» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2898

Jan TARNOWSKI do Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1546-01-12
            odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 619-622

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1599, p. 622

Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., amico carissimo et observando

BCz, 1599, p. 619

Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.

Salutem plurimam officiorumque meorum diligentissimam commendationem.

Gratissimum mihi fecit Reverendissima Dominatio Vestra, quod me per litteras tanto studio salutaverit suas, facile enim declaravit nihil a se esse intermissum veteris eius constantisque in me benevolentiae. In quo quoniam per omnia ipse Reverendissimae Dominationi Vestrae respondeo cultuque amicitiae nostrae satisfacio. Vicissim nunc eam resaluto saneque omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo cupio, quae ad diuturnam vitam, ad felicissimos eosque perpetuos rerum eius successus pertinere imprimis videntur.

Quod autem scribit, dem operam, ne quid hic in Prutenicis negotiis praeter privilegia agatur decernaturve, sane in omni functione senatoria ita me semper gerere soleo, ut nihil umquam contra ius iurandum meum contraque viri boni officium faciam, quin semper ea consulam, ea suadeam, quae retinendis reipublicae eius privilegiis consentanea sint. A cuius corpore, cum Ducatus Prussiae separatus non sint(!) instead of sitsint(!)sint(!) instead of sit, non minus eius, quam Regni privilegia rata firmaque esse cupio. Quare vel nunc, si quid hic agitatum eius generis fuerit, officium meum libenter sum secuturus.

Quod autem reliquum est, commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae more meo plurimum ab eaque peto, ut, quandoquidem ipse is sum, qui benevolentiam Reverendissimae Dominationi Vestrae plurimi facio, qui ei ex animo studeo, veteri sua benevolentia et amore complectatur. Gratissimum mihi fecerit Reverendissima Dominatio Vestra. Quam cupio felicissime valere.

Datae Cracoviae, 17 Ianuarii anno Domini 1546.

Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus Ioannes comes in Tharnow, castellanus Cracoviensis etc., etc.