Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Antonio PUCCI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 5 zachowanych: 2 + zaginionych: 3 1 | IDL 1778 | [Ioannes DANTISCUS] do Antonio PUCCI, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 299-300
| 2 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 297-298
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 648
|
Publikacje: 1 | Starożytności s. 71 (ekscerpt język: polski przekład) | 2 | CEID 1/1 Nr 72, p. 322-325 (in extenso; angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ad cardinalem Pistoriensem protectorem etc.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Tametsi verear hanc meam scriptionem non nihil molestiae Dominationi Vestrae Reverendissimae allaturam,
cogit me tamen rei necessitas, quae ingens telum est et cui, ut proverbium habet, ne dii quidem resistunt, ea in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae deducere, quae cum meis tum etiam reverendissimi domini Tidemanni electi Culmensis et successoris mei rebus sunt apprime necessaria, quandoquidem non arbitror Dominationem Vestram Reverendissimam latere, quo pacto abhinc annis septem a serenissimo rege meo Poloniae, cuius tum apud caesaream maiestatem eram orator, ad hanc meam Culmensem ecclesiam Sedi Apostolicae praesentatus, nescio quo iniquo fato integram taxam, ut vocant, septingentorum aureorum, [a]d quo<d> se vix totus ecclesiae reditus extendit, soluere pro confirmatione in officiorum libris constitutam adactus fuerim, quod quidem vel adverso casu ac fortuito, vel potius quorundam avaritia aut procuratorum meorum ignorantia inscitiave commissum esse oportuit. Qua taxa si successor meus onerari deberet, nihil fieri posset magis ab aequitate alienum, praedecessores enim mei post bellum Prutenum ante novissimum, quod quattuordecim hic annis perduravit et ecclesiam Culmensem
bonaque eius adeo extenuavit, quod vix sustinere poterant
episcopum, gratuito fere et parvo dispendio confirmationes suas a Sede Apostolica obtinebant, a hac certissima ratione, quod ecclesia
Varmiensis, ad quam postulatus sum, longe in fortunis pinguior, in libris officiorum ad quadringentos dumtaxat aureos sit astricta. Accedit item et hoc tempore, quod Varmiensis et
Culmensis ecclesiae
in bellis nuperrime sopitis non parum sint afflictae et per vicinum Luteranismi malum non parvo detrimento affectae. Hinc porro iure et pro mera pietate fieret, si quid indulgentiae in annatarum moderatione utrisque impenderetur. Quae ideo fusius Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, ut pro sua incomparabili prudentia aequitateque in omnes dispiceret ac reputaret apud se. Quam gratiam ob has adductas causas istae duae ecclesiae, maxime autem
Culmensis, quae, ut scripsi, vix septingentos aureos in annuis habet censibus, a Sede Apostolica merito impetrare deberent. Cumque ea in re ad neminem
alium ego et successor meus, quam ad Dominationem Vestram Reverendissimam, quae Regnum Poloniae in suam suscepit protectionem, confugere debeamus, quantum possumus impensius supplicamus, ut nobis benignitatem
beneficentiamque suam non gravate in iis et aliis quibuscumque, quae nostro nomine venerabilis dominus Theodericus de Rheden procurator noster referet, impartiri velit, memor illius gratiae et benevolentiae, qua me olim in Hispaniis agentem oratorem apud caesarem et in eius coronatione Bononiae prosecuta est.
Qua fretus has prolixiores ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, quae si quid amplius in me beneficii contulerit, omni gratitudine, cum melius res meae habere ceperint, atque adeo re ipsa Dominationi Vestrae Reverendissimae respondebo. Cui me summopere ut domino et patrono meo plusquam colendissimo commendo.
Ex castro meo Lubaviensi, XVI Novembris MDXXXVII.
| | 2 | IDL 7255 | Ioannes DANTISCUS do Antonio PUCCI, ca. 1538-08-14 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 5639: <i>Reverendissimo domino cardinali Sanctorum Quattuor Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras reddidi ac litteras illas apostolicas Reverendissimae Paternitatis Vestrae quoad ecclesiam Culmensem confirmationis.</i> | | | 3 | IDL 7238 | Ioannes DANTISCUS do Antonio PUCCI, before 1539-08, perhaps ca. 1539-04-21 List zaginiony | odebrano Rome, 1539-08 List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 2228: Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae reverendissimo cardinali Santcorum Quattuor directas diligenter, dum nuper in Augusto a pontifice vocatus Urbem venisset, praesentavi iuncta commendatione accurata et diligenti. Qui litteris lectis excusationem, quoad tempus expeditionis ecclesiae Culmensis, humanissime suscepit ac omnem operam in negotiis Reverendissimae Paternitatis Vestrae pollicebatur. | | | 4 | IDL 2362 | Antonio PUCCI do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1540-11-30 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, AAWO, AB, D. 24, k. 33 and [1] missed in numbering after 34
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi tamquam fratri honorando
Reverende in Christo Pater et Domine tamquam frater honorande.
