List #2251
Francis van CRANEVELT do Ioannes DANTISCUSMechelen, 1539-12-15
odebrano 1540-03-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo ac longe eruditissimo Domino, domino episcopo Varmiensi
Salutem plurimam.
Dabit mihi veniam Reverendissima Tua Paternitas, quod ex tanto locorum intervallo ausim interpellare sacra tua studia, sanctosque labores, homo non satis notus et perquam tenuiter eruditus. Sed hic ipse Wartenius, ή μάλλον Παρθένιος, vir multis adeo dotibus insignis, cuius amicitia per dominum Cornelium Scepperum mihi conciliata est, ad patriam rediturus, contendebat, ut ne mearum litterarum expers discederet; nec ego quicquam potui denegare serio postulanti, cupioque per eundem in album tuorum {ratiocinariumque} describi. Nec enim contemnes, opinor (quae tua est humanitas) amiculum sua se sponte dedentem; et si Statio credimus, firmior est subinde amicitia quae studiorum similitudine contrahitur, quam sanguinis aut generis. Natos, inquit,
genuisse <necesse> est:
Hos legisse iuvat. Tenero sic blandus Achilli
Semifer Aemonium vincebat Pelea Chiron.
Nec senior Peleus natum comitatus in arma
Troica, sed caro Phoenix haerebat alumno.
Et quae <de> Pallente et Acoete ceterisque subiicit. Si quid erit officii aut obsequii quod Craneueldius praestare possit Reverendissimae Paternitati Tuae, nihil erit, quod recuset.Mechliniae, XV die Decembris 1539.
E(iusdem) or E(idem)⌈E(iusdem)E(iusdem) or E(idem)⌉ Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Tuae deditissimus Franciscus Craneueldius