1 | IDL 877 | Jan KARNKOWSKI to [Ioannes DANTISCUS], Wolbórz, 1533-01-02 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 67, f. 164-165
|
Prints: 1 | UBC No. 879, p. 737-739 (in extenso; German register) | 2 | AT 15 No. 3, p. 5-7 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 164r
Reverendissime in Christo pater, domine amice et frater merito observande. Salutem et mei commendationem.
Redditae sunt mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae ⌊⌋, ex quibus ego singularem quandam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me voluntatis significationem abunde cognovi, redditum etiam cum iis exemplum paraphrasis Psalterii nuper ad Hebraicam veritatem versi, opus plane meo iudicio, ut primo potui intuitu conspicere, singulare ac verum prophetae sensum mirum in modum elucidans, quo ego non mediocriter capior, ita quod eo, de quo Reverendissima Dominatio Vestra mihi scribit, auro et argento longe gratius est idque multo magis eo nomine, quod ab eadem Reverendissima Dominatione Vestra sit profectum in quoddam veteris illius coniunctionis nostrae mutuae et amicitiae testimonium, pro quo ego ago et habeo eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae ingentes gratias, daturus operam, ut aliquando etiam intelligat me sibi semper et bene velle ac omnibus studiis et officiis gratificari cupere. Proverbia Salomonis et Ecclesiasten, de quibus Reverendissima Dominatio Vestra scribit, apud me in exspectatione sunt.
Ceterum queritur Reverendissima Dominatio Vestra de Urbano officiali meo Pomeraniae, quod parum recte sese erga Reverendissimam Dominationem Vestram gesserit et maxime in eo, quod de administrata per eum aliquot annis parochiali ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae in Gdano, cuius commendarium agebat, nullam hactenus reddiderit rationem etc., quodque etiam nonnullas eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae res de domo plebanali asportaverit et ecclesiam illam absque omni ordine et sacrorum administratore reliquerit, et nescio quem dominum Stanislaum praeter scientiam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae in locum suum istic subrogaverit etc.
AAWO, AB, D. 67, f. 164v
et item quod dominum Georgium Muchav, quem istic Reverendissima Dominatio Vestra in commendarium constituit, modis omnibus persequeretur etc. Ego profecto, mi Reverendissime Domine, haec omnia ab eo non grato accipio animo. Cuperem enim, ut omnes mei et officiales, et servitores ita se erga eos, quibus ego bene volo vel morem gero, conservent, quemadmodum ipse ego. Itaque scribo eidem, ut omnino se de omnibus Vestrae Dominations Reverendissimae iustificatum faciat rationemque de per eum administratis reddat et hunc dominum Georgium Muchau, quem Vestra Dominatio Reverendissima ecclesiae suae commendarium esse voluit, in quiete officium suum et debitum agi permittat, cui ego commendam in manus Reverendissimae Dominationis Vestrae mitto. Quod si Urbanus ipse mandatis meis non acquieverit fueritque adhuc incivilis et ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra inurbanus erga illam neque reddiderit illi sufficientem rationem de perceptis per eum, faciam ego eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae de eo omnimodam iustitiam.
Praeterea pergratum mihi vehementer est illud, quod Vestra Dominatio Reverendissima magistratui Gdanensi scribere dignata est, eumque commonefaciens, quo Pancracium monachum Dominicanum, per eum in ecclesia Reverendissimae Dominationis Vestrae istic contionatorem institutum, qui sopitos utcumque iam pridem istic ignes suis erroneis dogmatibus, quos in vulgum inertem de suggesto spargit, plane excitare videtur, inde ablegaret; fecit Reverendissima Dominatio Vestra sane officium boni praesulis et pastoris. Idem ego etiam superioribus diebus feci non modo per meas, sed etiam maiestatis regiae et reverendissimi domini archiepiscopi litteras, feci etiam per nuntium proprium, cupiens eum ipsum magistratum ad officium iri reductum. Verum et ipse nihil profeci, pollicitus siquidem erat id se facturum
AAWO, AB, D. 67, f. 165r
per omnem eam occasionem, per quam aliquis in populo tumultus suboriri non possit, id praetexens, quod, si subito ammotus inde fuerit, fieri non poterit absque gravi ipsius magistratus et totius istic cleri periculo et discrimine vitae. Sed iam diu est, quod ista exspectatur occasio et interim pestis haec in dies magis ac magis, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, gliscit atque pullulat. Sed si mandata et leges per manus et maiestatis regiae eidem tradita, ex quarum praescripto urbs illa regi debebat, contemnunt, quid sperare debemus? Quanti nostras faciet commonitiones, facile quisque iudicare potest. Ego tamen, quoad fieri poterit, non deero debito et officio meo contendamque cum consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae in id, quod praestare poterimus ex re religionis sacrosanctae.
De domo illa Beginarum, de qua ad me Reverendissima Dominatio Vestra scribit, quod illam magistratus ipse Gdanensis miseris cuperet adimere mulierculis, quae curant infirmos et ecclesiis inserviunt etc., item et de Conrado Suchten ac Michaele pictore Schatman et ceteris Lutherianae farinae hominibus, qui olim etiam fuere Gdani motus illius labefactatae religionis auctores, in quibus nunc rursum illi quasi iam oblitterati errores repuerascunt, scribo ad officialem meum Pomeraniae, ut his de rebus faceret summariam inquisitionem meque plene informaret, ut se res habeat et quod etiam ageret cum ipso magistratu meo nomine tam de ipsis Beginis et earum domo, quo eas quiete domum illam permittat in ea, qua ante usae sunt,
AAWO, AB, D. 67, f. 165v
libertate possidere etc., quam etiam ut in ipsos Conradum et Michaelem etc. debite animadvertat. Alioqui si ea in re parum officiosum sese nobis declaraverit, curabo profecto ea omnia maiestati regiae deferre. Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque solito amore prosequatur.
Ex Wolborz, 2 Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Ioannes Dei gratia episcopus Wladislaviensis
| |
2 | IDL 4319 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Löbau (Lubawa), 1533-01-06 |
received [Gdańsk (Danzig)]
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, in secretary's hand, APG, 300, 53, 249, p. 9-12
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 203
|
Prints: 1 | UBC No. 880, p. 739 (German register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
APG 300, 53, 249, p. 9
Unsern fruntlichenn grues mit erbittung alles gutten zuvoran. Ersamen, namhafftigenn hern, / gunstige freunde. /
Uns hot ⌊Antonius Korche⌋, E(wer) Er(barkei)t mitburger zw ⌊Dancke⌋, mit erczelung seinen und seines ⌊vattern⌋ grossen erlidnen scheden und unglugks bettlich angelangt, / ime in seinem hochsten anligen und noth / bey E(wer) Er(barkei)t durch unser vorschrifft vorhulfflich zwsein, / domit er etwan ein ampt bey E(wer) Er(barkei)t, do durch er sich deste bas enthsegen mocht, uberkueme. Dweil er dan in solchem fhal sein zwflucht zw uns gehabt, / hab wir im solchs in keinen weg konnen abslaen freuntlich bittendt, E(wer) Er(barkei)t mit in ansehung, das ⌊er⌋ sich sampt seinem ⌊vatter⌋ zuvor alwege bey der stadt ⌊Danczke⌋ wol gehalten und durch seine hendel und hantirung gerecht hot, / das er dan an vorleczung halben seines leides weitter nicht thun kan, / in etwan mit einem ampt, domit er sich deste bas unterhalden muge, / vors written over k⌈kss written over k⌉ehen. Das vorschulde wir umb E(wer) Er(barkei)t Gott dem almechtigen befelenddt. [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉
Dat(um) aus unserm slosse ⌊Lobaw⌋, den 6. Januari 1533.
⌊Joannes⌋, von Gots gnad(en) bischoff zu ⌊Culmen⌋, administrator des ⌊bisthu(m)bs Pomezan⌋
[1, 2] text written on piece of paper, wich is now lost
| |
3 | IDL 879 | Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-01-11 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 627-630
|
Prints: 1 | AT 15 No. 12, p. 20 (in extenso; Polish register) | 2 | POCIECHA 4 p. 413-414 (excerpt) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1601, p. 627
⌊Bona⌋ Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae datas ex arce Lubaviensi 29 Decembris, quibus recenset ea, quae nobis superioribus scripsit litteris de condonatione contributionis et absolutione a comitiis istis ac defensione contra adversarium de canonicatu Varmiensi. Istis nos iam respondimus, ut ex litteris nostris in hanc diem forte Paternitas Vestra intellexit, sacram illius maiestatem videlicet respondisse, quod non possit Paternitatem Vestram ab his, quae rei publicae sunt, liberam facere. Contra adversarium vero reverendus dominus episcopus Cracoviensis cumprimum nuntius ad urbem Romam written over nus⌈nusmm written over nus⌉ sese obtulerit, regio et suo nomine scribet, qua de re illius paternitatem nostris litteris nunc admonemus. Scribemus et nos pariter, opus esse autem censemus Romae, qui negotium Paternitatis Vestrae curaret et sollicitaret.
Soleas Hispanicas a Paternitate Vestra missas, pulchre factas, grato animo accepimus. Bene valeat.
⌊Cracoviae⌋, die XI Ianuarii M-o DXXXIII-o.
Ad mandatum sacrae ⌊maiestatis reginalis⌋ proprium
| |
4 | IDL 4208 | Georg HEGEL to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-01-12 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, autograph, AAWO, AB, D. 91, f. 2 + f. [1] missed in numbering after f. 4
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 205
|
|
| |
5 | IDL 5812 | Juan de VALDÉS to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1533-01-12 |
Manuscript sources: 1 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 302.51
| 2 | lost fair copy in Latin, AAWO, AB, D.130, No. 51
|
Prints: 1 | BOEHMER 1882 (in extenso) | 2 | VALDÉS Commentary Appendix, p. IX-XII (in extenso; English translation) | 3 | VALDÉS Spiritual Appendix, p. IX-XII (in extenso; English translation) | 4 | MONTESINOS 1931 (in extenso) | 5 | DE VOCHT 1961 No. DE, 246, p. 163 (English register; excerpt) | 6 | VALDÉS 1997 No. 2, p. 939-941 (in extenso; Spanish translation) | 7 | CEID 2/3 (Supplement Letter No. 73) p. 296-298 (in extenso; English register; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo ac doctissimo viro Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, serenissimi ⌊Poloniae regis⌋ consiliario, domino meo colendissimo, in ⌊Polonia⌋.
Nisi compertum haberem, praesul amplissime, tuum animum sic sanctissimis
atque honestissimis disciplinis praeditum, ut ab illorum instituto,
qui non virtutem, sed fortunam in hominibus diligere solent, penitus
abhorreas, haudquaquam hoc negotii essem aggressus. Nunc autem, cum
meminerim te cum fratre meo ⌊Alfonso Valdesio⌋, qui infoelicissimo quodam fato nobis ereptus est, priusquam illum apud ⌊caesarem⌋ locum nactus esset, amicitiam iniisse, non veritus sum meis te litteris interpellare, quibus intelligeres me non aeque ad fortunae bona, quae
mihi ab ipso fratre testamento relicta sunt, animum applicuisse atque
ad eorum gratiam ambiendam, quos ille vel observabat ut dominos ac
maiores, vel diligebat ut amicos, vel amplectabatur ut minores, ut
eos ego aut venerari ut dominos, aut observare ut maiores, aut diligere
ut aequales possim, iidemque me veluti illius fratrem ac gemellum,
cui natura eadem faciei lineamenta, eundemque vocis sonitum est
elargita, amplectantur ac diligant. Licet enim animi dotes, quae ille
Dei Optimi Maximi beneficio erat assecutus, in me non aeque atque in
illo inveniantur, non ideo ab iis, quibus carus erat frater, sum
despiciendus, quando non ut me mea causa, sed fratris potius me
amplectantur peto.
Cum itaque, amplissime praesul, te ille semper ut
maiorem observaverit tuque ⌊illum⌋ semper ut amicum dilexeris, amplexatusque sis, aequum erit ut tu huius erga eum amoris et
benevolentiae me heredem facias, id quod tum te fecisse existimabo,
cum aliquid mihi in quo meum erga te animum, meamque spontaneam
servitutem ostendere possim iniunxeris. Ceterum si tam cari amici
iactura a te aliquid, quod chartis commissum sit[1], extorsit, illud
quicquid fuerit ad me mittas obsecro, ut hoc amoris tui symbolo
acerbissimum meum dolorem nonnumquam lenire ac mitigare possim. Ut
autem quo litteras tuas ad me mandare debeas, scias me apud ⌊summum pontificem⌋ futurum scito, ubi si quid fuerit quod ad te quomodocumque
pertineat, mihi committes, id quod mihi quidem honorificentissimum ac
iucundissimum erit.
Bene vale, amplissime
praesul, et me ⌊Alfonsi Valdesii⌋ loco ama.
⌊Bononiae⌋, XII Ianuarii MDXXXIII.
Dominationis Tuae Reverendissimae subditissimus clientulus ⌊Ioannes Valdesius⌋
[1] Dantiscus wrote an ⌊⌋, however there is no evidence of sending it to Juan.
| |
6 | IDL 926 | Lazarus GYRLACH to Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1533-01-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, AAWO, AB, D. 91, f. 3-4
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 205
|
|
| |
7 | IDL 880 | Community of Gołąb to Ioannes DANTISCUS, Gołąb, 1533-01-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 243, p. 257-258
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 206
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 243, p. 258
Reverendissimo Domino ⌊Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino nostro gratiosissimo.
BCz 243, p. 257
Reverendis<s>ime Domine, merito nobis colende.
Incolumitate(!) et felicitate(!) Vestrae Reverendissimae Paternitati plurimum congratulamur. Cum om<n>ino sanitas Vestrae Reverendissimae Paternitatis no nobis multum af<f>ert laetitiae, utinam tempora in longaeva incolumis exsistat.
Duximus nostris litteris Vestram Reverendissimam Paternitatem
esse avisatam. In eo quo(que) nos Vestrae Reverendissimae Paternitatis factor af<f>icit multis turbationibus as<s>ere paper damaged⌈[re]re paper damaged⌉ns nos esse falsos homines, fraudulentos nos omnes nominans alias szdrayczamy, quomodo scripsimus litteras ad Vestram Reverendissimam Paternitatem falsas super ipsum.
Nos scimus, quia nihil false scripsimus, quod dolemus omnes de infamia, quam nobis intulit. Nos conventione facta statuimus in animis nostris vice versa scribere ad Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut prius scripsimus de ecclesia, quia stillat tempore pluvioso, ipse nihil curat de reformatione. Scripsimus ad Vestram Reverendissimam Paternitatem pro factore, ut prius, et petimus ut Dominum nostrum, dignetur Vestra Reverendissima Paternitas alium ms. illum(!)
⌈aliumalium ms. illum(!)
⌉ nobis dare{t}.
Scripsimus in primis nostris litteris Vestrae Reverendissimae Paternitati de sacerdotibus, qui sunt diligentes circa of<f>icia sua, t(ame)n multociens conquesti sunt nobis de tribulationibus et iniuriis, qua paper damaged⌈[ua]ua paper damaged⌉s pas<s>i sunt a factore Vestrae Reverendissimae Paternitatis. Nos omnes insimul petimus humiliter Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut non molestarentur, quia in nullo sunt suspecti t(a)m diligentes, quod nobis bene constat. Petimus q(uoque) Vestram Reverendissimam Paternitatem, ut non moveantur de locis suis.
Iterum petimus ad ostendendas sibi litteras prius scriptas ad Vestram Reverendissimam Paternitatem, seu copias litterarum sibi ostendendas, quas scripsimus ad Vestram Reverendissimam Paternitatem.
Iterum iste praesentium ostensor, quaecumque ante dicebat, et nunc coram Vestra Reverendissima Paternitate. Ista sunt vera, quia inveniuntur in veritate de omnibus rebus, de pecu paper damaged⌈[cu]cu paper damaged⌉niis et de aliis, de quibus omnibus bene scimus. T(u)m velit Vestra Reverendissima Paternitas mit<t>ere aliu paper damaged⌈[iu]iu paper damaged⌉m nuntium, nos omnes coram nuntio Vestrae Reverendissimae Paternitatis dicemus ea, quae sunt vera et qua paper damaged⌈[qua]qua paper damaged⌉e scimus.
Et nos gratia(!) Vestrae Reverendissimae Paternitatis saepis<s>ime recom<m>endatos facimus. Nos sua gratia dignetur amplecti ut Dominus noster et pastor gratiosis<s>imus.
Datum in ⌊Goląmbye⌋, ipso die octavae Trium Regum anno Domini 1533.
