List #493
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSInnsbruck, 1530-05-27
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Magnifi paper damaged⌈[Magnifi]Magnifi paper damaged⌉co Domino Ioanni Dantisco [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ fratri [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉[1]
Mantuae
Salutem.
Nuper ad te scripsi et verbis exprimere non possum, quantum doluerim, quod neque de te, neque Bernhardo quicquam audirem. Ioannes Vitus rediens ex Mantua dixit se nihil audivisse de te, quod me summo dolore affecit, nunc vero commode rediit frater tuus. Senex noster laboravit summo in vitae discrimine, nunc tamen convaluit et abibit die Lunae. Gratulor tibi episcopatum. Forte ibi aliquando ego te <invisam>.
Venit huc in postis rex Danorum omnino conversus a Lutheranismo. Confessus et de novo obligatus iam parat ingressum in Suetiam vocantibus eum episcopis a Gustavo Erico expulsis. Cum caesare tractat de subsidio. Ego sum magnus effectus ex causa mala, iam totus cum caesare et Ferdinando, quibus placere incipit industria mea. Vide, quae sunt fata. Saltem hoc mihi peperit adventus huius regis.
Alii omnes recte valent. Principes sunt Augustae. Wilhelmus a Nassau nomine caesaris ivit ad Saxoniae ducem, interim nos haeremus orig. heremus⌈haeremushaeremus orig. heremus⌉ hic ituri Monacum Bavariae. Omnia more solito. Negotium orig. Negocium⌈NegotiumNegotium orig. Negocium⌉ cum meis in lingua Gallica nondum expeditum, Latinum apud me est bestia maior, facit difficultatem.
Si forte tu es Venetiis, in Le paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉one Albo est hospitatus quidam mercator, cui cum Iudaeis negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ fuit, et illi nomen Nicolao Fernandes de Antverpia. Persuadebis homini, ut ad me veniat habiturus commissionem plenariam, quae illi non poterit non summo emolumento esse. Si non est in Leone Rubro, est in Albo, non enim satis memini. Cauponi nomen est Michaeli Bruinstein. Venies autem omnium exspectatissimus orig. expectatissimus⌈exspectatissimusexspectatissimus orig. expectatissimus⌉, qui advenire umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ potuere.
Litterae quaedam ad te in manus meas fuere missae. Unas aperui, prout videbis, periclitaturus, an celeritatem res postularet. Boni consule, feci enim id consilio illustrissimi marchionis et Valdesii. Senex, dominus de Nassau, omnes avide de te sciscitati sunt.
Veni, veni, veni.
Ex Insprugk, XXVII-a mensis Maii anno XV-c XXX.
Tuus, quem nosti, Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Plura[5] vetant scribere negotia orig. negocia⌈negotianegotia orig. negocia⌉, quibus obruor, hodie enim concludetur in negotio orig. negocio⌈negotionegotio orig. negocio⌉ regis Danorum. Lundensis nondum venit, cum tamen quattuor orig. quatuor⌈quattuorquattuor orig. quatuor⌉ diebus praecessisset istum, qui hic nunc decem fuit dies. Male audit, quod tyrannice cum domino suo tali quali vixerit, interim non abstinens conviciis et abutens auctoritate orig. authoritate⌈auctoritateauctoritate orig. authoritate⌉. De me quoque written over d(am)⌈d(am)queque written over d(am)⌉ idem Lundensis male sentit credens, quod non insteterim pro suis rebus, interim non temperans parum amicis verbis. Atqui tu testis es, quod in re propria non ita vacaverim, ut in ipsius. Et haec est gratia.
Vale.
Senex noster adeo est varius, ut quid de Ferrariensibus debeam facere, nondum scire potuerim. Ideo omnia differo ad adventum tuum.