Binas a regia maiestate super negotio venerabilis domini Alexandri Sculteti canonici Varmiensis litteras accepi, quarum alteras easque postremas Gaspar, Reverendae Dominationis Vestrae nepos, nobis reddidit una cum sententia per serenissimum regem contra dictum Alexandrum tamquam haereticum lata. Quarum litterarum atque sententiae tenore perspecto ac toto negotio semel et bis cum eximio advocato consistoriali, quem Gaspar praedictus in hac causa sibi patronum elegit, diligenter collato atque discusso, in eam devenimus sententiam, ut nihil pro confirmatione regiae sententiae hic agatur, ea potissimum ratione, tum, quia in iudicio multa possunt opponi, cum bulla Leonis non det facultatem principibus saecularibus iudicandi huiusmodi homines, sed esxequendi adversus iudicatos, tum etiam, quia litterae Reverendae Dominationis Vestrae ad eundem Alexandrum de mense Aprilis anni 1537 datae nihil minus indicant, quam vel minimam haeresis suspicionem, immo singularem eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae in eundem Alexandrum benevolentiam ac liberalitatem declarant. Ad hoc accedit testimonium litterarum reverendi domini episcopi Culmensis ad eundem Alexandrum scriptarum. Quae quidem binae litterae, si una cum articulis concordiae, quam episcopus Culmensis ipsi Alexandro nomine Dominationis Vestrae proposuit, in iudicio exhiberentur, certe omnia nostra corruerent. Si enim haereticus bis monitus est vitandus, qua ratione condemnatus vitari non debet?
Laborare autem, ut ipse Alexander vobis reconcilietur, et reconciliatus, ut dictis in litteris continetur, in gratiam regis iterum insinuetur, nihil aliud praesefert, quam aut condemnationem, aut vitam ipsius Alexandri eiusmodi esse, ut emendatio sperari possit, non autem quod sola esxecutione iudicii adversus eum lati ratio haberi debeat. Quae cum ita se habeant, satius duximus interponere partes nostras pro concordia ineunda, quam pro ulteriori exsecutione procuranda.
Hortamur igitur et rogamus eandem Reverendam Dominationem Vestram, nolit a proposita iam concordia recedere velitque arbitrio nostro remittere quosdam articulos, in quibus adversarius reddit se admodum renitentem et fortasse non iniuria, et si mandatum sufficiens ad concordandum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae nepos secum attulisset, proculdubio confecta res esset atque ita confecta, ut honori eius et commodo satisfactum foret, cum ipse Alexander paratus sit constituere nos arbitrum absolutum omnium rerum suarum, qui a prosecutione causae huiusmodi usque ad responsum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae omnino cessabit praeterquam in causa contra capitulum Varmiense super retentione fructuum beneficiorum suorum.
Super qua etiam supersedere non recusasset, nisi praefatus eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae nepos se contentum fore dixisset, ut in causa praedicta libere quisque interim de suo iure experiretur. Super quibus omnibus Reverenda Dominatio Vestra regiam maiestatem alloquatur certioremque faciat, prout ei magis expedire videbitur et ad nos, quam citius fieri possit, respondere non gravetur. Et si eadem Reverenda Dominatione Vestra causam hanc iudicio arbitrioque nostro remittendam duxerit, curare poterit, ut aliorum in praedictis articulis contentorum, et quorum interesse agitur, ad nos mandata transmittantur.
Erunt his alligatae nostrae ad eandem [maiestetem] litterae, quarum exemplum videre poterit, ut planius intelligat, quibus verbis negotii hui[us] ratio eidem maiestati sit redditura. Ad quam noluimus scribere, quae ad eandem Dominationem Vestram scrip..., ne qua forte ei per nos indignationis adversus eandem Reverendam Dominationem Vestram daretur occasio.
C[uius] honorem, auctoritatem et gratiam magis in dies atque magis apud serenissimum regem ...nem dominum et vigere, et augeri optamus. Et feliciter valeat.
Romae, ultima Nov[embris] MDXL.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae tamquam frater, Antonius cardinalis Sanctorum Quattuor etc., maior poenitentiarius
Postscript:
Post scripta:
Si Dominatio Vestra Reverenda eidem Alexandro in hoc gratificari ..., ut eius domus ac bona domino decano Varmiensi aut alteri cuicumque canon[ico] ecclesiae suae Varmiensis per eandem Reverendam Dominationem deputando interim committatur, grat... certe nobis foret, quo facilius eundem ad optatam concordiam induce[re] possemus.
| | 5 | IDL 7402 | Ioannes DANTISCUS do [Antonio PUCCI?], ca. 1541-02-15 List zaginiony | List zaginiony, mentioned in IDL 2406: Litterae in Urbem et serenissimae maiestatis regiae, et Vestrae Reverendissimae Dominationis mittentur per cubicularium reverendissimi domini archiepiscopi Gnesnensis et episcopi Cracoviensis; cf. IDL 48, IDL 2362 | | |
Teksty ze wzmianką o Antonio PUCCI Results found: 34 IDL, 0 IDP, 1 IDT 1 | IDL 411 | Ioannes DANTISCUS do Sigismund I Jagiellon, Madrid, 1528-10-12 | 2 | IDL 464 | Ioannes DANTISCUS do [Jan LEWICKI], Bologna, 1530-01-25 | 3 | IDL 20 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, [1530-06-16 — 1530-11-03] | 4 | IDL 789 | Quirinus GALLER & Stanisław RZECZYCA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1532-05-15 | 5 | IDL 1392 | [Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław BOREK], Löbau (Lubawa), 1536-01-04 | 6 | IDL 444 | Stanisław BOREK do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1536-01-29 | 7 | IDL 1416 | [Ioannes DANTISCUS] do [Jan LATALSKI], Löbau (Lubawa), 1536-02-18 | 8 | IDL 1647 | Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-06-14 | 9 | IDL 1648 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-06-14 | 10 | IDL 4719 | Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-07-17 | 11 | IDL 5620 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Genoa, 1537-07-28 | 12 | IDL 1737 | [Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI], Graudenz (Grudziądz), 1537-10-01 | 13 | IDL 1738 | [Ioannes DANTISCUS] do [Dietrich von RHEDEN], Graudenz (Grudziądz), 1537-10-01 | 14 | IDL 3607 | Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1537-10-11 | 15 | IDL 1775 | [Ioannes DANTISCUS] do Dietrich von RHEDEN, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 16 | IDL 1788 | [Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI], Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 17 | IDL 1793 | [Ioannes DANTISCUS] do [Tiedemann GIESE], Löbau (Lubawa), 1537-11-17 | 18 | IDL 3676 | Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1538-01-28 | 19 | IDL 1842 | Ioannes DANTISCUS do Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-24 | 20 | IDL 4571 | Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1538-04-23 | 21 | IDL 5639 | Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1538-11-23 | 22 | IDL 2150 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Bolechowice, 1539-05-10 | 23 | IDL 5187 | Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1539-07-16 | 24 | IDL 99 | Paweł PŁOTOWSKI do Ioannes DANTISCUS, s.l., [shortly before 1539-09-16] | 25 | IDL 2228 | Dietrich von RHEDEN do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1539-09-22 | 26 | IDL 2396 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-03-06 | 27 | IDL 2408 | Samuel MACIEJOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-03-26 | 28 | IDL 4825 | Ioannes DANTISCUS do Ermland (Warmia) Chapter, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-04-21 | 29 | IDL 2463 | [Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)], H[eilsberg] (Lidzbark Warmiński), 1541-[07-19] or shortly after | 30 | IDL 2472 | [Ioannes DANTISCUS] do UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-26 | 31 | IDL 151 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-10-01 | 32 | IDL 2545 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1542-03-13 | 33 | IDL 7068 | [Samuel MACIEJOWSKI?] do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1542-03-13 | 34 | IDL 2807 | Marco de la TORRE do Ioannes DANTISCUS, Cracow, 1545-03-23 |
1 | IDT 736 | Tiedemann GIESE do Sigismund I Jagiellon Löbau (Lubawa) 1538-08-02 |
|