⌊Advocatus cum schabinis ac tota conventione⌋ scribunt ad Vestram Reverendissimam Paternitatem
| |
8 | IDL 6939 | Georg of Austria to Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, ca. 1533-01-15 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 882: Est hic illustrissimus Phillippus palatinus Rheni, est reverendissimus Georgius Brixinensis episcopus {Brixinensis}. Ab utroque aut a me ad ipsorum requisitionem dictatas aut scriptas ad te litteras transmitto. |
| |
9 | IDL 882 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1533-01-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 83-84
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 271
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 208
|
Prints: 1 | AT 15 No. 16, p. 26-31 (in extenso; Polish register) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 251, p. 164 (English register; excerpt) | 3 | CEID 2/2 (Letter No. 51) p. 228-236 (in extenso; English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 3, f. 83r
Reverendissime et excellentissime Praesul, pater honorandissime atque animo dilectissime.
Ex ⌊Oeniponte⌋ semel ad te ⌊⌋. Quominus saepius id fecerim, in causa fuit, quod arbitrarer me cum magnifico oratore vestro domino ⌊Nicolao Nyptzitz⌋ venturum in ⌊Poloniam⌋ ad res componendas inter serenissimum ⌊Rhomanorum regem⌋ et ipsius ⌊adversarium⌋ in ⌊regno Hungariae⌋, quam ad rem plenum et sufficiens mandatum habui et adhuc habeo, in quantum serenissimo ⌊Rhomanorum regi⌋ videretur. Iam bimestre est, quod ⌊hic⌋ fui, neque multo minus est, quod huc advenit ⌊Nyptzitz⌋ noster, cum quo fuit mihi arctissima consuetudo et familiaritas. Ita vero haesimus animi, ut de die in diem arbitraremur nos provecturos. Nectebat morae huius causas serenissimus ⌊Rhomanorum rex⌋, quod prius scire vellet, quid sui egissent in ⌊Hungaria⌋, dederat enim negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ tractandi ⌊Ioanni Catzianero⌋ cum adversa parte, quae iam aliquoties suos deputaverat. Tandem ea conclusio fuit, ut ad septimum diem Februarii conventus fieret in ⌊Altenburgo⌋ ⌊Hungariae⌋, cui tum alii plerique, tum ipsemet serenissimus ⌊Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ rex⌋ esset interfuturus.
Quo nuntio orig. nuncio⌈nuntionuntio orig. nuncio⌉ adveniente, advenit autem undecima huius, confestim mihi elapsa est spes in ⌊Poloniam⌋ veniendi ceciditque idem animus ⌊Nicolao Nyptzitz⌋, quod videremus vix passuros esse ⌊Hungaros⌋ quemquam in partem recipi, praeter eos, qui suo e corpore deputarentur. Et ⌊iste⌋ quidem assecutus est responsionem fore, ut si res minus ex animi sententia procederet in ⌊Hungaria⌋, ad ⌊Poloniam⌋ sit refugium. Interim posse ⌊eum⌋ redire in ⌊patriam⌋ nuntiareque orig. nunciareque⌈nuntiarequenuntiareque orig. nunciareque⌉, ex quo tractari coeptum orig. ceptum⌈coeptumcoeptum orig. ceptum⌉ esset ante ipsius adventum ⌊Hungari⌋que deposcerent secum, ut ⌊Altenburgi⌋ ageretur, neutiquam posse immutari compromissum id essetque e decoro et regis, et regni, si modo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ salvum id retinere vellet serenissimum ⌊Poloniae regem⌋, ut Christianissimum, pie fecisse, quod se obtulerit in tam pia causa arbitrum dignum esse, cui gratiae debeantur, et agi etiam. Haec fere summa fuit. Nunc igitur ⌊ille⌋ abit, ego vero sum iussus subsistere hic usque ad adventum novi cursoris, quem exspectamus orig. expectamus⌈exspectamusexspectamus orig. expectamus⌉ in dies a ⌊caesare⌋, ut sciam, redeundum <sitne> ⌊Bononiam⌋, an cum serenissimo ⌊Romanorum orig. Rhomanorum⌈RomanorumRomanorum orig. Rhomanorum⌉ rege⌋ proficiscendum, iussus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ sum enim ipsi parere, quod non invitus facio in tanta indignitate, quae aulam nostram habet.
Ex eo tempore subinde paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ scripsi ad ⌊reginalem maiestatem⌋, a qua vicissim semel atque
AAWO, AB, D. 3, f. 83v
iterum responsum accepi, propter obitum autem ⌊Valdesii⌋ nostri, quod scrinia ipsius cum fortunis caesareis adverso ⌊Danubio⌋ a ⌊Vienna⌋ missa sunt ⌊Patavium⌋, deinde contra ⌊Oeno⌋ fluctus ⌊Oenipontem⌋, et sic in ⌊Italiam⌋. Quodque peste bonus ille ⌊vir⌋ diem clausit, ut
cf. Ov. Ep. 14.56 Non faciunt molles ad fera tela manus ⌊molles sunt nostrae manuscf. Ov. Ep. 14.56 Non faciunt molles ad fera tela manus ⌋, quodque denique nulla ⌊Mantuae⌋ quies fuit, sed ⌊Bononiam⌋ est properatum, nihildum factum est. Substitui tamen in mei absentis locum ⌊Godtscalcum⌋ nostrum, qui mortuo ⌊principe Danorum⌋ adhuc sequitur aulam stipendio ⌊caesaris⌋, commendato prius eo domino ⌊a Grandvella⌋, cuius nunc sunt supremae partes. ⌊Is⌋ non minus diligenter quam fideliter est hac provincia functurus, donec ego rediero. Itaque interim omisi orig. obmisi⌈omisiomisi orig. obmisi⌉ scribere copiose ad eos, quorum interest, de ea re habeoque responsionem a ⌊Grandvellano⌋ benignam et pollicentem omnia optima, quod omnino reor illum etiam facturum. Idipsum nunc scripsi ad serenissimam ⌊reginalem maiestatem⌋, ad quam, si ita tibi videbitur, scribere potes notum esse tibi ⌊Godtscalcum⌋ et talem esse, qualem eum nosti.
Ego invitus cogor abesse, sed quid facias? Serviendum. Ex quo ⌊hic⌋ fui, natus est mihi ⌊filius⌋ domi, nomine paterno, facie, ut ⌊mater⌋ ait, tui similis, genitura qua tu eadem, Libram enim ascendens habet et natus est Novembri mense, neque alienus erit ab animo tuo et meo, in quantum orig. inquantum⌈in quantumin quantum orig. inquantum⌉ astra praefinire videntur. Statura, puto, eadem qua tu. Sanus est cum ⌊matre⌋. Id tibi imprimis nuntio orig. nuncio⌈nuntionuntio orig. nuncio⌉, reliqua non sunt pari felicitate orig. foelicitate⌈felicitatefelicitate orig. foelicitate⌉, sed
cf. Cic. Att. 15.1.1.7-9 sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus; Cic. Fam. 5.16.1-3 Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea qua nati sumus condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus quos nullo consilio vitare possimus eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; Sen. Dial. 7.17.7.2-5 ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis quae uitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus: deo parere libertas est ⌊nati sumus, ut feramus omniacf. Cic. Att. 15.1.1.7-9 sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus; Cic. Fam. 5.16.1-3 Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea qua nati sumus condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus quos nullo consilio vitare possimus eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; Sen. Dial. 7.17.7.2-5 ad hoc sacramentum adacti sumus, ferre mortalia nec perturbari iis quae uitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus: deo parere libertas est ⌋.
Longe plura damna intulit nobis ⌊Oceanus⌋, quam prius anno XXX-o. Virtute tamen et diligentia nostra recuperavimus iterum omnia. Dominus ⌊a Beveris⌋ gravissimam iacturam accepit, quae aestimatur orig. estimatur⌈aestimaturaestimatur orig. estimatur⌉ ad summam centum milium ducatorum et amplius. Quae res, vereor, retardabit propositum nostrum. De die in diem tamen magis premimur servitute estque ingrata apud nos conversatio hominum, propterea quod singuli sibi metuunt ab aliis. Tu vero felix orig. foelix⌈felixfelix orig. foelix⌉ in isto tuo otio orig. ocio⌈otiootio orig. ocio⌉, in quo utinam te aliquando contingeret invisere.
Quod ad res attinet aulae nostrae, uti ad te ⌊⌋, ⌊Grandvellanus⌋ omnia, alii nihil. Nos contemnimur. Hoc mense Martio traiecturus est in ⌊Hispanias⌋ ⌊caesar⌋, ⌊Andreas enim ab Auria⌋ rebus bene gestis expugnatisque aliquot magni momenti castellis, cum tempus non haberet, quae proposuerat firmandi, avocatus enim fuit a ⌊caesare⌋, loca omnia ferro et igni demolitus est. Imminebat iam ⌊Chorintho⌋ expugnatis ⌊Patris⌋ et ⌊Lepanto⌋ in ⌊Ionio⌋, ⌊Corone⌋, et ⌊Castello Novo⌋, et aliis locis, iamque presserat obsidione ⌊Methonem⌋ et ⌊Turcarum⌋ classis nusquam fuit ausa illi occurrere, quod epibatis quidem satis instructa militis inops esset. Rediit, uti dixi, evocatus, ut ⌊caesarem⌋ traiceret orig. traiiceret⌈traicerettraiceret orig. traiiceret⌉ in ⌊Hispanias⌋, iamque venerat in ⌊Apuliam⌋, puto nunc esse aut ⌊Genuae⌋ aut perquam vicinum.
Quid faciat ⌊pontifex⌋ ⌊Bononiae⌋, quaeris orig. queris⌈quaerisquaeris orig. queris⌉. Dissipat patrimonium ⌊divi Petri⌋.
AAWO, AB, D. 3, f. 84r
Remisit ⌊duci Ferrariae⌋ actionem in civitatem, accepit in gratiam dimisitque illi ⌊Regium Lepidi⌋ et ⌊Mutinam⌋. ⌊Alexandro⌋ duci ⌊Peynae⌋ dedit ⌊Anconam⌋ cum ⌊marchia Anconitana⌋ perpetuo iure sub tutela ⌊caesaris⌋. Ipsa ⌊civitas⌋ et portus est liber futurus eoque nomine persoluturus quingenta milia ducatorum ⌊caesari⌋. Dat ⌊ducatui Mediolanensi⌋ ⌊Parmam⌋ et ⌊Placentiam⌋. Eo nomine tantumdem persolvet ⌊dux⌋ ipsi ⌊caesari⌋. Dat ⌊Venetis⌋ ⌊Ravennam⌋ et ⌊Cerviam⌋, eo nomine dabunt ⌊caesari⌋ 300.000 ducatorum.
In summa adducitur ⌊sponsa Flandra⌋, hoc est notha ⌊caesaris⌋, ⌊illi turpissimo monstro⌋, quod merito mulieres Gandavenses coniecissent in fluentem ⌊Scaldis⌋. Ita ⌊caesar⌋ colligit pecuniam. ⌊Pontifex⌋ deplumat Petrum, qua intentione, nescio, sed suspicor. De ⌊concilio⌋ ne tu arbitrare umquam orig. unquam⌈umquamumquam orig. unquam⌉ quicquam futurum, ⌊pontifex⌋ favet, scilicet ipsius consilio et iussu ⌊Francus⌋ et ⌊Anglus⌋ nolunt. Ita decipimur.
⌊Pratensis⌋ ait se rediturum in ⌊Flandriam⌋ rebus bene partis. Ego autem obita hac provincia, cum videam nihil me consequi posse apud eum, cui non fui infidus, redeo domum consulturus reliquiis rerum mearum. Et hoc praestat, quando ego res nostras, hoc est illius, quem scis esse maximum, habeo pro deploratis. Haesurus est in ⌊Hispaniis⌋, ⌊Germaniarum⌋ obliviscitur, patriae nostrae nullam rationem habet.
Nos domi tyrannide, in vicinia ⌊Oceano⌋, foris hostibus, intus invidia odioque rumpimur et agitamur, neque est, qui succurrat, ne in suspitione quidem neque spe. Plurimum vereor, ne nostrates tandem recordentur se ⌊Saxones⌋ esse, hoc quanti referat, tu nosti.
Cum dominus ⌊Nyptzitz⌋ plurimum fuit et secretioris contubernii, ego eum virum deamo et opto diu superstitem esse bono ⌊reipublicae vestrae⌋, quae mihi non omnino male arridet nunc, tamen et eam secutura est sua vicissitudo. Sed haec olim. ⌊Reverensissimus Pzremisliensis⌋ ad me dedit humanissimas litteras. Iocatus fueram ob mala plurima, quae nobis intulit ⌊Oceanus⌋, velle me aliquando in ⌊Poloniam⌋ venire, sed tamen non omnino id iocus est, quando alibi vivere praestat in libertate, quam cum ignominia et periculo domi.
cf. Ov. Fast. 1.493 Omne solum forti patria est ⌊Omne enim solum forti patria estcf. Ov. Fast. 1.493 Omne solum forti patria est ⌋, ut poeta ... illegible⌈...... illegible⌉ ait.
cf. Vulg. 1Sm 1:3:18:3 Et ille respondit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat. ⌊Deus faciet, quod bonum est in oculis suiscf. Vulg. 1Sm 1:3:18:3 Et ille respondit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis, faciat. ⌋. Cui ego exemplo tuo me committo neque enim quemquam habeo, cuius ad exemplar magis me velim componere, quam ad tuum, citra adulationem dixerim, a qua nosti me esse omnino alienum.
In ⌊Hispaniis⌋ nihil mihi relictum est neque spei neque opinionis. Si quis usus mei esse poterit, erit apud meos.
Rogo te subinde, scribas. Omnes boni aversos animos habent a curia nostra. In qua, sit fides verbo, plus est mortalium, quam fidei aut prudentiae. E written over F⌈FEE written over F⌉st hic illustrissimus ⌊Phil(l)ippus palatinus Rheni⌋, est
r(everendissimus) or r(everendus)⌈r(everendissimus)r(everendissimus) or r(everendus)⌉
⌊Georgius Brixinensis episcopus⌋
AAWO, AB, D. 3, f. 84v
{Brixinensis}. Ab ⌊utroque⌋ aut a me ad ipsorum requisitionem dictatas aut scriptas ad te ⌊⌋ transmitto.
Tu bene et feliciter orig. foeliciter⌈feliciterfeliciter orig. foeliciter⌉ vale et supersis nobis. Vellem ad te, si possem, volare et adhuc semel intueri ani written over m⌈ma(n)iani written over m⌉(m)o meo impressum vultum, sed intercapedo et res meae hactenus prohibuere, forte futurum est, ut aliquando intuear. Exspecta orig. Expecta⌈ExspectaExspecta orig. Expecta⌉ ex me litteras sive ex ⌊Italia⌋, sive ex ⌊Hungaria⌋, et rectissime vale, Domine et Pater. Deus te conservet cum tuo ⌊Campensi⌋, familia et cognatione. Scribe per ⌊Focharos⌋ ⌊Augustam⌋, scietur enim ibi, ubi sim locorum futurus.
Ad ⌊regiam et reginalem maiestatem⌋ copiose scripsi de omnibus, prout ad te. Iterum bene vale. Poteris intra bimestre scribere per nautas ⌊Gdanenses⌋ in ⌊Zelandiam⌋ vel ⌊Amstelredamum⌋ ad ⌊Pompon hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ium Occo⌋, bonum civem. ⌊Is⌋ mittet ad me litteras tuas, quae non erunt, nisi gratissimae et exoptatissimae. Tertio bene vale.
Ex ⌊Insbrugk⌋, XV-o mensis Ianuarii anno M D-o XXXIII-o
Filius ex animo, reliqua nomina omitto, ⌊Cornelius Duplicius Scepperus⌋
| |
10 | IDL 881 | Philipp von WITTELSBACH der Streitbare to Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1533-01-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, UUB, H. 154, f. 106
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 207
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 73
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 248, p. 408 (English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 106v
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Episcopo Culmensi, amico nostro tamquam fratri carissimo
Non possimus omittere, quin opportunum tabellarium nacti virum amicum utrisque scribamus nos recte valere cupereque eamdem sortem Reverendissimae Dominationi Vestrae adesse. Cuius mores integritatem et amicitiam ut semper fecimus plurimi, ita vicissim ab eadem haberi cupimus amicorum in numero.
Cetera referet praesentium lator dominus ⌊Nyptzitz⌋ ⌊regiae celsitudinis Poloniae⌋ orator. Quod ne nesciret Reverendissima Dominatio Vestra his praesentibus duximus attestandum. Cui felicia omnia et fausta apprecamur.
Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus amicus ⌊Philippus comes palatinus Rheni etc. locumtenens ducatus Wirtenbergensis⌋
| |
11 | IDL 3550 | Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-16 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in secretary's hand, BCz, 1595, p. 471-474
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 209
|
Prints: 1 | AT 15 No. 18, p. 32-33 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 474
Reverendissimo domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico et fratri in Christo carissimo
BCz, 1595, p. 471
Reverendissime domine, amice et frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et optatam felicitatem Vestrae Reverendissimae Dominationi a Domino Deo precamur.
