Proficiscentibus serenissimis ⌊principibus nostris⌋ in ⌊Regnum⌋ ex gratia obtinui, ut ad has ⌊oras Prutenicas⌋ divertere potuissem cum studio invisendi Dominationem Vestram Reverendissimam, tum gratia videndi ⌊Gdanum⌋ et ⌊arcem Marieburgensem⌋, sed fortuna meis votis non aspiravit, nam cum essem Gdani, audivi a spectabili domino ⌊Iohanni de Werden⌋ Dominationem Vestram Reverendissimam iam arripuisse iter ⌊Cracoviam⌋ versus, venienti mihi Marieburgum magnificus dominus ⌊palatinus Plocensis⌋, illius arcis praefectus, idem affirmavit. Quo divertere debuissem, haerebam, tandem idem ⌊dominus palatinus⌋ me monuit, ut nullo pacto ⌊Lubaviam⌋ versus iter tenderem, me in ⌊civitatem Plocensem⌋ recepturus, ubi meos currus et equos habeo cum aliquot meis servitoribus. Nam viam pessimam et multa incommoda narrabat, praeterea me mea frust<r>atum iri spe procul dubio tenebat. Ego inter has difficultates coniectus decrevi breviori via in ⌊civitatem Plocensem⌋ concedere et veniens huc ⌊Torunium⌋ audivi Dominationem Vestram Reverendissimam adhuc se ⌊Lubaviae⌋ continere, quod adeo mihi molestissimum fuit, ut nihil umquam tulerim molestius, sed unum me solatur, cum audiam Dominationem Vestram Reverendissimam propediem se constituturam ⌊Cracoviae⌋[1], ubi quicquid est ad praesens omissum, sed non mea culpa, abundius poterit resarciri. Rogo itaque Dominationem Vestram Reverendissimam ignoscat veniam petenti et si me errasse iudicaverit, illius correctioni me submitto, dum praesens praesentem alloquar et latior dabitur coram copia fandi. Commendo me et servitia mea eidem Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae diutissime et felicissime valeat.