List #5798
[Sigismund I Jagiellon] do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1532, probably end of January or February]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1720, f. 48v
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1720, f. 48r
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Cum magnificus Hieronimus a Lasko missus a rege suo ad caesaream maiestatem orator hac iter faceret, nomine serenissimi regis Ioannis a nobis postulavit, ut, cum apud caesaream maiestatem et reliquos principes Christianos aget, de promovenda ope illorum inter reges de regno Hungariae dissidentes concordia et pace, nos quoque tum nostro nomine nostro iuvari illum apud caesaream maiestatem et alios principes mandaremus. Quod cum visus est pro publico bono et communi necessitate postulare, negare illi honeste non potuimus. Quare Paternitati Tuae commendamus, ut in consiliis ad concordiam conducentibus illum prudentia dexteritateque sua iuvet et quatenus consilia eius contra professionem neutralitatis nostrae facere non videbuntur, illi adsit.
Nam quantum utrique parti de opera nostra ad pacem conciliandam libenter concedimus, tantum e contrario, ubi res a concordia amovetur, neutri officium nostrum accommodare decrevimus. In qua re non dubitamus Paternitatem Tuam ita commode pro industria et prudentia sua agere omnia posse, ut nihil nobis neutralitatem profitentibus sub altera ab altera utraque partium imputari queat.
Ceterum quia dudum litteras publicae fidei a maiestate caesarea, pro quibus nos cubicularium istuc misimus, oratores serenissimi regis Ioannis exspectarunt, Paternitatem Tuam hortamur, ut illas quam primum ad nos, si adhuc non fecit, transmitti curet.
BNW, BOZ, 2053, TG 15, No. 1720, f. 48v
Cum quibus nos vicissim illos consequi in itinere curabimus, ne non habito salvo conductu periculi aliquid subire cogantur. Factura Tua Paternitas pro officio suo et gratia nostra. Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Quae bene valeat.