Non inutile fuisset, si Vestra Reverendissima Dominatio ad hunc ⌊conventum⌋ venisset, nam munere consecrationis statum suum adornasset ac perfectiorem faceret et accesioni futurae solidiora fundamenta iacere favore omnium potuisset. Quia tamen adversa valetudo id ipsum impedivit, aequo animo ferendum est et sperandum, quod Deus praescivit, illud tempore suo futurum est. Nos vero, quia principis erga ipsam animum exploratum habemus, bene ominamur, et faxit Deus, quod optamus. Super illa quaestione matrimonii satis superque Vestrae Reverendissimae Dominationi per filium Schachtman civis Gdanensis ve(?) rescripseramus, probantes responsa data
illustr(i) or illustr(issimo)⌈illustr(i)illustr(i) or illustr(issimo)⌉
principi Prussiae et pseudo episcopis mirarerque litteras nostras ad eandem non pervenisse, nam ille ipsas in Culmen officiali tradere debuit. Reverendissimus quoque dominus Cracoviensis in eandem sententiam se Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsisse nobis retulit, probans illis bene esse responsum, igitur Vestra Reverendissima Dominatio persistat in sua sententia et nolit suum honorem dare alteri, nec patiatur, ut lupi eius ovibus insidientur. Quod vero debiti meminerit, ut patienter exspecte written over us⌈usee written over us⌉mus, sumus contenti, quia nostrae intentionis est Vestrae Reverendissimae Dominationi semper placere.
In hoc nostro conventu, aliorum adventum exspectando praeter principis dignitatem, convivamur et nihil adhuc egregii in rem rei publicae aggressi sumus, sed iam hoc biduo Spiritus Sancti gratia invocata aggrediemur, sperantes, quod Dominus Deus noster non deseret nos et suggeret consilia securitatis et pacis.
Nipssicz nondum a serenissimo Romanorum rege nondum rediit, sicque dubium est, uter alteri regum herbam porriget. Caesar aduc Bononiae est una cum summo pontifice, concilii celebrandi rem
tractan(tes) or tractan(do)⌈tractan(tes)tractan(tes) or tractan(do)⌉, quo autem eventu res cedet, incertum est, praesertim aliis regibus delirantibus. Opinio tamen est, quod auctoritas caesaris praevalebit pro religione reparanda et ubi concilium celebrabitur, dubio procul Vestra Reverendissima Dominatio ad volvendum saxum adhibebitur. Turci orator ad regem nostrum huc veniet. Sed de Opalensky nihil adhuc certi auditur, quid autem is afferet, audiemus, verum id suspicamur, quod pro Valacho intercedet. Alia nova hic modo non habemus praeter id, quod ambitiones ex morte olim domini Cracoviensis mirabiles succreverunt de officiis ab illo relictis. Optime valere eandem optamus et nos valebimus, si quid macis plus habebimus. Campensi nostro salutem dicatis.
Ex ⌊Pyotrkovia⌋, 16 Ianuarii 1533.
⌊Mathias archiepiscopus Gnesnensis⌋ etc.
| |
12 | IDL 883 | Jan KARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-17 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 67, f. 173-174
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 210
|
Prints: 1 | UBC No. 881, p. 739-740 (in extenso; German register) | 2 | AT 15 No. 19, p. 33-35 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae eas, quas novissime ad 1532-12-29⌊29 Decembris1532-12-29⌋ ad me dedit ⌊⌋, quibus me eadem Dominatio Vestra Reverendissima invisere voluit, cupitque etiam ad eas ⌊⌋, quas paulo ante ad me dedit, sibi responsum iri. Cui ego primum pro ea Dominationis Vestrae Reverendissimae benevolentia et animi propensione, quod se praestat semper mei memorem, ago et habeo quam maximas gratias.
Ad ea autem, quae superioribus diebus Dominatio Vestra Reverendissima tam de illo officiali meo Gdanensi inurbano, quam de beginarum domo et ⌊magistratu Gdanensi⌋ ac ⌊Pancratio⌋ contionatore etc. scribere voluit, iam satis abunde per meas, quas ad proximas ferias Natalis Christi, priusquam huc me ex ⌊Wolborz⌋ contuli, ad Vestram Dominationem Reverendissimam dedi ⌊⌋, responsum esse puto, quae per meum Wladislaviensem praefectum in manus Dominationis Vestrae Reverendissimae citra moram perferri debebant. Ex ⌊⌋, nihil iam dubito, Dominationem Vestram Reverendissimam esse sufficienter resolutam, atque ita non opus esse censeo, ut ea rursus repetam.
Scribit preterea Reverendissima Dominatio Vestra cupiens, ut eiusdem consecrationi, quam Deus praestet auspicatissimam, in longa utriusque nostrum sospitate praeessem: obibo non gravatim eam provinciam una cum reverendissimo domino ⌊episcopo Plocensi⌋ in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae et, si placet, in ecclesia mea Wladislaviensi, quod esset mihi pergratum, ubi ego ea, quibus expediens erit usui et necessitati,
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae Reverendissimae AAWO, AB, D. 67, f. 173v subministrabo. Sin minus ita eidem visum fuerit, vadam quocumque et quandocumque iusserit, maxime vero tum, cum ipse circa ecclesiam meam affuero. Cuperem autem ego, si Deus dabit vivere, per dies 1533-02-26 — 1533-04-13⌊Quadragesimae proximos usque ad festa Paschae1533-02-26 — 1533-04-13⌋ inclusive illic agere. Verum opus erit ante omnia, quod Dominatio Vestra Reverendissima promoveatur in presbyterum, idque fieri non poterit, si Dominatio Vestra Reverendissima specialiter dispensata non est, quod extra tempora a iure praescripta ordinari possit, nisi temporibus a iure statutis. Alioqui non esset Dominatio Vestra Reverendissima capax consecrationis.
Ceterum quod queritur Dominatio Vestra Reverendissima se cum in obeundis legationibus ⌊maiestatis regiae⌋ et ⌊Regni⌋, tum etiam expeditione litterarum episcopatus sui, plurimum esse extenuatam, facile credo, mi Reverendissime Domine, non modo illam esse extenuatam, sed etiam, ut ita dicam, exenteratam, nam ipse quoque, quantum sumptus requirat munus oratorum, qui ex dignitate principis sui et Regni illud obire volunt, probe novi, et harpiarum illarum Romanarum rapacitatem periculo meo satis cognitam habeo, adeo quidem, quod et ipse propterea adhuc aere alieno gravor etc. Credo itaque, quod Dominatio Vestra Reverendissima, tot et tantis peregrinationibus, curis et laboribus satiata, cuperet iam tandem respirare ac valetudini suae consulere. Ea in re quicquid ego possem una cum ⌊reverendissimo domino nostro archipresule⌋ praestare, quod ex re et commodo ac dignitate eiusdem fore censebitur, profecto non deerit studium ac diligentia mea.
Unum AAWO, AB, D. 67, f. 174r autem scio, quod Dominatio Vestra Reverendissima se excusare neque poterit, neque illam alias facere fuerit licitum, quin veniat ⌊Cracoviam⌋ tum, cum per ⌊regiam maiestatem⌋ accersenda erit, quando paper damaged⌈[quando]quando paper damaged⌉ ⌊cesareae maiestatis⌋ et serenissimi domini ⌊regis Romanorum⌋ oratores ad tractandum de pace cum oratoribus ⌊regis Ioannis⌋ ⌊Hungariae⌋ venient, quorum adventum brevi speramus. Et de hoc sibi Dominatio Vestra Reverendissima certo persuadeat, quod ad eum actum vocabitur, vocabuntur etiam ceteri primores ⌊Regni⌋ et illic ⌊comitia⌋ praesentia, hic iam utcumque coepta, ⌊regia maiestas⌋ terminabit.
Cupio tandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime salvam et incolumem vivere. Cui me ex corde commendo.
Ex ⌊Pyotrkow⌋, XVII Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis integerrimus ⌊Iohannes Wladislaviensis episcopus⌋ subscripsit
| |
13 | IDL 3551 | Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 475-476
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 209
|
Prints: 1 | AT 15 No. 22, p. 37-38 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Scripsi nuper ex domo mea haec omnia, quae nunc essent scribenda, praesertim quod ad consecrationem Reverendissimae Dominationis Vestrae pertinet responsumque exspecto. De rebus nostris conventualibus pudet id, quod est, scribere, non est autem aliud, quam nos hactenus nihil agere nec quomodo, aut quid agendum, scire. Omnia vergunt in deterius. Non dubito Reverendissimam Dominationem Vestram, cum erat ⌊Cracoviae⌋, clare perspexisse, quo in cardine summa rerum omnium vertitur. Hinc omnium turbarum fons, in quibus omnino praestat sequi Ovidianum illud: crede mihi, bene qui latuit, bene vixit. De his coram brevi latius et liberius. Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde commendo.
⌊Pyotrkoviae⌋, XVIII Ianuarii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus ⌊Plocensis⌋
| |
14 | IDL 3553 | Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1595, p. 477-480
|
Prints: 1 | AT 15 No. 20, p. 35-36 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 480
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
BCz, 1595, p. 477
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Puto iam redditas esse Dominationi Vestrae Reverendissimae meas litteras, quas ad illam perferendas Czirniewski regius cubicularius a me acceperat. Quibus de aliis scribens, etsi quoque adscripseram me tum impetrare non potuisse a regia maiestate, ut contributionem, quae ex bonis episcopatus et mensae on the margin⌈et mensaeet mensae on the margin⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae colligeretur, illi donaret, nunc tamen meliorem ad hoc occasionem nactus, illam sine magno negotio impetravi, cuius impetrationis litteras Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto cum praesentibus. In hoc autem non alia causa maiestas sua a principio se difficilem exhibebat, quam quod ea contributio sit ita instituta, ut non ad alios usus, quam ad communem istius provinciae necessitatem et defensionem erogaretur neque alio in loco, quam in ista vestra provincia, conservaretur.
Exspecto, quid mihi Dominatio Vestra Reverendissima significet de instituto consecrationis suae absolvendae. Nam ea de re in quadam adhuc haereo ambiguitate, cum ab illa non sim factus certior, venturane ⌊huc⌋ sit ad nos, vel istic (quod a domino ⌊episcopo Plocensi⌋ intellexi) muneris episcopalis collationem ab episcopis vicinis receptura. Quorum utrumlibet pro commodo suo amplecti voluerit, id ego boni consulam et arbitrio illius permittam, modo id mature in alteram partem cognoscere possim.
In causa illa matrimoniali, in qua illustris dominus Prussiae princeps
BCz, 1595, p. 478
ad Vestram Reverendissimam Dominationem scripsit, etiam hoc a me per litteras postulavit, ut illam auctoritate regia et litteris ad Dominationem Vestram Reverendissimam datis remitti ad suos episcopos impetrarem. Quod quoniam neque iustum, neque honestum mihi videtur, ut quae iurisdictionis Dominationis Vestrae Reverendissimae sunt, ad alienam externam, inferiorem et haeresi damnata contaminatam iurisdictionem, trahi vel remitti debeat, illud non promovebo, sed me illustrissimae dominationi suae, sicut decet, ab hoc officio excusabo. Super hoc etiam negotio contuli multa cum reverendissimo domino archiepiscopo Gnesnensi, cuius dominationem reverendissimam credo, quid in hoc sentiat, litteris suis singula Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsisse et perscripturam esse.
Nos hic, qui hactenus convenimus, nihil hucusque egimus, alios Regni consiliarios, qui multi desiderantur, exspectantes. Sed cras, ut spero, initia conventus faciemus, nam pro more veteri divinis operam dare et gratiam Spiritus Sancti implorare regia maiestas cras decrevit. Utinam hoc faustum et felix sit initium et quem optamus rerum felicem exitum nobis afferat.
Mortuus est non pridem clarissimus et ornatissimus vir, dominus Christophorus de Schidlouiecz castellanus et capitaneus Cracoviensis
BCz, 1595, p. 479
et regni Poloniae cancellarius, cuius mortem omnes Regni proceres ac universi ordines lugent vehementer et deplorant. Qualiter autem dignitates et officia, quae ille cum summa regiae maiestatis et Regni dignitate atque ornamento gessit, distribuentur, posthac perscribam.
Aliud, quod scribam, non habeo, tantum me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo et illam recte sanam et in omnibus felicissimam esse ex animo opto.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Petrus episcopus Cracoviensis⌋ et vicecancellarius subscripsit
| |
15 | IDL 3552 | Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-18 |
received 1533-01-24
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1595, p. 481-484
|
Prints: 1 | AT 15 No. 23, p. 38 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 484
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino et amico colendissimo
BCz, 1595, p. 481
Reverendissime in Christo pater et domine, domine amice colendissime.
Salutem et felicitatem.
Inter praecipua, quae mihi ad ista Regni comitia venturo in animum incurrerant, hoc fuit non mediocris desiderii, ut Reverendissimam Vestram Dominationem ex illa longa absentia reducem coram intueri, alloqui, ex alloquiisque miscere communis amicitiae officia daretur facultas. Verum tamen ex quo ob consilium, ex necessariis causis animo firmatum, non fuit Vestrae Reverendissimae Dominationi integra facultas veniendi huc, cogor et ipse illud animi mei desiderium in aliam occasionem differre et eius absentiam praesenti memoria utcumque pensare. Quod vero mihi animi sui propensionem tantopere declarare voluit, ago ei summas gratias et amplector tam benevolentem eius animum, cui vicissim me, quantus quantus sum, addico et testor nihil tam carum apud me esse, quod non infra eius apud me amicitiam et existimationem longe sit positum, cuius benevolentiae me commendo cupioque felicem esse et diu multumque valere.
⌊Petercovii⌋, XVIII Ianuarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus ad mandata ⌊Lucas de Gorka⌋ castellanus Posnaniensis et capitaneus subscripsit
| |
16 | IDL 3554 | Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-01-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in secretary's hand, BCz, 1595, p. 485-488
|
Prints: 1 | AT 15 No. 24, p. 38-40 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 488
Reverendissimo in Christo patri, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, amico carissimo et observando
Annus hic, quem mihi Vestra Reverendissima Dominatio precatur felicem, male mihi iniit, nam in uno hoc mense duos fratres, alterum germanum et carissimum, alterum patruelem, amisi, pro omnibus tamen, ut aequum est, ago gratias Domino Deo. Ille dedit, ille et abstulit, sit nomen eius benedictum. Opto, ne aliquid tale Vestram Reverendissimam Dominationem perturbet, cui et faveo et precor tam hunc annum quam alios sequentes multo felicissimos. Ad priores litteras Vestrae Reverendissimae Dominationis dudum respondit reverendissimus dominus episcopus Cracoviensis et nunc repetit atque mittit libertatem ex concessione regia contributionis percipiendae.
Ut annuat votis Dominatio Vestra Reverendissima episcoporum domini ducis, neque ratio neque iuris dispositio fert, verum illi, ut novam religionem susceperunt, nova quoque iura condere volunt, quibus tamen, nisi eorum subditi, parere nemo cogitur, episcoporum namque dioeceses sunt distinctae, ut quisque suas oves agnoscat, regat et iudicet, sed in alienam messem falcem non mittat. Exemplum articulorum confoederationis fuit missum per dominum episcopum Cracoviensem.
Coadiutoriae Varmiensis negotium silet et silebit, ita enim obfirmatus est animus regius, ne id fieri annuat.
