Letter #488
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to [Ioannes DANTISCUS]Cracow (Kraków), 1530-05-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime Domine.
Congratulor Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod Deus Optimus Maximus ad ad hanc dignitatem illam evehere dignatus est. Idem faxit, ut sit haec dignitas pro salute animae Dominationis Vestrae, de qua re nil dubito, cum sciam ex Dominatione Vestra et
Paucis perstringam, quomodo haec omnia cesserunt. Redeuntibus BCz, 243, p. 117
„Mylosczywa” - inquit ille - „kralowa, prosit nesmym, bo nycz ne wyprosym, alem proto przyyel, W(aszą) M(yloscz) prypomynwczy, aby W(asza) M(yloscz) pana Dantisca neszapomynala, slwhy sweho wyerneho”. Ego fui interpres. Sua maiestas respondit se daturam operam. Nuntius domini castellani postea expeditus est non compos voti. Postea semper de Dominatione Vestra loquebamur laeti. Cumque haec res divulgaretur, totus coetus factum probavit. Videtur mihi hoc non postremum gaudium esse debere, quod omnes laudant et favent Dominationi Vestrae sortem hanc, allegando dexteritatem et virtutem. Me haec res mirum in modum exhilarat, vox populi vox Dei dicitur.
Promoverunt negotium hoc reverendissimus dominus Cracoviensis, dominus Ludovicus Aliph<ius>, dominus Choyenski, dominus magister curiae. Ego etiam, etsi numquam, ubi honorem et commodum Dominationis Vestrae promovere potui, defui, hic tamen praecipue (potui namque) pulsavi, prout coram et maiestas reginalis et multi alii testabuntur. Certus enim sum, cum Dominatio Vestra bene superinscribed⌈benebene superinscribed⌉ habet, eandem rebus meis non defuturam.
Volunt hic aliqui Columbam et canonicatum Warmiensem impetrare, sed maiestatem reginalem amici Dominationis Vestrae rogant, ne consentiat, nec consentitur. Poterit istis beneficiis fratribus Dominationis Vestrae aut Fabiano, creaturae Dominationis Vestrae, benefieri.
Ego iturus sum ad capitulum Culmense cum litteris regiis, ne ea, quae relicta sunt, diripiantur. Commendo me Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut patri meo amantissimo, quem Deus Optimus Maximus felicem cito reducat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor