Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Peter DEUTZSCHMANN
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 3051 | Peter DEUTZSCHMANN do Ioannes DANTISCUS, Graudenz (Grudziądz), 1547-02-26 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 791-794
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino ac patrono clementissimo
Non dubium est, ornatissime princeps, quin Reverendissimae Paternitati Vestrae sint palam omnes illae turbae tumultusque insoliti, excitati nunc in ⌊Germania⌋, qua videlicet atrocitate et insolentia instituerint principes defendere (quod nemo impugnat) verbum divinum, et naviculam Petri oppressam fluctibus (ut iactitant) erigere, quantaque fiducia membra audeant reicere et impugnare caput, quo tamen non exsistente et illa exsistere nequeunt, quales ibi exstructae machinae qualesve acies, ut nisi cui visa sint, numquam tanta esse inducat animum credere, sed omnibus his (si modo cui perspecta est vis imperatoris) nihil efficient.
His ego motus cupiens quoque meis consulere rebus, nam nulla salus bello, in patriam inde profectus sum, quamvis cum ingenti studiorum meorum incommodo. Utinam haec bella numquam fuissent excogitata vel eo ordinata, ne unguem inde latum discessissem.
Nunc igitur in patriis vitam ago terminis, precor Reverendissimam Paternitatem Vestram studiosorum patronum clementissimum, quo gratia solita clientulum obsequiosissimum prosequi velit, si enim a prima statim aetate mea incipio et recordor ultimam memoriam pueritiae meae, patet Reverendissimam Paternitatem Vestram auctorem ad ingredie[ndam] studiorum meorum rationem exstitisse, nec non exhibuisse patri amantissimo beneficia innumerabilia, quibus ille vix poterit satisfacere propter senectutem. Ego in locum patris sui omnem hanc in me suscipio provinciam et quod ille in i[nser]viendo Reverendissimae Paternitati Vestrae referre non potest, me paratissime omni[a] curaturum polliceor omnique dexteritate et integritate, qu[as] Reverendissimam Paternitatem Vestram pertinere arbitrabor, si non praecludetur occas[io] observaturum.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram Deo optimo maximo co[mmendo] meque in gratiam et tutelam Reverendissimae Paternitatis Vestrae precorque diutissimam et florentissimi imperii constantiam.
Datum in ⌊Graud[encz]⌋, anno a restituta salute 1547, die vero 26 Feb[ruarii].
Reverendissimae Paternitatis Vestrae clientulus observan[ti]ssimus ⌊Petrus Teutschm[ann] iunior⌋
| | 2 | IDL 3058 | Ioannes DANTISCUS do Peter DEUTZSCHMANN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-03-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 258v (b.p.)
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 364
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
⌊Iuniori Petro Deutzsthmann⌋
Gratae nobis fuerunt tuae ⌊⌋, ex quibus mentem tuam, quid de his tumultibus, qui nunc passim in ⌊Germania⌋ contra ⌊caesarem⌋ per quosdam inoboedientes et rebelles subditos excitati sunt , sentias , et quid hactenus in bonis litteris profeceris, cognovimus. Nec consilium et propositum tuum improbamus, quod his motus reditu in patriam tuis rebus consulueris, in qua existens, si quidquam tuis studiis prodesse poterimus, non deerit tibi ad hanc rem opera et propensio nostra.
Bene vale et parentem tuum, veterem amicum nostrum , nostro nomine salvere iube.
Datae
ex arce nostra ⌊Heilsberg⌋, quarta Martii 1547.
| |
|