BCz, 1595, p. 486
Quod Vestra Reverendissima Dominatio consecrationem suam in aliud tempus differre vellet, non probatur reverendissimo ⌊domino Cracoviensi⌋, qui ab impendio Vestram Dominationem Reverendissimam relevare instituit et mihi certe placeret plurimum, ut quantocius Vestra Reverendissima Dominatio et consecraretur et munia episcopalia obiret. Nam hoc pernicioso saeculo magna cautione opus est, praesertim propter eos, qui quaerunt nodum superinscribed⌈nodumnodum superinscribed⌉ in scirpo et, ut libere dicam, quod offendit, sunt ex omni nonnulli, qui (serio an ioco, nescio) dicant Dominationem Vestram Reverendissimam non ex animo contendere cum Lutheranis, leves quidem illi written over e⌈eii written over e⌉, sed apud magnos aliquando effutiunt haec, quae ego pro meo in Vestram Reverendissimam Dominationem amore reticere nolui, ut illis cognitis sciat pro prudentia sua mederi. Pro novis ago gratias, sed quae vicissim hinc scribam, nihil tale occurrit. Non dubito accepisse Dominationem Vestram Reverendissimam, quod dominus castellanus Cracoviensis sit vita functus, post cuius obitum fit, quod fieri solet in tantis officiorum vacationibus, multi quidem currunt, sed pauci, quos aequus amat Iuppiter. Nos hic agimus quidem comitias, sed vix aliud decernetur quam generalis expeditio in malum commune. Noster Nipczycz nondum rediit a rege Ferdinando, qui ducit
BCz, 1595, p. 487
rem in moram propter quaedam stratagemata, quibus hactenus confidens, subiit damna non modica. Credo tamen, quod consentiet tractari concordiam in aula principis nostri, ut scripsit Nipszycz. Imperator est Bononiae cum papa. Cum papa
cf. Adagia 84 In me haec cudetur faba ⌊cudunt fabam, sed nescitur, in cuius caputcf. Adagia 84 In me haec cudetur faba ⌋. Tartarorum nuntii iterum venerant huc ad maiestatem regiam, veterem cantilenam recinentes de stipendio. Venturus est etiam nuntius ab imperatore Turcarum. Deus det, ut ferat aliquid boni. Valeat et sit felix Vestra Reverendissima Dominatio meque amet.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus ⌊episcopus Premisliensis⌋ scripsit
| |
17 | IDL 3555 | Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), [1533]-01-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 489-490
|
Prints: 1 | AT 15 No. 25, p. 40-41 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 490
Reverendissimo in Christo praesuli et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo gratiosissimo
Iam annus est, quo me frustratur exspectatio R adventus Reverendissimae Dominationis Vestrae. Percontatus sum a s(trenuo) domino ⌊Ioanne de Werden⌋, cum ex proximis ⌊comitiis⌋ ⌊Gdanum⌋ rediret, num quippiam certi de reditu Reverendissimae Dominationis Vestrae in patriam nobis afferret. Retulit Reverendissimam Dominationem Vestram cupere quidem ⌊patriam⌋ videre quantocius, modo per occasionem liceret. Quam utinam felici auspicio quamprimum dii largiantur.
Ceterum, Reverendissime Domine, sacerdotes Gdanenses infinitis paene calamitatibus oppressi hoc tempore novi evangelionis, questi sunt apud me indictam eis esse novam insuper, contributionis videlicet, calamitatem, quo nihil gravius miseris, iam paene inedia confectis, accidere potest. Rogant, efflagitant, ut apud Reverendissimam Dominationem Vestram studeam impetrare litteras ad reverendissimum Wladislaviensem, ne sic sua reverendissima dominatio pergat quicquid reliqui est vestium nudis detrahere, fecerit itaque Reverendissima Dominatio Vestra rem sua humanitate dignissimam, si miserrimos sacerdotes hac molestia liberaverit. Nec video, quid reverendissimo Wladislaviensi commoditatis exspectari queat a tam tenui et oppresso clero, si extorquere perget sua reverendissima dominatio, citius lacrimis quam nummis miserorum ditabitur.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio et written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉ me de adventu suae Reverendissimae Dominationis certiorem facere dignetur. Quod si ⌊patriam⌋ videre Reverendissimae Dominationi Vestrae molestum fuerit, cum s(trenuo) domino burgrabio ad Reverendissimam Dominationem Vestram libenter advolabo, tamen cum id opportunum fuerit Reverendissimae Dominationi Vestrae, citati ... illegible⌈...... illegible⌉ et requisiti, prout moris est, iuris atque stili etc.
Reverendissimae Dominationis Vestrae mancipium ⌊Ioannes Tressler⌋
| |
18 | IDL 884 | Marguerita DU PONT to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1533-01-22 |
received [1533]-03-07
Manuscript sources: 1 | fair copy in French, AAWO, AB, D. 67, f. 41
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 211
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 67, f. 41v
Magnifico, virtuoso et reverendo segnor in Christo domino ⌊Giouanne Danthisco⌋ vescouo dar etc.
In corte del sere(nissi)mo ⌊rei di Polonia⌋
AAWO, AB, D. 67, f. 41r
Pas ne prendra de malle part ta magnificence, o Reuerend Seigneur, en Christo / que ta poure ancelle et humble seruante (Margarite la Cythariste) a la bonne grace de ta s(eigneu)rie humblement et de bon cuer on the margin⌈cuercuer on the margin⌉ par ceste mien(n)e sest osee recom(m)ander / entant que cest loffice de tout cuer magnanime en dignite ou haulte P(re)eminence colloquee com(m)e est ta s(eigneu)rie / non despriser ne desdaingner les superinscribed⌈lesles superinscribed⌉ Inferieures beniuolences / certes, o Seigneur vertueulx des piecha ay este excite par ung instinct naturel / visiter v(ot)re s(eigneu)rie par aulcune mien(n)e epistre / mais la craincte et timidite fem(m)inine sy est tous iours opposee iusques a p(rese)nt q(ue) ta beniuolence naturelle q(ue) a ta seigneurie je porte / a vaincu et surmonte icelle timidite / p(ar) la confidence de ta vertu et bon(n)e renom(m)ee / bruyante sur les astres et par tous les climatz / Bien scay que pas nest de besoing, o seigneur magnifique / vous recom(m)ander mon petit filz ioncheer ⌊Hans⌋ / car je scay veritablement et suis tout asseuree que le traictez ne plus ne plus ne moins que cy cestoit ton propre filz / dont ne vous scauroye rendre graces condignes / mais dung seul point voulx supplier a Ta Reuerence Magnifique / cest que ton plaisir soyt com(m)ander et vouloir induire mon ms. mond(er(?))(!)
⌈monmon ms. mond(er(?))(!)
⌉ petit filz a me rescripre trois motz de l(ett)re en quoy faisant je colloqueroi ung souuerain plaisir au cuer maternel / et Ta S(eigneu)rie au reste me obligera a perpetuite estre predicatrice de tes louenges / A tant tres magnifique et Reuerend S(eigneu)r je supplie le moteur souerain de touttes choses vous avoir en sa tressaincte
AAWO, AB, D. 67, f. 41v
garde avecq lentier aco(m)plissement de voz nobles et vertueulx desirs. /
de ⌊Buxelles⌋, ce XXII-er jour de Januier an(no) XV-c XXXIII selon stil de Brabant,
Par la tout v(ost)re humble servante ⌊Marguerite du Pont⌋
| |
19 | IDL 885 | Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUS, Nuremberg, 1533-01-23 |
received 1533-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 107-108
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 14
| 3 | copy in Latin, 18th-century, SUB, Sup. Ep. 4-o 41, No. 9, f. 6v-8r
| 4 | copy in Latin, 18th-century, SBB, MS Lat. Quart. 101, No. 8, f. 20v-24r
| 5 | copy in Latin, 18th-century, SLUB, C 110, f. 26r-30v
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 1366, p. 78-83
| 7 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 9r -10r
| 8 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 17, p. 37-41
| 9 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 74
|
Prints: 1 | PROWE 1853 p. 54 (excerpt) | 2 | AT 15 No. 33, p. 49-52 (in extenso; Polish register) | 3 | DE VOCHT 1961 No. DE, 249, p. 165 (English register) | 4 | Españoles part II, No. 69, p. 239-241 (excerpt in Spanish translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 108v
Reverendissimo in Christo principi ac Domino, domino ⌊Ioanni a Curiis Dantisco⌋, episcopo Culmensi etc., domino ac patrono summo suo
Cum oblata esset mihi brevis haec et praeceps scribendi occasio, scribendum tamen ad Te breviter et quocumque daretur modo putavi, Princeps Reverendissime Domineque ac Patrone mi unice, ut quamquam non ignorares fidem erga Te meam perpetuam et constantissimam, tamen etiam hoc qualicumque argumento intelligeres me etiam in hac parte ⌊Germaniae⌋ cogitare de Te. Quamquam quid cogitare dico, qui ne momento quidem temporis summae Tuae non tantum erga me humanitatis, ac benevolentiae queam oblivisci. Quantum enim desiderium, qualem memoriam Tui apud nostros homines, maxime vero Noribergenses, reliqueris, dici non potest. Et ego plura de hoc scribere consulto supersedeo, ne hoc instituisse in epistola videar, ut Te ipsum Tibi commendem. Non enim, ut existimo, ita Tibi excidisti, ut qui sis, nescias. Veniam potius ad ea, quae nostra sunt maxime. Quam me paenitet, quamque est odiosae apud me recordationis, quod ⌊Ratisbonam⌋ ad Te non redii, sed hic erratum fuit in reddendis mihi Tuis et ⌊Campensis⌋ nostri litteris, quae utique nimis sero superinscribed⌈serosero superinscribed⌉ ad me pervenerunt et Tu vel iam abieras, vel eras adeo brevi abiturus, ut praevenire me posse prorsus diffiderem. Sed hanc iacturam sartiemus forte aliqua alia magna audacia. Patierisne, feresne, sustinebisne, optime Dantisce, ut hic aurem ego Tibi vellicem et ex Te bona et simplici amicitiae nostrae fiducia quaeram? Ecquid est, quod tanto tempore nihil ad Tuum Eobanum, qui Te praeter omnes alios mortales unice adamat, scribis? In eo praesertim loco positus, unde si voles, quam frequentes ad on the margin⌈adad on the margin⌉ nos possis habere tabellarios. Verum id, si quid est neglegentiae leviusculae, negotiis nunc Tuis condonandum est, qui recens impositus in administrationem principatus non exigui, non potes non obrui multis et maximis curis. Et ego plane sim impudens, si plus a Te desiderem, quam ut sciam, vivasne et valeas. Nam quanti Tu apud me esse existimas scire, immo audire, quanto applausu a Tuis exceptus sis, quanto favore regis eximii in episcopatum veneri written over a(?)⌈a(?)ii written over a(?)⌉s et num quiete istic agas et securus harum turbarum, quae nos probe exercent et quarum nullus finis est, αλλα μεν ταυτα και ταυτ(?)α. Hoc quoque vehementer scire cupio, num Tecum adhuc sit noster ⌊Campensis⌋, an in patriam forte redierit, nihil enim de vobis, postquam ⌊Ratisbona⌋ abiistis, intellegere potui; si adhuc Tecum est, rogo mandes homini, ut ad me scribat et perscribat diligenter omnia, quae vobis ab abitu vestro a ⌊Danubio⌋ contigerunt. Potestis vero
UUB, H. 154, f. 107v
magna commoditate litteras ad me mittere per ⌊Dantiscos⌋ Tuos, cum quibus nostri mercatores frequenter negotiantur et ultro citroque commeant non raro. Iam dudum scio, cupis de meis quoque rebus deque mea fortuna fieri certior. Itaque ut statim intellegas, non ero verbosus. Ego ad proximas Calendas Maii ⌊Noriberga⌋ demigraturus sum rursus ⌊Erphurdiam⌋, antiquam illam in patriam revocatus, eo meliore, quam hic fueram, condicione. Quamquam aegre me Norici dimittunt, ambiit item me illustrissimus princeps ⌊Ioannes Friderichus dux Saxoniae⌋, elector etc., sed cum iam praevenissent ⌊Erphurdienses⌋, sua ille spe frustratus est. Quamquam, si ⌊Erphurdiae⌋ non cesserit ex animi sententia, vacabit mihi semper apud illum condicio. Quod si Tuus ducatus nobis esset paulo vicinior, apud neminem mortalium omnium mallem, quam apud Te vivere, qui non modo animo principe digno, verum etiam studiis litterarum es praeditus adeo, ut cum animi dotibus vincas omnes etiam summos, eruditione concedas certe paucissimis. De ⌊Homero⌋, qui Tibi dedicatur, bene spera. Res est laboris magni et quae praecipitari nec possit nec debeat, futura tamen haud dubie tanta, ut posteri quoque admiraturi sint hoc ante me neminem praestare potuisse, sicut iam, ut ad me ex ⌊Italia⌋ scribitur, admirantur Itali on the margin⌈ItaliItali on the margin⌉ ⌊Theocritum⌋ per me Latine loqui didicisse. Interim tamen multa quoque alia ad Te mittemus atque utinam, quod nunc erat sub prelo, fuisset absolutum. ⌊Ecclesiasten⌋ carmine versum ⌊duci Saxoniae⌋ inscripsi sicut vides, non frustra, et nam et dedit XX aureos et pollicitus est quocumque oblato beneficio me cumulaturum. Ebnerus, quem hic vidisti, mortuus est, cuius in cuius funere scriptum a me Epicedion ad Te mitto, tametsi nondum scio, haec scribens, an ille laturus sit, cui has ad Te dedi. Scribam alias ad Te copiosius et quidem carmine, cuius nunc potens non eram in tanta brevitate oblatae occasionis. Salutat Te reverenter uxor mea und bytt Eur(en) Gnad willen yr etwan eyn mal eyn börnsteynen Paternoster schick(en), quamquam iam antea multa habet Tuae liberalitatis symbola. Saluta, precor, optimum ac carissimum mihi ⌊Campensem⌋, si adhuc Tecum est superinscribed⌈estest superinscribed⌉, cui quod non scripserim, ipse causam dedit, qui passus est ignorare me, ubi gentium viveret. Eidem salutem dicito ex sua cunnibenigna, quam ille probe novit et cognovit, dum mecum ageret. Saluto ego vos magno <s>cypho pleno vini optimi, vos quaeso, mihi ut respondeatis tribus stufis(?) Dantiscenae(!) cerevisiae.
Vale in Christo Princeps Optime ac Patrone mihi perpetua fide colendissime.
⌊Noribergae⌋, XXIII Ianuarii anno MDXXXIII.
Tuae Celsitudini unice deditus ⌊Eobanus Hessus⌋.
Postscript:
UUB, H. 154, f. 108r
Quod maxime metuebam, paratis his litteris, tabellarius, quem tamen ego non vidi, libellos duos iam conclusos ac ad Te inscripto<s> ⌊Ecclesiasten⌋ s(cilicet)⌈s(cilicet)s(cilicet)⌉ et Epicedion Ebneri ferre noluit. Itaque rogo, ut ignoscas non mittenti nunc, missuro tamen, quamprimum data erit occasio, simul et alia quaedam, ut scripsi. Rerum apud nos novarum non multum est, nisi quod ⌊Gallum⌋ apparare bellum aiunt in ⌊caesarem⌋ et ⌊pontificem⌋, quos nunc in ⌊Italia⌋ maxima concordia agere dicunt. Nostrorum militum magna manus ad ⌊Gallum⌋ confluit. Dii bene vertant. Oro, ut aliquando, posthabitis Tuis negotiis, mihi rescribas. Sed heus, optime Praesul, saluta mihi amantissimos Tuos fratres germanos ⌊Georgium⌋ et ⌊Bernhardum⌋, viros optimos et mihi carissimos. Cursim.
| |
20 | IDL 3556 | Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-01-24 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 491-494
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Transmitto cum praesentibus Reverendissimae Dominationi Vestrae exemplum suae novae provisionis, in qua erratum, prout notavi, comperio. Sperabam, quod Vestra Reverendissima Dominatio habere debuisset datam a die obitus domini ⌊Alberti Bisschoffi⌋. Eam solet papa ita dare suis faventibus in beneficiis reservatis et narrare, quod hoc beneficium sedi reservatum, vivente adhuc enim, vel quondam, ⌊Alberto⌋ sibi in pectore suo reservavit, et tunc conferre, cui placet. Sub data uti praefertur et hoc ictu fulminis in causa quadam beneficiali ego ⌊Romae⌋ succubui, sed data Reverendissimae Dominationis Vestrae est longe posterior et ferme duobus annis post obitum, nec nova provisio quicquam confert. Si collatio ordinaria iure papae ruat, hortatur me Reverendissima Dominatio Vestra, quo ius, quod illi contuli, etiam ipsam in eo servem et tuear.
Reverendissime Domine.
Spero, quod Dominatio Vestra Reverendissima a me aliud non postulabit, quam quod ferat facultas et honestas. Quod valui, candido amore et sincero affectu praestiti, et quantum mea auctoritas valebit, adhuc praestabo. Quae autem et quantum valet adversus renitentiam papae, satis experta est et pro sua prudentia id erudiri valeat Vestra Reverendissima Dominatio. Triennalis tamen pacifica possessio eam ab adversarii vexationibus meo quidem iudicio liberabit nec rem plus anxiam habet, BCz, 1595, p. 492 ex quo in litem intra triennium non tracta sit existimare on the margin⌈existimareexistimare on the margin⌉ quam est necesse et autumo, quod molestator iam nec or me⌈necnec or me⌉
mi(nim)e or nu(n)c⌈mi(nim)emi(nim)e or nu(n)c⌉
citare ausus erit, si saltem in his horis quiete morari volet or valet⌈voletvolet or valet⌉.
