Correspondence between Dantiscus and Andrzej GÓRKA
List
Database
Full text
Results found: 10 preserved: 8 + lost: 2 1 | IDL 3662 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-05-30 | received [1538]-06-13
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1595, p. 1181-1182
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 1182
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico colendissimo
BCz, 1595, p. 1181
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime. Post mei officiosam commendationem.
Tametsi non dubitem Reverendissimam Paternitatem Vestram in negotio huius nobilis ⌊Iacobi Cozielski⌋ quondam servitoris mei ex singulari ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ commissione apud ⌊serenissimum dominum Romanorum⌋ etc. regem operam suam navaturum, tamen et ego hortatu eius hoc idem negotium suum Reverendissimae Paternitati Vestrae superinscribed in place of crossed-out volu⌈voluVestraeVestrae superinscribed in place of crossed-out volu⌉ commendare volui declarans, quod quicquid operae in hoc eius negotio locaverit, perinde mihi gratum fore, atque si res mea ageretur. Opto Reverendissimam Paternitatem Vestram incolumem valere.
⌊Cracoviae⌋, XXX Maii, anno Salutis nostrae MDXXXVIII.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Andreas comes a Gorca⌋, castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis
| | 2 | IDL 2282 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-08 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 957-960
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 960 Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico observantissimo
BCz, 1597, p. 957
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Post officiosissimam mei commendationem.
Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me litteris suis salutaverit. Fuit mihi iucundum simul etiam de Reverendissimae Dominationis Vestrae fausta et incolumi valetudine intelligere. Exposuit mihi nobilis dominus superinscribed⌈dominusdominus superinscribed⌉ ⌊Nicolaus Plotowski⌋ servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae negotium, quod illi est permolestum, cum quodam improbioris notae ⌊canonico ecclesiae eius⌋. Qua in re praestiti operam meam, quam potui maiorem, ut Reverendissimae Dominationis Vestrae conceptae de me opinioni et in hoc, et in multo maioribus officiis responderem.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et opto illam diutissime incolumem valere.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor ⌊Andreas comes a Gorka⌋ etc. manu sua subscripsit
| | 3 | IDL 7296 | Ioannes DANTISCUS to Andrzej GÓRKA, before 1540-03-25 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2300: Intellexi ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui casus acciderit famulo nobilis Christierni Gutsleff Posnaniae incarcerato, quem Reverendissima Dominatio Vestra opera et iussu meo dimitti postulat, posteaquam non ille ei contentioni et rixae, in qua iunior Iactorowski laesus est, occasionem praebuerit. | | | 4 | IDL 2300 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-25 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1597, p. 1003-1006
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1006
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico observantissimo
BCz, 1597, p. 1003
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem et amicissimam commendationem.
Intellexi ex ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui casus acciderit ⌊famulo⌋ nobilis ⌊Christierni Gutsleff⌋ ⌊Posnaniae⌋ incarcerato, quem Reverendissima Dominatio Vestra opera et iussu meo dimitti postulat, posteaquam non ille ei contentioni et rixae, in qua ⌊iunior Iactorowski⌋ laesus est, occasionem praebuerit. Qua in re, sicut in ceteris omnibus, libentissime ego Reverendissimae Dominationi Vestrae morem gererem, si id, quod petitur, facere mihi integrum esset. Sed cum de ea controversia ita sit iure disceptatum, ut non ad me, sed ad Regiam Maiestatem appellatum foret, intelligit, opinor, quantum liceat mihi intercedere. Nisi tamen brevi hinc discederem et citius, quam appellationi terminus advenerit, navarem operam meam, ut is carcere ms. carcure(!)
⌈carcerecarcere ms. carcure(!)
⌉ liberaretur et actori potior esset in sententia obtinenda. Sed et ⌊regia maiestas⌋ prius, quam terminus appellationis advenerit, ⌊Lituaniam⌋ discedet. Remitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae processum causae, ut consulere possit necessitati huius hominis calamitosi.
Ego, quod me spero posse obtinere, scribam brevi domino ⌊Iactorowski⌋ et operam meam illa ex parte interponam, ut dimitti possit, tamen rebus suis in termino consulere non intermittat.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diutissime incolumem valere.
Reverendissimae Paternitatis vestrae servitor ⌊Andreas comes a Gorka⌋ etc. manu sua subscripsit
| | 5 | IDL 2407 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Kłodzko (Glatz), 1541-03-26 | received Marienburg (Malbork), 1541-05-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 1217-1220
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1597, p. 1220 Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observantissimo
BCz, 1597, p. 1220 Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime. Salutem et mei commendationem.
