AAWO, AB, D.3, f. 113r
Cupidissimum me cum litterarum tuarum, tum ad te scribendi, saltem ut aliquando tuas elicerem, ad quem bis iam ipse frustra satis longas dederam, a tam iucundo officio retinebat unum imprimis, quod in remotissima parte orbis agentibus non erant, quibus certo reddendas dare possemus, verum opportune contigit redire ad vos ⌊Fabianum⌋, qui pro ⌊rege⌋ tuo nuperrime fuit apud ⌊caesarem⌋, per quem non solum ad te meas esse perventuras, sed ad respondendum etiam te quomodolibet cessatorem excitari posse confido, quamvis tuae esset humanitatis potius, ut per tuas de te aliquando aliquid intelligerem.
Nos ⌊Europae⌋ bonam magnamque partem ubi perreptavimus, in ⌊Aphricam⌋ traiecimus indeque in ⌊Siciliam⌋ ⌊regnumque Neapolitanum⌋, unde mox ⌊Romam⌋ ituri credimur, neque id sine summo tui desiderio, quo si tempora resque tuorum postularent, ut tibi veniendum esset, pro virili suffragaturo Christianae religioni et concordiae, ad quam te cupidissime semper ferri cognovi, nae magna me parte levatum esse crederem laborum ac quodcumque postea concursationis et itinerum superesset, multo id levius perferrem atque facilius.
Cetera ex ⌊Fabiano⌋ intelliges, qui rebus omnibus interfuit. Unum valde rogo et oro, ne patiare, dum a scribendo abstines, me propter te plus prope ⌊Fabiano⌋ quam tibi ipsi debere, quem non dubito futurum memorem promissorum suorum.
Vale.