Scripsit mihi et sacra ⌊regia maiestas⌋ in hac causa, et quid scripserit, illi patefeci ac quo a coeptis desisteret, monui etc. Iactitat se esse privilegio papae exemptum a iurisdictione mea, igitur minime veretur etiam turbare nonnullos parochos iurisdictionis meae, qui etiam octo annis quieti fuere possessores, qui si non quieverit, sese ⌊Romae⌋ defendere coguntur et quantum valeo, eos iuvabo, dominus Deus dabit illi q(ua)n(do)que et factis suis, et molestationibus debitam retributionem. Haec in aurem secretam.
His me Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam ad vota recte in omnibus valere cupio, diligenter commendo.
Ex ⌊Heilsberg⌋, 24 Ianuarii 1533.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater et amicus ⌊Mauritius episcopus Varmiensis⌋
Postscript:
BCz, 1595, p. 493
Reverendissime Domine.
Ante triduum alias congessi litteras, nuntiavit tunc hic mihi nuntius ignorare diem recessus sui. Nunc festinat et ab instanti se abiturum asserit, et non possum reperire inter<ea> tam celeriter, tametsi sollicita indagine quaesiverim, copiam supplicationis Reverendissimae Dominationis Vestrae. Tamen credat hoc Reverendissima Dominatio Vestra, quod alienis manibus eam neutiquam credidi incaute aut nimis sollicite eam angulari aliquo loco abscondi. Quam primum reperiam illam, mittam, non est deperdita.
Iterum me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatum facio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ cursorie 28 Ianuarii.
Idem Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊Mauritius episcopus Varmiensis⌋
| |
21 | IDL 886 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1533-01-25 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 109-110
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 16
| 3 | copy in Latin, 18th-century, SUB, Sup. Ep. 4-o 41, No. 10, f. 8r-v
| 4 | copy in Latin, 18th-century, SBB, MS Lat. Quart. 101, No. 9, f. 24r-25v
| 5 | copy in Latin, 18th-century, SLUB, C 110, f. 31r-33r
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 1366, p. 83-86
| 7 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 10v-11r
| 8 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 18, p. 43-45
| 9 | excerpt in Latin, 16th-century, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, H, K. 761, No. VI.11. 29
| 10 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 75
|
Early printed source materials: 1 | Monumenta inedita p. 424 (in extenso) |
Prints: 1 | AT 15 No. 34, p. 52-54 (in extenso; Polish register) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 250, p. 167 (English register) | 3 | STARNAWSKI 1977 p. 192 (excerpt) | 4 | Españoles part II, No. 70, p. 241-242 (Spanish translation) | 5 | CEID 2/2 (Letter No. 52) p. 237-240 (in extenso; English register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 110v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi etc., domino honorandissimo
In ⌊Prussia⌋
Vehementer angor animi, quod de te nihil audio. Scripsi etiam aliquoties neque raro litteras tum a serenissimis ⌊Poloniae regibus⌋, tum ab ⌊eius regni⌋ primatibus viris accepi, et meas ad te, puto tuto, commisi domino ⌊Nyptzitz⌋, et nonnumquam ⌊reverendissimo domino Pzremisliensi⌋. Si tamen bene vales, parum deperiit, sin minus recte, cur non iubes ⌊Campensi⌋ aut alicui ex tuis, ad me ut scribat. Ego ⌊hic⌋ adhuc sum sequarque serenissimum ⌊Rhomanorum regem⌋ in ⌊Polonia⌋ ⌊Hungariae⌋ confinia, proinde fac, omnino aliquid scribas.
Mitto ad te litteras binas Hispanicas a ⌊tua⌋.[1] Salutat item te dominus ⌊Ioannes comes a Montfort⌋, qui ⌊hic⌋ est.
Rerum novarum nihil est. Foedus iterum confirmatur in ⌊Italia⌋ per ⌊caesarem⌋. ⌊Galli⌋ ⌊Veneti⌋que dicunt novo non esse opus foedere, cum nihil sit detractum veteri, neminem esse quicquam immutaturum in ⌊Italia⌋. Quod si forte ⌊rex Francus⌋ maximis de causis aliquid tale tentaret, ⌊Venetos⌋ regi optime de se merito non posse adversari. ⌊Pontifex⌋ palam[2] hortatur principes ad concilium. Quid clam faciat,[3] non est tibi in obscuro.
In principio Februarii iturus est ⌊caesar⌋ ⌊Mediolanum⌋, post ⌊Genuam⌋. Oratores ⌊Ioannis Saxoniae ducis⌋ nondum impetrarunt investituram. ⌊Dux Wirtembergensis iunior⌋ agit clam apud ⌊Bavaros⌋. In ⌊Germania⌋ alias omnia sunt tranquilla. Oratores ducatuum ⌊Austriae⌋ et in his ⌊cardinalis Tridentinus⌋ adhuc sunt ⌊Bononiae⌋. Duo ibi sunt ⌊cardinales Franci⌋[4] et ⌊Claudius Dodeus⌋ tibi notus orator ⌊Christianissimi⌋ rediit ad regem suum, puto terrestri itinere venturus in ⌊Hispanias⌋. ⌊Ludovicus de Gonzaga⌋ creatus capitaneus generalis ecclesiae interfectus est ab ⌊abbate de Farfa⌋, hoste ⌊pontificis⌋, in obsidione nescio cuius ignobilis ⌊castelli⌋.[5] Ita nil nisi mortes nuntiantur orig. nunciantur⌈nuntianturnuntiantur orig. nunciantur⌉.
In aula nostra omnia sunt eadem ut semper. Ego hic haereo et secuturus sum ⌊regem Rhomanorum⌋ in ⌊Hungariam⌋, proinde scribe de rebus tuis. ⌊Francus⌋ adhuc me sollicitat et ⌊caesar⌋ non melius tractat, et minime tractaturus videtur, sciam tamen extremam ⌊ipsius⌋ voluntatem brevi, et an me velit sequi in ⌊Hispaniam⌋. ⌊Hieronymus Sayler⌋ bene valet et est in aula ⌊caesaris⌋. Perendie ⌊hinc⌋ sumus abituri. Ego me confirmavi ad omnes casus fortunae et recte valeo.
UUB, H. 154, f. 109v
Ex ⌊Hungaria⌋ subinde scribam. Tu itidem fac.
Nescio, quid facturi sumus in ea causa. Credo negotium orig. negocium⌈negotiumnegotium orig. negocium⌉ omne ad vos tandem iri devolutum. Vos videritis.
Si recte valet ⌊Campensis⌋ et familia tua, bene est, peto autem tum tibi, tum tuis omnibus commendari ex animo. Ex ⌊Flandria⌋ diu est, quod nihil accepi litterarum. ⌊Godtscalcus⌋ noster secuturus est ⌊caesarem⌋ in ⌊Hispanias⌋. ⌊Pratensis⌋ ait se rediturum in ⌊Flandriam⌋, quod non credo. Haec sunt, quae modo occurrunt.
Valetudinem tuam cura et me, quod facis, ama.
Ex ⌊Oeniponte⌋, XXV-o die Ianuarii anno Domini M D XXIII-o.
Reverendissimae Celsitudinis Vestrae humilis inservitor ⌊Cornelius Duplicius Scepperus⌋
[1] The letters mentioned here could be ⌊⌋, and ⌊⌋ but as we have no data concerning their receipt, they may also both be lost.
[2] palam underlined with another colour of ink, probably later
[3] clam faciat underlined with another coulour of ink, probably later
[4] To be identified.
[5] On behalf of the Pope, Lodovico Rodomonte Gonzaga besieged Napoleone Orsini in Vicovaro, in October 1532. Wounded in a fight, Gonzaga died at Vicovaro in December of that year.
| |
22 | IDL 887 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Friedeck (Wąbrzeźno), 1533-01-26 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1778, f. 150-151
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 359v
| 3 | copy in Latin, 16th-century, BK, 217, No. 267, f. 250r
| 4 | copy in Latin, 16th-century, BCz, 271, f. 255r-v
| 5 | copy in Latin, 17th-century, BCz, 270, p. 376-377
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 19, p. 47-48
| 7 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 220, p. 453
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 214
|
Prints: 1 | AT 15 No. 35, p. 54-55 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Non potuit non esse pia written over us⌈usaa written over us⌉ in me Serenissima Maiestas Vestra in contributionis de exiguis meis proventibus remissione, habeo itaque, quas tenuitas mea potest, Serenissimae Maiestati Vestrae suppliciter gratias Deum Omnipotentem pro longaeva incolumitate et perpetuo felicitatis accessu Serenissimae Maiestatis Vestrae oraturus. Dedit Serenissima Maiestas Vestra egenti elemosinam. Cedunt mihi de censibus meis annuis mille et quingentae dumtaxat marcae Prutenicales, ex his ducentae marcae, quas mihi clementer remisit, Serenissimae Maiestati Vestrae provenissent. Utinam mihi esset, quod contribuere possem, non deesset propensio etc. Ceterum ⌊Tidemannus Gise⌋ scabinus Gdanensis rogavit me, ut se commendarem, quantum aequitatis est, Serenissimae Maiestati Vestrae, quo insolentia et inhonestas ⌊Nicolai Holsten⌋, ⌊Romae⌋ et alibi male ex merito habiti, compesceretur et quod cum vitrico suo ⌊Sebaldo Becherer⌋ finem causae suae habere posset. Quod cum negare non potuerim, ⌊illum⌋ una mecum Serenissimae Maiestati Vestrae humillime commendo. Christus Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime incolumem et felicissimam conservet.
Ex ⌊castro Fridek⌋, 26 Ianuarii anno Domini 1533.
Serenissimae Maiestatis Vestrae Regiae humilis capellanus ⌊episcopus Culmensis⌋.
| |
23 | IDL 888 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Friedeck (Wąbrzeźno), 1533-01-26 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1779, f. 152-153
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 360r-v
| 3 | copy in Latin, 16th-century, BK, 217, No. 268, f. 250v-251r
| 4 | copy in Latin, 16th-century, BCz, 271, f. 255v-256r
| 5 | copy in Latin, 17th-century, BCz, 270, p. 377-378
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 20, p. 49-51
| 7 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 221, p. 454
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 215
|
Prints: 1 | AT 15 No. 36, p. 55-56 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Rediens pridie ex ⌊Petricovia⌋ nuntius meus attulit mihi gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae in me plenas ⌊⌋, quas non sine lacrimis exosculatas cum ad calcem usque legissem, cogitavi intra me: “bone Deus, qui fit, quod tantus praesul, cum quo nulla sanguinis mihi coniunctio et de quo etiam numquam bene sum meritus et cui etiam nulla in re usui esse possum, tantum mihi afficiatur” rogavique ex animo, ut istiusmodi Dominationis Vestrae Reverendissimae propensionem velit mihi esse perpetuam, ille Dominationi Vestrae Reverendissimae rependat. Accepi non sine gaudio 200 marcas Prutenicales (eas dumtaxat contribuere debebam), quas mihi ⌊serenissima maiestas regia⌋ ad intercessionem Dominationis Vestrae Reverendissimae clementer remisit. Neque hoc me male habuit, quod priusquam litterae ⌊maiestatis regiae⌋, quae me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ exactorem contributionis statuebant, redditae mihi fuissent, iam exactores in dicione mea officium suum exercuerant; sic ea in re a malorum liberatus sum suspicione. Quod consecrationem meam spectat, nollem Dominationem Vestram Reverendissimam esse in dubio. Decrevi omnimode, Deo bene favente, in 1533-02-26 – 1533-04-05⌊Quadragesima futura1533-02-26 – 1533-04-05⌋ suscipere ordines cum sacerdotio ab aliquo suffraganeorum, si forsan ipse convenire episcopum aliquem ob pedis valetudinem non possem. Sacerdos a nemine quam a Dominatione Vestra Reverendissima consecrari in episcopum velim, ut qui episcopatum mihi contulit, is etiam munus consecrationis mihi impenderet. De his paulo post latius. Is ⌊Tidemannus Gise⌋ petiit se commendari Dominationi Vestrae Reverendissimae, quem contra procuratorem ⌊Nicolaum Holsten⌋ et in causa, quam habet cum ⌊vitrico⌋, quantum aequitas expostulat, commendatum esse Dominationi Vestrae Reverendissimae rogo. Cui me etiam atque omnia mea ex corde commendo.
Ex ⌊castro meo Fridek⌋, 26 Ianuarii anno Domini 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae devi<n>ctissimus ⌊Ioannes episcopus Culmensis⌋.
[1] Written on a piece of paper which is now lost
| |
24 | IDL 889 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-02-01 |
received 1533-02-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 277-278
|
Prints: 1 | AT 15 No. 50, p. 73 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1601, p. 278
Reverendo in Christo patri, domino ⌊Ioanni episcopo Culmensi⌋ sincere nobis dilecto
BCz, 1601, p. 277
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Recensuit coram nobis nobilis Iacobus Lissakowsky, subditus noster de districtu Czyechanowiensi, suo et fratrum suorum nomine, quod nonnulli eorum homines in bona episcopatus Vestrae Paternitatis ab illis profugissent. Itaque postulamus ab illa, ut si ita sit et hi ipsi homines profugi per praedictos nobiles in bonis eius episcopatus fuerint reperti, illos eis restitui mandet, factura officium bonae vicinitati et pactis antiquis congruum et nobis gratum. Quae bene valeat.
Commissio ⌊regiae maiestatis⌋ propria
| |
25 | IDL 7329 | Ioannes DANTISCUS to Jan KARNKOWSKI, before 1533-02-02 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 890: Accepi heri Dominationis Vestrae Reverendissimae novissimas litteras, quibus rursum mihi negotium Iacobi Rossmoller subditi sui commendat |
| |
26 | IDL 890 | Jan KARNKOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1533-02-02 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 67, f. 175-176
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 216
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Accepi heri Dominationis Vestrae Reverendissimae novissimas ⌊⌋, quibus rursum mihi negotium ⌊Iacobi Rossmoller⌋ subditi sui commendat. Equidem, mi Reverendissime Domine, satis abunde iam antea prioribus meis eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae declaravi ⌊⌋ rem, scilicet, ut se habet et quantum ego damni et incommodi ex mala parumque frugali olim ⌊Francisci⌋, ipsius ⌊Rossmoller⌋ cognati, bonorum meorum administratione perpessus sum. Quas quidem ⌊⌋ perspectum habeo procul dubio eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae fuisse redditas. Nam ⌊⌋ in superioribus suis ad me litteris Dominatio Vestra Reverendissima fecit mentionem et proinde non parum adducor in admirationem, quod toties ea de re mihi inculcat, de qua iam dudum antea responderam. Revolvet, quaeso, easdem priores meas ⌊⌋. Nihil dubito, quod ex eis sese ad unguem resolvet ita plane, quod cognoscet me his viris bonis toties de me querulantibus in re vel minima esse iniurium. Fuisset, quod ego plus de his viris bonis queri debeam, quod illi nulla habita ratione et ipsius olim ⌊Francisci⌋ ultimae voluntatis et suae, ut ita dicam, honestatis, cuius utique vel potissima haberi debuit ratio. Quamquam probe noverint, quod olim ⌊Franciscus⌋ testamento suo cautum esse voluit, ne ad legatorum in testamento descriptorum extraditionem per exsecutores procedatur tantisper, quoad sufficiens de administratis per eum bonis meis episcopalibus reddita fuisset mihi ratio AAWO, AB, D. 67, f. 175v et plena satisfactio. Atque interim bona quaecumque morte sua derelicta voluit mihi esse obligata. Nihilominus tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ ipsi, nescio quo pacto, coclearia argentea in fidele depositum ⌊genitrici Reverendissimae Dominationis Vestrae⌋ data, quae poterant non parum damni mei compensare, ex scrinio seu reservaculo, quo inclusa erant, praeter scientiam forsan genitricis Dominationis Vestrae Reverendissimae, receperunt etc. Quae postea, quamvis ⌊magistratus Gdanensis⌋ decreverat et ⌊genitrici Dominationis Vestrae Reverendissimae⌋ iniunxerat, ut omnino rursus hidden by binding⌈[sus]sus hidden by binding⌉(?) ea mihi vel officiali meo curaret reddere, non sunt tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ reddita. Ego profecto non satis contentus sum de his rebus morte olim ⌊Francisci⌋ derelictis, nam per eas nequaquam compensari potest, etiam in media parte, id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ vel eius heredes debent. Magis itaque cuperem, quod isti viri boni id, quod mihi olim ⌊Franciscus⌋ ex calculo et ratione per notarios, quos ipse olim tum, dum vixit, ibidem in bonis meis constituerat, facto superinscribed⌈factofacto superinscribed⌉ mansit debitor, paratis persolverent pecuniis resque suas tollerent. At si videtur eis, quod sint eo gravati vel quod ipse sim illis eo nomine iniurius, quia res ipsas retineo, vetus est illud, ut iurisperiti dicere solent,
cf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌊melius pignori intendere, quam in personam agerecf. Iust. Inst. 4.1.14(16) pignori potius incumbere quam in personam agere ⌋. Quare reddant mihi pro olim ⌊Francisco⌋ de bonis meis, ut iam dixi, rationem, praesto fuero semper AAWO, AB, D. 67, f. 176r illam audire. Verum si quid adhuc ex ratione et calculo mihi olim ⌊Franciscum⌋ debere compertum fuerit ultra id, quod prima supputatione mihi mansit, quaeso, boni consulant, quod illis vel in minimo quadrante non parcetur, quandoquidem ita temere mecum agunt et me ita insimulant, quod illis hac in re fuissem iniurius. Multa etenim sunt, quae iam post factam rationem comperta sunt per olim ⌊Franciscum⌋ percepta fuisse, quorum tamen in perceptis nullam fecerunt notarii ipsius mentionem etc. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae. Quam valere diutissime opto.