Cum ad serenissimum dominum ⌊Romanorum etc. regem⌋ orator a s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestate regia⌋, domino meo clementissimo, designatus iter facerem et hucusque generosus ⌊Raphael a Leschno⌋[1] amicus meus me comitaretur, rogavit me, ut nobilem ⌊Nicolaum Bleczewski⌋ servitorem suum de ea causa, quae illi pro bonis hereditariis est cum nobili ⌊Christophoro Calkstin⌋, Reverendissimae Paternitati Vestrae commendarem. Quem etsi antea Reverendissimae Paternitati Vestrae commendaverim, tamen iterum commendo et rogo non tam interventionis meae, quam iustitiae, quam sua causa recuperationis bonorum sustinere videtur, intuitu on the margin⌈intuituintuitu on the margin⌉, aequum et benignum patronum et propugnatorem se illi praebere velit. Gratum mihi Reverendissima Paternitas Vestra factura. Quae feliciter valeat.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae deditissimus ⌊Andreas comes a Gorca⌋ castellanus Posnaniensis et capitaneus Maioris Poloniae generalis
[1] Perhaps ⌊Rafał Leszczyński⌋, castellan of Przemęt from 1543.
| | 6 | IDL 2499 | [Ioannes DANTISCUS] to [Andrzej GÓRKA], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-30 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, autograph, BCz, 245, p. 286 (b.p.)
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum duo isti musici superinscribed in place of crossed-out mei⌈mei musici musici superinscribed in place of crossed-out mei⌉ servitores mei on the margin in place of crossed-out et musici⌈et musici mei mei on the margin in place of crossed-out et musici⌉ permissu meo, ut parentes superinscribed⌈parentesparentes superinscribed⌉ suos inviserent, per dominiu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉m Magnificentiae Vestrae sint ituri, nolui committere, quin illam iis meis hidden by binding⌈[meis]meis hidden by binding⌉ litteris prosperamque eius valetudinem iis meis litteris hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ inviserem, cui quo congratulando quod M(agnificentiae) Vestrae written over a⌈aaeae written over a⌉ , quod superinscribed in place of crossed-out sospes⌈sospes, quod, quod superinscribed in place of crossed-out sospes⌉ ex ⌊Lituania⌋, utinam rebus suis ex sententia hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ in aula regia confectis, sospes redierit.
Hucusque hidden by binding⌈[que]que hidden by binding⌉ non sine amicissimo on the margin⌈amicissimoamicissimo on the margin⌉ desiderio in adventus Magnificentiae Vestrae expectaturus hidden by binding⌈[turus]turus hidden by binding⌉ fui, quam unacum affine suo superinscribed in place of crossed-out Magnificentiae Vestrae⌈Magnificentiae Vestrae suo suo superinscribed in place of crossed-out Magnificentiae Vestrae⌉, magnifico domino ⌊palatino hidden by binding⌈[ino]ino hidden by binding⌉ Brzestensi⌋, iter per ditionem meam facturam existimabam superinscribed in place of crossed-out amico meo singularissimo⌈amico meo singularissimo iter per ditionem meam facturam existimabam iter per ditionem meam facturam existimabam superinscribed in place of crossed-out amico meo singularissimo⌉, oppido quam libentissime illam on the margin⌈illamillam on the margin⌉ apud me hic vidissem et pro mea tenuitate, quantum hidden by binding⌈[uantum]uantum hidden by binding⌉ potuissem, humanitatis officio tractassem. Quod qua hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ de re non successit, non velit gravari me
Magnificentia Vestra hidden by binding⌈[estra]estra hidden by binding⌉ certiorem reddere. Quod si non tam laute tamque hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉
splendide, ut apud ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌈ill(ustrem)ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌉ dominum ⌊ducem vicinum meum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉⌋ Magnificentia Vestra excepta fuisset, propensioni tamen mihi non defuisset superinscribed⌈mihi non defuissetmihi non defuisset superinscribed⌉ ad omnem exhibendum honorem ac superinscribed in place of crossed-out et⌈et ac ac superinscribed in place of crossed-out et⌉ benevolentiam mihi non defuis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉set Magnificentiae Vestrae.
Quam diutissime feliciter valere ex animo cupio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉.
| | 7 | IDL 2538 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1542-02-11 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 105-108
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 108 Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico observantissimo.
BCz, 1599, p. 105
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Post officiosissimam mei commendationem.
Cum huius servitoris Reverendissimae Paternitatis Vestrae copia mihi contigisset, facere nolui, quin Reverendissimam Paternitatem Vestram saltem litteris meis inviserem. Cui si equae facultas non defuisset, ut voluntate decreveram, praesens illam domi suae consalutassem. Sed cum et nimio dudum a
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉
⌊maiestate regia⌋ ⌊Vilnae⌋ retentus essem, et celeritatem profectionis in reditu negotia quaedam praefecturae meae flagitarent, occasionem ad Reverendissimam Paternitatem Vestram eundi intermittere fui coactus. Silentio tamen praeterire nolui eam hospitalitatem, qua a ⌊capitaneo⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae in ⌊Braunsbergk⌋ fui exceptus, qui me omni humanitate exceptum ea copia rerum tractavit, ut non solum ad commoditatem, verum etiam ad voluptatem nihil defuisse videri possit, quam Reverendissimae Paternitatis Vestrae erga me liberalitatem omni gratitudinis officio demereri studebo.
Cuius favori me commendo et opto illam diutissime valere incolumem.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor ⌊Andreas comes a Gorka⌋ etc. manu sua subscripsit
| | 8 | IDL 2561 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1542-04-24 | received Marienburg (Malbork), 1542-05-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1599, p. 149-152
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 152
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo ecclesiae Warmiensis⌋, domino et amico observantissimo
BCz, 1599, p. 149
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem et mutuae benevolentiae commendationem.
Ante annum dederam ad postulationem generosi domini ⌊Raphaelis Lessczynski⌋ huic servitori suo, nobili ⌊Nicolao Bleczewski⌋, ⌊⌋ commendaticias ad Reverendissimam Paternitatem Vestram in negotio promovendae iustitiae eius de recuperando patrimonio suo in ⌊Prussia⌋. Ita et nunc ad postulationem ⌊eiusdem⌋ dandas hasce volui, quibus Reverendissimam Paternitatem Vestram oro, ut in causa hac eius consilio et auctoritate opitulari ⌊sibi⌋ velit, ne queri possit sibi patrimonium sine causa occupatum vel ademptum esse. Quam intercessionem ⌊illi⌋ negare inhumanum videbatur.
Commendo me Reverendissimae Paternitati Vestrae et opto illam diutissime valere.
⌊Andreas comes a Gorca⌋, castellanus Posnaniensis et capitaneus ⌊Maioris Poloniae⌋ generalis etc.
| | 9 | IDL 2609 | Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1542-12-21 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 273-276
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 276
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico observantissimo
BCz, 1599, p. 273
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem plurimam et mei commendationem.
Redditae sunt mihi litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quarum lectione varie sum affectus. Quod enim Reverendissimam Paternitatem Vestram intellexi cum morbo conflictari, haec adversitas eius valde me conturbavit, quod autem in consolando me solitam humanitatem mihi exhibuit, maerore animi, quem morte beneficentissimi domini parentis mei gravem concepi, magna ex parte sum levatus. Itaque ago et habeo immensas gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod et morti desideratissimi ⌊domini et parentis mei⌋ condoleat, neque oblivisci voluit amici sui fidelis et integri, quodque me sua amicissima et prudenti consolatione destitutum esse noluerit, quin et ⌊⌋, gratum defuncti amici memoriale, litteris adiunxerit. Curabo omni gratitudine haec testimonia benevolentiae eius promereri. A qua magnis precibus oro, ut in me eum amorem, quo beneficentissimum ⌊patrem meum⌋ fuit prosecuta, transfundere velit et eam vicissim persuasionem retineat, me in ea redamanda nullo officio defatigari velle.
Oro Deum, ut Reverendissimam Paternitatem Vestram praesenti aegritudine levatam ad multos annos incolumem servet.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae servitor ⌊Andreas comes a Gorka⌋ etc. manu sua subscripsit
| | 10 | IDL 7289 | Ioannes DANTISCUS to Andrzej GÓRKA, 1542-10-14 — 1542-12-21 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2609: <i>ago et habeo immensas gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod et morti desideratissimi domini et parentis mei condoleat, neque oblivisci voluit amici sui fidelis et integri, quodque me sua amicissima et prudenti consolatione destitutum esse noluerit, quin et carmen lugubre, gratum defuncti amici memoriale, litteris adiunxerit</i> | | |
Texts where mentioned Andrzej GÓRKA Results found: 25 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1321 | Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1535-06-25 | 2 | IDL 1577 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 153[7]-02-02 | 3 | IDL 1579 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-02-11 | 4 | IDL 1602 | [Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon], Löbau (Lubawa), 1537-03-16 | 5 | IDL 1621 | Ioannes DANTISCUS to [Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)?], Löbau (Lubawa), 1537-04-07 | 6 | IDL 1614 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, s.l., ca. 1537-04-23 | 7 | IDL 2329 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1540-08-09 | 8 | IDL 2422 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Włocławek, 1541-05-08 | 9 | IDL 2435 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-06-03 | 10 | IDL 2440 | Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1541-06-16 | 11 | IDL 2442 | Sigmund von HERBERSTEIN to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1541-06-25 | 12 | IDL 4269 | Gdańsk Town Council to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1541-07-06 | 13 | IDL 2450 | [Ioannes DANTISCUS] to [Łukasz GÓRKA], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-09 | 14 | IDL 2494 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-09-11 | 15 | IDL 151 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-10-01 | 16 | IDL 2506 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1541-10-31 | 17 | IDL 2510 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-05 | 18 | IDL 2511 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Szamotuły, 1541-11-07 | 19 | IDL 2513 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-18 | 20 | IDL 5279 | Ioannes DANTISCUS to Johann von KREYTZEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-17 | 21 | IDL 2557 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Wolbórz, 1542-04-04 | 22 | IDL 2792 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-02-06 | 23 | IDL 3204 | Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1547-08-30 | 24 | IDL 3384 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 25 | IDL 3417 | Mikołaj PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-07-27 |
|