouch die sache die der Slonsky furdert furstlicher durchlaucht befelen und bitten noch laut meines schreibens das der Slonski wirt antwurten das sich sein furstliche durchlaucht gnediglich den vor die ich geschribenn / wolde halten / und sie nie mer vorschrifft lossen genissen. / Welchs ich widerumb furstlicher durchlaucht mit willigen dinsten gernn wil freuntlich wordinenn etc. Der furstin irer durchlaucht wirstu sagen / ouch in fueglicher zceit / wie ich von Jobst Luduigen von Kroko nichts anders dem die bortlen / die ich irer durchlaucht zu geschicktt / und keine flinderlen do bey gefundenn / hab uberkomenn / und die boum wolle wart von den die sie brochten das sie mir wergeschickt angesagt / die welche ich uff Jobst Luduigen schreibenn / wie sie mir geworden / irer durchlaucht hab zugeschickt. / Wor ich sunst im vil grossernn irer durchlaucht zu ehren und nucz wuste zu dinenn / sol mir kein fleis abghenn etc. Ins end hat dich vor vil trinken und hader hab fleis das du gesunt im korczen widerkompst etc.
Du wurst ouch nicht vorgessen furstlicher durchlaucht anzuzceigenn / wie Ambrosi Feyrobent pfarrer in der Neustat Elbing do er das heylig sacrament uffs altar getragen dar noch von der kanczel uffentlich gepredigt / das do nichts anders dan brot wer und brot blyb / derhalben er vomm Rethe zum Elbing gefurdert / das nicht hot mugen entfallen / und von rothe bey trewenn und ehren vorstackt sich mir zugestellenn / die er schautlich vorlassenn. / Zu dem hern von Samlant ist gewichenn / der in vor seinenn caplan hot uff genomenn / das ich derwegen losse furstlicher durchlauchtt ansagenn / das ichs gewislich do vor halt / das sein durchlauchtt keinenn gefallen daran wirt haben / bitten das solch teuflichs mensch gestrafft mocht werden etc.
Datae Heilsberg, XXV Iulii MDXXXIX. | ||||||||
15 | IDT 686 | Stanisław AICHLER, Epigram on Carmen paraeneticum ad Constantem Alliopagum by Ioannes DANTISCUS ca. 1539-07 | ||||||
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ad musam amplissimi auctoris, quam lepide atque eleganter vetulam fingit, epigramma Stanislai Glandini iuris utriusque doctoris. Siccine Parnasum vetulae tibi scandere durum est?Qui fit, quod carmen tam bene molle canis? Ne quamvis vegetam superas, tu vivida, Musam Sat, qualis nam sis, carmina culta docent. | ||||||||
16 | IDT 690 | Stanisław AICHLER, Two Epigrams to the Youth ca. 1539-07 | ||||||
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AD IUVENES Stanislai Glandini iuris utriusque doctoris hexastichon Hunc tantum vatem, ingenua et generosa iuventusAccipe, volve manu, menteque volve diu. Non hunc vulgaris, privataque laurea cingit, Cingit at hunc sacri laurea pontificis. Non canit hic Martis rabiem, Venerisque maniam, At canit hic CHRISTI verba salutifera Eiusdem tetrastichon Praesulis haec varia et numerosa pericula cautosVos faciant, certa est (cautio fida) salus. Discite prudentes, vanis praeponere firma. Discite, solum homines quidve beare queat. | ||||||||
17 | IDT 693 | Hieronymus VIETOR, epigram to the Youth ca. 1539-07 | ||||||
Publikacje:
| ||||||||
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AD IUVENES SAECULI HUIUS
In quibus hoc aevo CHRISTI respublica nutat
Multorum vario turbine corda quatit. Quo possis igitur fugienda relinquere, cautus Et sectanda sequi, dent tibi lecta, viam. A qua ne titubans dementis opinio vulgi Te trahat, intendas Argus ut esse queas. Atlantis fuge, sed qui nunc crevere, nepotes, Pectora nam pubis reddere caeca solent. Quae contacta semel iaculum letale reservant, Vera salus animae quo vitiata perit. Hieronymus Vietor | ||||||||
18 | IDT 694 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Samuel MACIEJOWSKI Cracow 1539-08-13 | ||||||
Publikacje:
| ||||||||
19 | IDT 704 | Sigismund I issues an expectative for Warsaw canonry for Baltazar of Lublin Cracow 1539-08-20 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||
20 | IDT 95 | Georg HEGEL do Ioannes DANTISCUS Cracow 1539 | ||||||
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
| ||||||||