Ex ⌊Pyotrkow⌋, 2 Februarii anno Domini MDXXXIII.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater integerrimus ⌊Ioannes episcopus Vladislaviensis⌋
| |
27 | IDL 7127 | Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER, 1533-02-04 Letter lost |
received 1533-02-07 Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 3557: Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras, 4 huius datas, nudius tertius accepi |
| |
28 | IDL 891 | Felix REICH to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1533-02-08 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 261-264
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 243, p. 264
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Iohanni, Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino meo clementissimo.
BCz 243, p. 261
Reverendissime Pater atque clementissime domine et patrone perpetuo observande.
Misit ad me venerabilis dominus ⌊Nicolaus Crapicius⌋ iussum, ut scribit Reverendissimae Dominationi Vestrae, Pasquillum novum ut extrudatur iureque postliminii ad suum dominum tandem aliquando redeat. Prior ille mihi creditus plane illepido debitori, qui fidem nisi admonitus non liberavi, verum si tergiversari velim, in alios tantae morae culpam reiicere possem, posteaquam enim(?) reverendissmus dominus ⌊episcopus Warmiensis⌋, cui praecipue missus erat, reddidisset, in amicorum manibus, quarum contrectationem, etiam contaminatus apparet compluribus diebus ob facetum ac plausibile argumentum versatus est, ut vix eum rursum vindicare potuerim.
Quam purgationem si non accipit Reverendissima Dominatio Vestra, singularem ipsius humanitatem et animi candorem appello, quae etiam apertam culpam paterne ignoscere consuevit. Pasquillum tandem remitto et pro altero denuo ad me dato magnas gratias ago. Ceterum eruditissimi viri ⌊Ioannis Campensis⌋, quem Reverendissimae Dominationis Vestrae beneficio ⌊Prussia⌋ habere meruit, paraphrasim in Ecclesiasten hic apud ⌊ecclesiam Warmiensem⌋ invenire nondum potui, rimabor autem posthac diligentius, si apud quempiam lateat occultus. Si prodierit, dabo operam, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram perferatur.
Cui cum servitiis meis commendatus esse cupio, cuique integram valetudinem et omnem felicitatem precor.
Ex ⌊Frawenburg⌋, VIII Februarii anno 1533.
Reverendissimae Dominationi Vestrae studiosus et obsequentissimus ⌊Felix Reich⌋
| |
29 | IDL 892 | Leonard NIEDERHOFF to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1533-02-10 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 243, p. 265-268
|
Prints: 1 | AT 15 No. 71, p. 100-102 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 243, p. 268
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Iohanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo colendissimo
BCz, 243, p. 265
Reverendissime in Christo pater et domine, domine colendissime. Studia mea sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae et debita et paratissima.
Magnas ago Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, cum me pro innata sua atque singulari pietate undique non modo gratiose, sed et clementer, et liberaliter fovet, quod multum, pudet me tandem non aliud quam Reverendissimae Dominationis Vestrae clementiam erga me exponere posse, ubi referre deberem mallemque, verum cum hic est non est condicio aut fortuna mea, boni consulere Reverendissima Dominatio Vestra dignabitur. Ex Livonia a reverendissimo episcopo Oziliensi litteras hic recepi, quibus perfidiam suorum subditorum atque statum rei exponit, ut quoque reverendissimae dominationi suae pro nostra consuetudine mutua non desim, sententiam quoque meam cum primis significem, instanter hortatur et petit etc. Rescripsi reverendissimae dominationi suae me officium nusquam intermissurum, rem quoque reverendissimos dominos praelatos hic non parum offendere, sed domi consilium quaerendum. Nam externa praesidia quaerere in praecipitanti et periculosum et longum esset, ut quoque se Livonenses, et viros et non feminas, colligunt praestantque. Praeterea illustris marchio W(ilhelmus) plus ultra laborat, qui legatos suos ad reverendissimum dominum episcopum Tarbatensem misit, ut possessionem praepositurae Tarbatensis illustritati suae daret, quia papa illi de ea providisset. Responsum est per on the margin⌈perper on the margin⌉ reverendissimum dominum Tarbatensem habita commoditate cum venerabili capitulo et tota nobilitate deliberare velle ac tandem illustri dominationi suae respondere, me quoque habere interesse.
BCz, 243, p. 266
Civitas Riga denuo bona dominorum canonicorum ac praepositi occupavit et intercepit; quando ante aliquot annos idem fecerat, attamen anno praeterito restituerat. Illustris dominus dux e solitudine in Montem Regium rediit atque suos ad arma et vocat, et parat. Videt nunc Reverendissima Dominatio Vestra, quo res tendat, uti coram locuti sumus etc. Hic civitas Gdanensis etiam rem ad aures regiae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ maiestatis certis mediis deferre curavit. Litteras Reverendissimae Dominationis hidden by binding⌈[Dominationis]Dominationis hidden by binding⌉ Vestrae, quid actum apud sacram ⌊regiam maiestatem⌋ sit, magno desiderio atque Reverendissimae Dominationis Vestrae praesentiam ⌊Warmiae⌋ ad curiam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ Reverendissimae Dominationis Vestrae can(o)ni(cal)em exspecto et si Reverendissima Dominatio Vestra non dignabitur, non possum cum primis con Reverendissimam Dominationem Vestram non accedere. Clerus hic per Reverendissimam Dominationem Vestram liberationem et conservationem maxime sperat. Cum domino Urbano officiali duriter egi etiam res Reverendissimae Dominationis Vestrae; quae singula locutus esset, perscribere commodius coram licebit. Iniustissimum esset exactione Polonica hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ hic clerum cogi(?), idem tandem ad laicos cederet, de quo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ et cum civitate locutus sum. Germanus meus hidden by binding⌈[eus]eus hidden by binding⌉ dominus Edeuardus servitia sua Reverendissimae Dominationi Vestrae offert et poculum hoc, de quo Reverendissima Dominatio Vestra mandavit, bis ter[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ respondit. De eo, quod Reverendissima Dominatio Vestra mihi ⌊Margenburgi⌋ eum hidden by binding⌈[eum]eum hidden by binding⌉ accusatum rece(?)nsuit, longe aliter actum affirmat, uti hidden by binding⌈[uti]uti hidden by binding⌉ etiam Deo favente coram id Reverendissimae Dominationi Vestrae ostendet.
BCz, 243, p. 267
Ecclesiasten, cum Warmiam veniam, Reverendissimae Dominationi Vestrae transmittam. Cras hinc ad Warmiam vadam. Optime valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cui me unice commendo et dedo.
Ex ⌊Gdano⌋, X die mensis Februarii anno MDXXXIII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊Leonardus Niderhof⌋ servitor
| |
30 | IDL 3557 | Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-02-10 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, address in hand of Nicolaus Human , BCz, 1595, p. 497-500
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 218
|
Prints: 1 | AT 15 No. 70, p. 99-100 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1595, p. 500
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico honorando
BCz, 1595, p. 497
Reverendissime in Christo pater et domine, frater in Christo carissime et amice plurimum observande. Salutem in Domino cum sui reccommendatione.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊⌋, 1533-02-04⌊4 huius1533-02-04⌋ datas, 1533-02-07⌊nudius tertius1533-02-07⌋ accepi, ex eisque sane intellexi desiderium Reverendissimae Dominationis Vestrae, de et super quibus ita respondeo, quod praesto sum, Deo sanitatem favente, explere, quod Vestra Reverendissima Dominatio sancta intentione et sincera mente a me superinscribed⌈a mea me superinscribed⌉ exposcit. Statuat igitur sibi Reverendissima Dominatio Vestra diem, qua ⌊hic⌋ comparere vult et, si placet, pro 1533-03-23⌊Dominica Laetare1533-03-23⌋ aut 1533-03-25⌊festo Annuntiationis Divae Virginis1533-03-25⌋ eo, quod 1533-03-29⌊Sabbato sequenti1533-03-29⌋, quo canitur Sitientes et 1533-03-30⌊Dominica Iudica1533-03-30⌋, dies habiles ad ordines sacros conferendos. Si etiam Reverendissima Dominatio Vestra celerius aut serius venire statuerit, mihi cum praesente tabellario id significare et exemplum brevis mittere peto, cuncta tamen relinquens arbitrio ipsius. His Vestram Reverendissimam Dominationem {V}, quam ad vota feliciter valere opto, pro suo desiderio hoc meo nuntio quantocius significare decrevi.
Ex arce ⌊Helsberg⌋, 10 Februarii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus ⌊Mauritius episcopus Warmiensis⌋ scripsit
Postscript:
In novis nihil habeo, nisi quod fertur ⌊conventum Pytercoviensem⌋ solutum esse. Si quid autem apud Reverendissimam Dominationem Vestram exstet, potissime quibus officia defuncti domini castellani Cracoviensis distributa sint, mihi impartiri dignetur.
BCz, 1595, p. 498
Cum nuntius meus, ut has secum ferret, ocreatus esset, venit subditus meus nobilis Fridericus de Houen, praesentium exhibitor, asserens se de familia et insigniis esse Vestrae Reverendissimae Dominationis, plurimum me rogans, quo quidem se Reverendissimae Dominationi Vestrae diligenter commendarem, quod quidem actu nunc facio, tametsi ipsum sciam, si ita est, ut ipse asserit, sanguinis necessitatisque iure Vestrae Reverendissimae Dominationi esse commendatissimum, oro tamen, ut et nostro intuitu Vestra Reverendissima Dominatio eum ita tractare velit, quo etiam ex nostra commendatione sibi aliquid favoris et benevolentiae accrevisse intelligat. Pollicitus est nobis, quod recto itinere vult petere Reverendissimam Dominationem Vestram, alioqui has, ut dixi, proprio misissem nuntio. Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
ut a tergo raptim.
| |
31 | IDL 3722 | Johann von WERDEN to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1533-02-11 |
received 1533
Manuscript sources: 1 | fair copy in Low German, BCz, 1595, p. 501-504
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 219
|
Prints: 1 | AT 15 No. 75, p. 105-107 (in extenso; Polish register) |
|
| |
32 | IDL 893 | Gdańsk Town Council to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1533-02-13 |
received 1533-02-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, in secretary's hand, BCz, 1624, p. 71-76
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1624, p. 76
Dem Erwirdigsten in Goth Hern, / hern ⌊Ioanni / von Gots genaden / des loblich(e)n stichts Culmensehe bisschoff⌋ etc., unszerm genedigen herren
BCz, 1624, p. 71
Er{n}wirdigster in Goth / Genediger Herre.
Unser boreidtwillige und unvordrossene dinste / sampt unser enthphelunge / seint Ewer Genoden / allewege bevoran / erboten. /
Genediger herre. /
Es hot sich Ewer Genode aws genedigem willen / und zugethanem gemute kegen uns / und dys sein ⌊vaterlandt⌋ / ye / und allewege / in unsern anligenden sachen / durch hulffe / gut(en) rath / beystande und furderunge / in allen genaden ertzeiget, / welchs noch Ewer Genode / diser gutt(en) stadt / und seynem vaterlande zcu best(en) nicht zu achterlossen / uberbotig gewesen, wie sulch genedig erbitt(en) unser vilgelibt(en) raets geschickt(en). / So beÿ Ewer Genod(en) / in beygewichenen ⌊tagefart(en)⌋ / in ⌊disen landen⌋ gehalten / gewesen / in irer heimkunft / uns mith breiterm / und besunderm fleise angetrag(en) / und tzu erkennen gegeben, / das wyr um(m)be Ewer Genode mith unsterblicher dangksagunge / alleczeit / geflissen sein wollen / zcu vordynen / konnen d(er)wegen / aws vorhafftem Ewer Genod(en) / genedig(en) [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ erbitt(en) / unser / und unser stadth gemeyn / und sunderlich obligen / Ewer G(enode)n dinstlichen nicht bergen, / das in disen tagen ⌊Hans Holsten⌋, / unser burger, / ein mensch / zcu vordriess / und aller newickeit vo(n) natur geboren, / wellende sich mit gantzem newenn freuelichen vorsatz kegen uns, / unser autoritet / unde gericht setcz(e)n und strengen / unsern gehorsam entgehen etc. Sich BCz, 1624, p. 72 an koniglichen hoff bogeben / doselbigst etzliche bryve, mandata, / exemptiones / und avocationes / widder seinen burgerlichen eydth / erhalten / und seine milden berichten [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ bekomen / und uns dieselbig(en) mith hoffart vorgetrag(en) und dweil dan obgedocht(en) ⌊Hans Holste⌋ nicht hot mogen noch konnen / mit seinem stifen / und hartsynnigem gemuthe unser stadt ordentlich gericht / och nicht ⌊koniglicher rethe diser lande Prewsen⌋ / so ihme was boschwerlichs widderfaren / erkenthnus / noch vormogen ⌊koniglicher ma(iesta)t⌋ unsers all(er)g(nedi)gsten hern hintergelossenen statuten / unde unser stadt wylkoeren / erhaltenen freiheit(en) unde privilegien / dulden ader erleiden / hot er sich / alle der gerichte, was standes die szein mog(en) / vom cleinst(en) / bis zcu grosten eximiren lossen. /
Das alleine ⌊ko(niglich)e ma(iesta)t⌋ und seine comissarien in gemelt(en) ⌊Hans Holst(en)⌋ / sachen richten und erkennen sollen etc. / und wiewol wyr irer ⌊ko(nigliche)n ma(iesta)t⌋ und seiner hochwirdigste(en) rehten / decrett on the margin⌈decrettdecrett on the margin⌉ / nicht geflogen, / noch flihen wellen / sunder was billig und recht / zu leiden seint uberbotigk. / So dasselbige ordentlicher weise bescheen / und von gemelt(en) ⌊Hans Holsten⌋ / vorgenom(m)en were / und muss uns / nicht geringschetzigen boschwe(re) mit vorszerunge unser gemuthe / leib / und hertz / einbrengen, / das uns / sulche vordrisliche burden / zcu widder unser freiheit / und alter gerechtickeit / zcu welche illegible⌈[lche]lche illegible⌉ BCz, 1624, p. 73 der eyne / so wol als d(er) ander gesessen awferleget / und sulche / ungewonliche exemptiones / so gering(en) privaten personen / zu gutte / ane mittel vorligen und awsgeg(en) werden / welchs nicht alleine / widder die orderunge, / so durch / die ⌊ko(niglich)e ma(iesta)t⌋ / vor dise gutte ⌊stadt⌋ gesatczt. / Sunder och / widder den gehorsam / zu welche(n) ein itczlicher burger / bey seinem eyde vorbund(en) / und die gantze burgerliche eynickeit, / aws welcher sich nÿma(n)ts sall awssmittelen / nicht geringlichen thut fechten / und mus uns werlich weh / und schwer ankommen, / das so weinig aufmerck(en) / uf unser privilegia / und stadth freiheit / welche uns thewrbar angekom(m)en / und aws unser vorfarn hogen vordinsten / von kon(n)ig(en) zu kon(n)ig(en) / allewege in ehren / und bey krafft gehalten gegeben. / Konnen och nicht ermessen, / wie gena(n)t(er) ⌊Hans Holsten⌋ um(m)be die ⌊konigliche maiestet⌋ / so gros vordienet, / das ire ma(iesta)t seinent halben / der gantzen stadth freiheitt schwechen / und mit sulchen prerogativen / zu gemeyner kurtze / uns allen tzu vordries / bewog(en) zu vorsorgen. /
Dweil dach obgemel(ter) ⌊Hans Holst(en)⌋ / in beygewichenem jungst(en) awfrur / ein heimlich(er) anschunder der vorruckunge burglicher eynickeit / vormerckt und erspuret ist worden, / wie sich noch dys thegelich aws seine halstarrigem koppe / erogeth BCz, 1624, p. 74 der unser ehre / autoritet / und iurisdiction / uns von ⌊ko(nigliche)r hidden by binding⌈[o(nigliche)r]o(nigliche)r hidden by binding⌉ ma(iesta)t⌋ gegeben und vorligen / mith eigener turst(?) / zu benehmen sich understanden / und darkegen zu setczen beflissen. Dodurch / so sulch vornehmen / seinen unvorruckt(en) vortgangen gewynnem sulde / kunde noch mochte / der gehorsam / unde die underthenige pflicht / nicht ane all unser faer / behalt(en) we[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉.
Domit aber dis boswer / nicht einrisse / und den andern, / die sich sulcheins ires gefallens / kunftig(er) tage / anmoszen mucht(en) / ein beÿspil gebe / sunder mit raeth / zcutaet / und widd(er)stande / awfgehaben und getilget wurde / habe [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ nicht konnen Ewer Genod(en) / als eine besunderm liebhaber der freiheit ⌊diser lande⌋ / dis thuent / wissen tzu bergen in ungeczweifelt(en) vortrawen seinde / Ewer G(enod)e als ein mit hewpt diser lande / wirt ⌊ko(nigliche)r ma(iesta)t⌋ u(nser) a(ller)g(nedig)st(en) hern ehre / unser vorligene autoritett und iurisdiction / in genediger acht haben / und dys boschwer / mit gunstiger furderunge / bey ko(nigliche)r ma(iesta)t helffen wandelenn. /
Deme noch ist an Ewer Genode / unser gantz dinstlich bitten wolle / zu awfhebunge gemeynen vordrisses / unde stoppunge / kegen die obrickeit / unfridlichen furnehmens an ⌊konigliche ma(iesta)t⌋ / aws Ewer G(enode)n eigenem bewach / und das es diselbige / aws schalbarm gemeyne(n) geruchte und nicht unserm anregen vorstanden / in der besten gestalt und form, / wie das Ewer G(enod)e / wol wirt wissen bey sich zu finden / seine vorschrifft / und dys bedrenglich boschwer / der exemption, / avocation etc. ... illegible⌈...... illegible⌉ BCz, 1624, p. 75 gelangen / und so Ewer G(enod)e demselbig(en) unserm guthmenig(en) ansynnen / in genaden nochzugeben / (doran wir nicht zcweifeln) willens ist abermols / unser emsig bitt(en) / wolle geruchen / diselbige seine vorschrifft durch Ewer G(enode)n diener / uf unser expens und unkost(en) biss ken ⌊Thorn⌋ / an den erbarn und weisen hern ⌊Johan von Werd(en)⌋ / unsern geliebt(en) burgermeist(er) / neben der copien Ewer G(enode)n vorschrifft / zcu schicken / welche fordan an unsern gesant(en) / durch obgemelt(en) hern burgermeister / ken ⌊Petrkow⌋ / awfs furderlichste / sal zugefertiget werden. / Die expens sollen / Ewer G(enode)n / diener zu ⌊Thorn⌋ erstattet werd(en) etc. / und was Ewer G(enod)e zu hanthabunge unser freiheyt, / wylkoeren, / alt(en) gewonheit(en), / statut(en), / och ordentlichen gerichts / und all ⌊diser lande⌋ iurisdiction / genediglich mit hulffe / gut(en) rathe / und furderunge / disem ⌊vaterlande⌋ / zcum best(en) / wirt anwend(en). /
Wollen wir dasselbige / mith unsterblicher dancksagunge / ye und alwege / unsern kreft(en) und vormog(en) noch / boreidtwillig und unvordrossen / zcu vordinen / befund(en) werd(en) / mith Got(es) hulffe / der Ewer Genode / in gelugselig(en) regiment / und gutter langer vorhoffter gesuntheit / friste / und spare. /
Dat(um) ⌊Dantzig⌋, am XIII-d(en) Februarii anno etc. 33.
Ewer Genoden dinstwillige und unvordrossene ⌊burgermeister und rathman der stadt Dantczigk⌋
| |
33 | IDL 7128 | Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER, 1533-02-14 Letter lost |
Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 894: Accepi litteras Vestrae Reverendissimae [Dominationis] 14 Februarii datas |
| |
34 | IDL 894 | [Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUS, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-02-1[5] |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, A 1, No. 814, f. 355v
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 220, 222
|
Prints: 1 | UBC No. 882, p. 740-741 (in extenso; German register) | 2 | AT 15 No. 79, p. 110 (Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater in Christo carissime ac plurimum honoran(de)
Cum mei recommendatione longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Accepi ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis 1533-02-14⌊14 Februarii1533-02-14⌋ datas, ex quibus didici statutum diem ad ⌊hunc locum⌋ sui adventus, qui ut faustus felixque sit, Deum precor. Sed hoc displicet, quod Vestra Reverendissima Dominatio decrevit praemittere suum dispensatorem, qui hospitia disponat, necessaria comparet. Ne autem hoc fiat, sed ut sese cum universa sua familia et comitatu recto itinere ad ⌊arcem hanc⌋ recipiat Vestra Reverendissima Dominatio, rogo. Secus id mihi non esset gratum et minus tolerabile, patefient eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia, quae haec domus pro sua exiguitate potest et valeat, equorum dumtaxat pars, si pluralitas hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ fuerit in oppido, stabula cum pab written over s⌈sbb written over s⌉ulo necessario ex mea provisione accipient. Propinquius iter ex ⌊Osterrode⌋ seu ⌊Hogenstein⌋ huc proficiscendi Vestra Dominatio Reverendissima habebit per oppidum nostrum ⌊Gutstat⌋, in quo domus mea nondum est restaurata, nec ibidem habeo praefectum, sed in curia ⌊Smolein⌋, distans medium miliare ab illo. Est tamen in ⌊Gutstadt⌋ hospitium apud praeconsulem ⌊Thomam Ungerman⌋ conveniens, in quo illustris ⌊dux Prussie⌋ ⌊hinc⌋ ⌊Petercoviam⌋ annis duobus effluxis pergens cum sacra sua ⌊consorte⌋ etiam pernoctavit. Si etiam Vestrae Reverendissimae Dominationi non erit onerosum circuitum facere per oppida mea ⌊Wartenberg⌋ et ⌊Seburg⌋, mandabo meis burgrabiis, quo Vestrae Reverendissimae Dominationi ibidem in arcibus meis debitam pro posse provisionem procurent.
In novis habeo etc. Cetera coram.
Interea Reverendissimam Dominationem Vestram salvam et felicem esse cupio.
| |
35 | IDL 895 | Georg ZIMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Thorn (Toruń), 1533-02-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 3, f. 85 + f. [1] missed in numbering after 85
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 272
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 221
|
Prints: 1 | AT 15 No. 78, p. 109-110 (excerpt; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 3, f. 85av
Reverendissimo atque eidem clarissimo in Christo principi ac domino, domino ⌊Ioanni⌋ sanctae Lubaviensis dioecesis antistiti ac Pomezaniensi administratori, domino gratioso clementissimoque
AAWO, AB, D. 3, f. 85r
Paratissima famulitia in gratiam Reverendissimae Vestrae Amplitudinis studiosissime commendat.
Suggeritur mihi, reverendissime ac praeclarissime Praesul, domine gratiose, ab amicis secretioribus, quod mirum in modum Reverendissima Tua Amplitudo, quae alioqui mitissimi est ingenii et quae omnium erratis aequi bonique semper noverit consulere, stomachum bilemque moverim, dum nuper Tua Reverendissima Amplitudo accepisset ⌊senatus mei⌋ litteras, in(?) quibus sigilli impressio in obtutu lectionis in eminentiori stabat parte. Quem quidem lapsum meum Tuae Reverendissimae Amplitudini benigne corrigenti factum a me fateor, dabo etiam operam diligentissimam, ne amplius fiat. Nihil etiam tale umquam a me designatum est, etiam si in istis urbium tumultuariis negotiis, annos iam fere triverim viginti quinque aut amplius. Crede mihi, amplissime praesul, quod sancte per Iesum deierare possum, nulla arrogantia id contigisse, sed dum litterae in immensum protensae ob foliorum multitudinem haud poterant sic complicari, ut pro Tuae Amplissimae Dignitatis eminentia non viderentur exiguae aut parvae nimis, aut ne superinscribed in place of crossed-out ut⌈ut ne ne superinscribed in place of crossed-out ut⌉ epigraphe universam faciem exterioris pagellae cum quadam inelegantia occuparet, visum mihi fuit operae facturum pretio, si superinscribed⌈sisi superinscribed⌉ hoc modo litteras illas componerem, ut vitia praedicta caverem. Sed mihi misero hoc accidit quod quidam ait
cf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌊Dum vitia fugiunt stulti in contraria ruuntcf. Hor. S. 1.2.24 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt ⌋. Hoc me tamen solatur, quod mihi perpetuum est, Tuam Reverendissimam Amplitudinem facilem esse ad remittendum errata, his potissimum, qui culpam magis agnoscunt remissionem petentes, quam qui animo pertinaciori eam aut deprecantur aut minus sincero temere errata non excusant, sed aggravant defendendo. Maior enim est clementia erroris condonatio, quam si bene firmum ac numquam quid humani casus admittentem perpetuo fueris amore complexus. Dabit itaque Tua Reverendissima Amplitudo errori veniam. Ego vicissim adnitar summum satisfaciendi explere munus, ut numquam scilicet in hanc nassam incidam.
Nec subeat precor animo tuo, Praesul Mellite ac Amplissime, aliqua de me suspicio, quod toto isto tempore, quo in ornatissima tua fueris dicione, nec praesens nec quidem etiam per litteras te adierim aut salutaverim. Sic enim me amet Christus optimus maximus, mecum hactenus fuit comparatum, ut malus quidam genius, ut opinor, congressum semper prohibuit. Dum enim Reverendissima Tua Amplitudo nobiscum agebat ⌊Thorunii⌋, adversa valetudo me domi ceu inferorum vinculi tenuit alligatum. In ⌊Grudentinis comitiis⌋ coivissem utique, licet aeger, cum Tua Reverendissima Amplitudine, sed bis matutina quies Tuae Reverendissimae Amplitudinis me exclusit, tertio congressus cum Tua Reverendissima Amplitudine ⌊senatus illius civitatis⌋ me tecum colloqui non sinebat, postero autem die aurora vix inclarescente essedum conscendi. Sed quod tunc animus versabat coram AAWO, AB, D. 3, f. 85v dicere, iam paucis explicabo, ne emunctis tuis naribus meis ineptiis ac epistulae sordibus molestiam facessam. Principio oro, ut tuum addictissimum mancipium, quod in servitutem tibi donavit eques ille insignis et orator optimus aulicus regius Nicolaus Niptitschius, ames, observes et tua pietate foveas. Ego omne studium meum immo vitam ipsam in tui nominis atque amplitudinis gloriam impendere non desinam. Deinde quod pro ingenita virtute susurrones arceas procul neque sinistris ac clanculariis delationibus utramque adaperias aurem, sed delato aut calumniam patienti semper alteram reservet Tua Reverendissima Amplitudo vacuam, reportaturus immortalitatis decus sicut magnus ille Macedo (qui ex rebus actis et auctis hoc nomen promeruit) ob hoc factum, cum praeclarum tum regale et magnis heroibus dignum a multis eximiis laudatus scriptoribus, perpetuitati est consecratus.
Postremo immensas Tuae Reverendissimae Amplitudini, immo immortales, dico gratias pro Homero Christianorum, Davide scilicet propheta et rege, quem beneficio optimi iuxta ac pii hominis Ioannis Campensis non modo nunc legere tantum, verum pro affectu intelligere nostrae mediocritati concessum est. Nec umquam manibus teritur liber iste (semper enim mecum est, immo cubando sub cervicula ms. i(!)
⌈aa ms. i(!)
⌉ delitescit), quin Tuae Reverendissimae Amplitudini et Paraphrastae plusquam Nestorea saecula precor, Tuae quidem Reverendissimae Amplitudini, ut illum ad similia studia, licet ut equum Lydium currentem impellas ac in lucem ea facias prodiere, quae idem e promptuario divinorum voluminum, quae nobis conducunt et saluti sunt, omnibus est redditurus simili forma, opifici vero et auctori, ut se morigerum praebeat et rudioribus dux sit ac doctor, lumen effundens scripturarum, ut nobis, qui a fontibus sumus semoti ob ignorantiam Hebraici sermonis, e rivulis saltem Germanis scaturientibus notitiam sanctarum litterarum ceu purioris laticis tutius bibamus. Interim, quod Tuam Reverendissimam Amplitudinem adire non licet, humiliter precor, ut per epistolam saltem amanuensis servulo Tuo respondere non graveris. Vale, Praesul clarissime, cum omnibus tuis.
⌊Thorunii⌋, 15 Februarii anno repurati orbis per Iesum supra quindecies centesimum trigesimo tertio.
Vestrae Reverendissimae Amplitudinis humilis servulus ⌊Georgius Zimermanus⌋
| |
36 | IDL 4320 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Löbau (Lubawa), 1533-02-17 |
received Gdańsk (Danzig)
Manuscript sources: 1 | fair copy in German, in secretary's hand, APG, 300, 53, 249, p. 13-16
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 223
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
APG, 300, 53, 249, p. 16
Denn ersamenn, namhafften hern ⌊burgermeister unnd rathman(n)en der ko(nigliche)n stad Danczke⌋, / unsernn gunstigen frunden
APG, 300, 53, 249, p. 13
Unsernn fruntlichenn grus mit erbittung, was wir liebs unnd guts Eur Er(barkei)t zcw ehrenn unnd zcum besten vormugenn, zcuvoran. /
Ersame, namhafftige hernn, gunstige freunde. /
Nechtenn speth habenn wir Eur Er(barkei)t ⌊⌋, dat(um) 13 diss monts, vonn unser schwester entphangenn / und mit fleis uberlessenn. / Daraus befunden die sundere zcuvorsicht und fruntlicheit, die E(ur) Er(barkei)t zcw uns tragenn, / worinne mit Gots hulff / unserm freuntlichenn, zcugeneigtenn willen noch / an uns keinn mangel gespurt sol werdenn, / wie wir dan das viel lieber mit der tath, / worsich darzcw ursach begebe, / dann mit hofelichenn worttenn, / diesser welt brauch noch, / wolten beweysenn. /
Derhalbenn hot uns nicht wenigk misfallen ⌊Hans Holstenn⌋ unbillich vornhemenn, / domit der unbesunnen man / mit seynnem grossenn vorterbenn, / so her solchs theur kauffenn mues, / vormeynt E(ur) Er(barkei)t unnd der ⌊guttenn stadt⌋ freyheit, / gerechtikeyt / unnd wol erhaltene privilegienn / sich daraus czihende, / zcwsue superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈ee superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉chen, / das kein recht stadt kyndt seynnem vaterlandt, / ( do vor wirs achten ), / thun kunde oder mochte. / Hiemit wolle wir die eykom(m)elinge(n), / welcher vil gutter menner bey E(ur) Er(barkei)t gesessenn, / nicht vorleczet habenn. / Es ist aber nicht mugelich, / das einn vater vonn seinem stiffsonn so herczlich, / alse von seinem rechtenn son gelibt muge werdenn / etc.
Was weytter gedochtenn ⌊Holstenn⌋ belangeth, wolle wir E(ur) Er(barkei)t nicht bergenn, / das her seyner untugend und ander unczimlicher stuck unnd tuck halbenn, / wie wir glaubwirdigk bericht, / wenigk zcuvor gunst bey uns hot, / unnd fleust iczt dis darzw. / Hierumb, / so wir gesynnt bynnen dreyenn tagenn / von hynnen eyn eygenenn botten an ⌊ko(niglich)e may(este)t⌋ genn ⌊Krokaw⌋ ( zcw ⌊Peterkaw⌋ sol der ⌊tag⌋ zugangen seynn ) zcwschickenn, / wolle wir ko(nigliche)r ma(yeste)t / und etlichenn hernn vonn uns selbst der mossenn disse sache mit alle irer umbstendigheit, / unnd was dorinnen zcwbedencken, / zcuvorstenn gebenn, / das gedochter ⌊Holstenn⌋, / wie wir APG, 300, 53, 249, p. 14 hoffenn, / seines unbillichenn fornhemens keyn fromen, sunder seynnen vordintenn lon, / unnd wie man spricht, / salcz vor czucker / habenn soll. / Unsers schreybens copey, so wir hierinne an ko(nigliche)n hoff zcwschickenn willens sein, wollenn wir mit den ersten an E(ur) Er(barkei)t gelangen lossen. /
Sunst wissenn wir E(ur) Er(barkei)t sunders nicht zcwschreibenn, / allein so wir mit Gots hulffe disse faste uns werdenn mit unsernn weyhungenn vorschenn habenn, / wolle wir, wie eym hierttenn wol zcwsthet, / unser schoffe besuchen / unnd der grunen czeit / ein weil lang / mit E(ur) Er(barkei)t fruntlich gebrauchenn, / die wir Gotte dem allemechtigen inn langkweriger gesuntheit unnd gelugkseligem zcunhemenn thun bephelenn. /
Dat(um) uff unserm slosse ⌊Lobaw⌋, denn 17 Februarii 1533. /
⌊Ioannes⌋ bischoff zu ⌊Culmen⌋ ma(n)u p(ro)pria
| |
37 | IDL 896 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Löbau (Lubawa), 1533-02-21 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 170-173
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 360v-364r
| 3 | copy in Latin, 16th-century, BK, 217, No. 272, f. 255r-258v
| 4 | copy in Latin, 16th-century, BCz, 271, f. 259v-262v
| 5 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 49 (TN), No. 38, p. 105-108
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 222, p. 454-459
| 7 | excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), f. 225
|
Prints: 1 | AT 15 No. 85, p. 116-121 (in extenso; Polish register) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Cum iam ⌊conventum⌋ prope absolutum esse existimo, remitto hunc paper damaged⌈[unc]unc paper damaged⌉ nuntium illustrissimi domini ⌊Ottonis Henrici comitis palatini Rheni⌋ cum litteris ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋. Quem hucusque detinui, ne citius a ⌊maiestate regia⌋ expeditus, ⌊dominum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ suum⌋ ad maiestatem regiam in ⌊conventum Petricoviensem⌋ adduxisset. Scripsit enim mihi ⌊dominus comes palatinus⌋ rogando, ut sibi significarem, quando ⌊conventus Regni⌋ celebrari deberet, ad quem vel fratrem suum ⌊Philippum⌋ missurus esset, vel ipsemet in persona venturus. Quantum hinc ⌊maiestas regia⌋ habuisset dispendii, praesertim cum constans debitum petitur, pro natura et conditione maiestatis regiae non latet me ad minus aliquot milibus ducatorum neutrum illorum a se absolvisset. Si in hoc egi contra ⌊maiestatis regiae⌋ voluntatem, non sum indignus venia. Nuntius tamen is, ut cum bonis et benignis litteris (quae aliqua ex parte diligentiam meam probent) a ⌊maiestate regia⌋ dimittatur, visum mihi est non inconsultum, multum siquidem ⌊princeps iste⌋ ⌊maiestati regiae⌋ se mihi affectum et addictum declaravit, cum nuper essem ⌊Ratisbonae⌋. Moram, quod nuntium tam diu apud me habuerim, cum ⌊domino Nibschicz⌋ excusavi, ad quem etiam erant litterae, quasi in illius et mea a curia absentia negotium nobis commissum non bene potuerit expediri. Debui aliquid ⌊domino comiti palatino⌋ rogatus, sed plus ⌊maiestati regiae⌋ etc.
Scripsi ⌊serenissimae maiestati regiae⌋, quibus mandatis contra Luteranismum et pro meo conservando officio egeam iussique illorum fieri exempla, quae his adiunxi. Ex his ea, quae peto, Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Quae concedi possunt, suscipio, quae non, ⌊maiestatis regiae⌋ arbitrio relinquo. Nisi ⌊maiestas regia⌋ sua me hic auctoritate fulciverit et in debita apud ⌊meos⌋ et ⌊vicinos⌋ me existimatione conservaverit, cum ea lues adeo mihi est proxima, actum erit.
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 170v Acti sunt a ⌊maiestate regia⌋ ⌊Gdani⌋ in exsilium mei consanguinei ⌊Iacobus⌋ ⌊et Adrianus Flint⌋, qui pro maiestate regia superioribus annis contra ⌊Moscovitas⌋ militaverant suis impensis, unde, ut non est incognitum Dominationi Vestrae Reverendissimae, quorundam ⌊Gdanensium⌋ contraxerant odium. ⌊Hi⌋ cum nunc malis abusibus, moribus et manifestae ⌊Luteranorum⌋ iniquitati, quae in ⌊Monte Regio⌋ impune regnat, infensi, redire in gremium ecclesiae, quod redeuntibus non clauditur, statuerint, neque etiam ab eo se longe declinasse asserant, utpote idiotae, qui magis militiae quam religioni fuerant addicti seque in fide maiorum et parentum suorum deinceps vivere et mori mihi promiserint, quod illos omnino facturos confido, sicut de his latius etiam ⌊maiestati regiae⌋ scripsi, Reverendissimam Dominationem Vestram ut dominum et patronum meum colendissimum maximopere rogo, dignetur ad maiestatem regiam intercedere, ut illos bonis suis ⌊Gdani⌋ restituat et liberam, quam prius ante exsilium habuerunt, ma<n>sionem concedat. Pro parvis delictis satis diu magnas dederunt poenas, cum pro magnis hi, qui superinscribed⌈quiqui superinscribed⌉ factionis huius fuerant duces et ⌊Gdani⌋ adhuc manent impune, nullas dederint.
Superiori die ⌊⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae contra ⌊Hans Holsten⌋, quibus modis impostor ille ⌊viduae⌋ relictae olim ⌊Caspari Schilling⌋ imposuerit et mandato ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ ex cancellaria Dominationis Vestrae Reverendissimae dato written over um⌈umoo written over um⌉ adversatus sit et quod vidua haec litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae, quas ad illam dare dignata fuit, mihi legendas miserit, ex quibus singularem gratiam et propensionem erga illam Dominationis Vestrae Reverendissimae liquido intellexi, unde tanto confidentius adhuc pro illa interce superinscribed⌈cece superinscribed⌉dere ad Dominationem Vestram Reverendissimam non vereor. Scripsit mihi afflicta haec ⌊vidua⌋, scripserunt et alii, quibus ⌊Holsten⌋ ille debet et plerique alii boni viri et quidam ⌊dominorum terrarum Prussiae⌋ non sine admiratione et animi dolore, quod nuper rediens ex ⌊Petricovia⌋ BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 171r Holsten ille a ⌊maiestate regia⌋ obtinuerit, quod illum regia maiestas in tutelam et clientelam suam paper damaged⌈[am]am paper damaged⌉ susceperit et ex omnium iurisdictione, cum ⌊civitatis paper damaged⌈[atis]atis paper damaged⌉ Gdanensis⌋, tum etiam ⌊terrarum Prussiae⌋, liberum fe paper damaged⌈[fe]fe paper damaged⌉cerit et quod neminem iudicem cognoscere debeat quam ipsam serenissimam maiestatem regiam et eiusdem commissarios et quod illi liberum sit quemcumque volet ex iure suo ad serenissimam maiestatem regiam protrahere, quemadmodum fecit huic afflictae viduae, cui ex mandato regio et decreto ⌊scabinorum Gdanensium⌋ tenetur facere rationem, qua posthabita, illam in ius ex iure suo civili ad maiestatem regiam vocavit. Quod insolens facinus apud nos nemo umquam audivit prius. Privilegia habemus, leges habemus, neque deest nobis processus iuris et nova eius ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ ordinatio. Illis tamen omnibus omissis et derogatis, ⌊homo iste⌋ ex ⌊Holsacia⌋ exoticus et qui malis artibus et imposturis crevit et vix umquam antea ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ vidit, de illaque nihil bene meritus, debet ista praeeminentia et praerogativa frui, quod ex omnium iurisdictione et ex iudiciis nostris omnibus per gratiam regiam, quam pessime meruit, exemptus sit et quod ille causam praebere dignus videatur, qua iura, privilegia et libertates nostrae infringi debeant. Qua re permotus, cum persuasum mihi habeam sine scientia vel saltem consensu Dominationis Vestrae Reverendissimae successisse istiusmodi insolitam ⌊homini⌋ impostori et quadruplatori concessam licentiam et quod prius Dominatio Vestra Reverendissima partes huius afflictae ⌊viduae⌋ iuste foverit, ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ ex animo et pro debita fide mea, ut minimus consiliarius, scripsi, quo tales insolentias et novitates, quae ad novandas ms. novendas(!)
⌈novandasnovandas ms. novendas(!)
⌉ res se protendunt, fieri non permittat. Revera, mi Reverendissime et Colendissime Domine, nihil inde boni futurum esse potest, his praesertim periculosis temporibus, in quibus vulgus effrenes sumpsit animos. Et cum iam Dominatio Vestra Reverendissima BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 171v pro aequitate causae huic afflictae ⌊viduae⌋ benigniter patrocinari dignata est, velit quaeso pergere et illam patrocinio suo apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ in hac tribulatione non destituere obtinereque pro illa mandatum regium, quo isti ⌊Holsten⌋ serio iubeatur et sub gravibus poenis cogatur decreto ⌊scabinorum⌋ satisfacere, hoc est rationem de perceptis reddere, quemadmodum in libro rationum habetur, cassando citationem inique et contra iura nostra factam contra ipsam viduam, quae ea in re omni gratitudine una mecum Dominationi Vestrae Reverendissimae respondebit.
Quantum ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ litterae contra ⌊Alexandrum Sculteti⌋ canonicum Varmiensem profecerint, ex litterarum exemplo ⌊reverendissimi domini Varmiensis⌋ ad me Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. In hoc tamen profuerunt, quod adhuc ab ⌊illo⌋ (quid moliatur nescio) non sentio me molestari. Velim etiam, pro gratia sua Dominatio Vestra Reverendissima me certiorem redderet, quid de coadiutoria ⌊serenissimae maiestati regiae⌋ a ⌊domino Varmiensi⌋ responsum. Ego non male spero, accepit me nuper ⌊dominatio eius reverendissima⌋ in filium spiritualem, iniciatura me pro 1533-03-23⌊Dominica Laetare1533-03-23⌋, 1533-03-25⌊Annuntiationis1533-03-25⌋ et 1533-03-30⌊Dominica Iudica1533-03-30⌋ sacris ordinibus, ut sim prius miles quam imperator, sacerdos priusquam episcopus, quem me adhuc ex impositione manuum Dominationis Vestrae Reverendissimae futurum, Deo bene favente, confido, etiamsi novo alieno aere me implicare debeam. Dominus providebit.
Habui, mi Reverendissime et Colendissime Domine, quamdiu afui, quendam Graudnicensem ⌊Lazarum⌋ praefectum in ⌊Goląbia⌋, qui et religione et rebus meis male est abusus, unde cum hoc in notitiam meam pervenisset, ne videretur id ipsum ex meo consensu fecisse, iussi illum officiali Radomiensi Dominationi Vestrae Reverendissimae deferri, a quo una cum testibus citatus, quid ad articulos propositos responderit et quid testes contra eum deposuerint, ex dictis testium liquet. Miserat mihi eas BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 172r litteras dominus officialis, quas obsignatas ad Dominationem Vestram Reverendissimam scripserat et cum primo intuitu per imprudentiam ob titulum reverendissimi easdem aperuissem text damaged⌈[m]m text damaged⌉, ad Dominationem Vestram Reverendissimam spectare cognovi et postquam in eis processum contra ⌊Lazarum⌋ inesse vidissem, ad calcem usque perlegi, non ratus hanc au text damaged⌈[u]u text damaged⌉dentiam meam Dominationem Vestram Reverendissimam aegre laturam. Habetur ideo hic ⌊in castro meo⌋ idem ⌊Lazarus⌋ in carcere. Quicquid Dominatio Vestra Reverendissima de ⌊illo⌋ statuerit, aut si vult, quod rursus versus ⌊Radomiam⌋ remittatur, fiet, exspectoque ea de re Dominationis Vestrae Reverendissimae responsum, neque prius liberabitur, quam illud habeam. ⌊Homo⌋ perfidus et blasphemus in gloriosissimam ⌊Virginem⌋ et sanctos, praeterea seorsum in ⌊divam Agn<et>em⌋, cuius vitam ⌊sanctus Ambrosius⌋ non fuit dedignatus scribere, quam haereticus iste on the margin⌈haereticus istehaereticus iste on the margin⌉ lupam vocavit, ut hic per duos testes contra illum depositum est, non meretur impune dimitti. Quamcumque Dominatio Vestra Reverendissima de ⌊illo⌋ sententiam tulerit, habebit exsecutionem. De mala administratione et furto ⌊illius⌋ parum moveor, plus me religionis afficit iniuria etc.
Quae in ⌊Livonia⌋ aguntur, non puto latere Dominationem Vestram Reverendissimam et nisi adeo periculosis principiis obstabitur, experiemur, quem anguem in sinu fovemus et cum mihi de omnibus libere ad Dominationem Vestram Reverendissimam scribere liceat, non possum mihi temperare, quin animi mei superinscribed⌈meimei superinscribed⌉ sententiam declarem. Quod si ad eum modum sub praetextu religionis et ea episcopatuum ambitione ⌊marchiones Brandenburgenses⌋ ⌊Livoniam⌋ totam occupaverint, vix sinent ⌊Lithuaniam⌋ esse terminos suos. Habent ab alia parte ⌊regem Daniae Fredericum⌋, qui etiam se ius habere dicit in ⌊Livoniam⌋, praesertim in collatione episcopatuum, cum illo habetur pactum contra Livones episcopos, ut ⌊Vilhelmum⌋ omnibus modis intruderent et demum hoc, quod reliquum est, occuparent et Luteranismo omnia inficerent. Quid hinc futurum, facili coniectura Dominatio Vestra Reverendissima assequitur, praecipue si haec hominum BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 172v praevaricatorum potentia et temeritas in dies sic fieret auctior, neque ⌊serenissima maiestas regia⌋ cum ⌊filio⌋, immo et ⌊Regnum⌋ quicquam inde boni sperare potest.
⌊Episcopus Osiliensis⌋ confirmatus a ⌊Sede Apostolica⌋ vivit et vivus ab ⌊eo⌋, qui non habet differentiam in cibis et ecclesiae nostrae eiusdemque caeremoniis etiam non clam adversatur, e sede deici debet? Scripsi quidem rogatus pro ⌊illo⌋, sed edoctus Osiliensem episcopum mortuum et ⌊istum⌋ canonice electum, in quo falsus sum plurimum. Qua de re Dominatio Vestra Reverendissima pro prudentia sua incomparabili dignetur ista apud se reputare et contra niti, quantum potest, ne ecclesiae nostrae episcopi ab hominibus malis spiritibus exagitatis detrudantur. Colligitur a ⌊vicinis meis⌋ equitatus et peditatus contra ⌊Livones⌋, qui recognoscunt ⌊imperium⌋ et procul dubio clamabunt et suppetias ab imperio postulabunt. Et cum prius bannum sit prae foribus, verendum est maxime ista de causa, quod status et ordines imperii citius quam prius et bannum in exsecutionem ponent et fortassis gentes mittent fieretque sic
cf. Vulg. Mt 27.64 ⌊novissimus error peior prioricf. Vulg. Mt 27.64 ⌋. Haec profecto nullo affectu aut animi passione, sed pro superinscribed⌈propro superinscribed⌉ fide mea et iudicio, qualecumque hoc in me est, confidenter Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, quae peto in bonam partem neque aliorsum atque ego sentio, suscipi.
⌊Oppidum Graudnicense⌋, cuius ⌊plebanus⌋ ad desperatum illum Pomezaniensem, ducta suae farinae coniuge, secessit, totum est Luteranismo infectum et hoc, ut ferunt, culpa capitanei ⌊Ioannis Sokolowski⌋, qui etiam, sicut quidam asserunt, ea lue laboravit vel laborat. Ecclesia et schola ⌊ibidem⌋, quae mihi puero prima fuit, et domus parochialis vasta et ruinis obnoxia, cuperem igitur in debitum ordinem restituere omnia et rursus pro ista Quadragesima parochum illic statuere, quod sine permissione ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ non licet, quae ius habet praesentandi. Quod mihi pro hac vice dumtaxat BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1788, f. 173r peto concedi, quemadmodum et alia mandata, quorum his adiunxi exempla, salvo iure etc. Quae si sic obtinuero, spero non paucas oves errantes in caulas me reducturum. Ad quod si Dominatio Vestra Reverendissima adminiculum suum mihi praestiterit, in primis de Deo Omnipotente et eius ⌊Sancta Ecclesia⌋ bene merebitur et me in officii mei debito reddet stabiliorem.
Nova in hoc angulo pauca ad me perferun text damaged⌈[n]n text damaged⌉tur. Accepi tamen paulo ante ex ⌊Brabantia⌋ litteras. Oratores ⌊regis Daniae Frederici⌋ fuisse apud serenissimam ⌊reginam Ungariae Mariam⌋, illarum terrarum gubernatricem, quos grate fertur suscepisse et cum illis de libera utrimque navigatione transegisse, ⌊Lubecenses⌋ vero durius a se dimisisse, qui minabantur non permissuros navigare ⌊Hollandos⌋. Conclusum etiam matrimonium inter ⌊filiam⌋ maiorem natu ⌊regis Christierni Daniae captivi⌋, neptem ⌊caesaris⌋ et principem ⌊Orangiae⌋, ⌊filium⌋ illustrissimi ⌊domini comitis de Nassau |