Venit ad nos dominus ⌊Lisman⌋ et narravit coram nobis causam suam de iniuria et contumelia, ut asserit, sibi a Reverendissima Paternitate Vestra illata. Nos propalam in mensa scalpsimus ⌊illi⌋ caput acriter, commemorantes illi ut contionatori verbi Dei, quantum in sacris litteris praecipiatur oboediendum praepositis suis, quantum dehortentur sapientes litigandum cum potentibus, commemorantes interim Reverendissimae Dominationis Vestrae humanitatem et benignum animum. ⌊Ille⌋ vicissim cum lacrimis ostendebat testimonia conservationis suae, referens, qualiter, non convictus neque damnatus, ab officio contionandi sit deiectus.
Nos ad omnia nihil ⌊illi⌋ respondimus, nisi hanc esse nostram sententiam, uti se et causam totam Reverendissimae Dominationis Vestrae arbitrio committeret illamque sibi, quantum posset, reconciliaret. Ad quod, licet dubitabundus, consensit tamen seque omnia facturum recepit, adiciens nihilominus, ut si gratiam invenire non posset in oculis Vestrae Dominationis Reverendissimae, posset iterum ad nos recursum habere. Negare id ⌊illi⌋ non potuimus, nihil dubitantes, quod eo non erit opus, cognitam habentes Reverendissimae Dominationis Vestrae bonitatem, placabiles enim sunt sensus bonorum.
Proinde vehementer rogamus Vestram Reverendissimam Dominationem, dignetur ⌊hominem⌋ benigne ad se admittere et illi, vel nostra causa, gratiam exhibere, ut saltem id, quod sibi magnae ignominiae esse putat, illi consulatur. Faciet Reverendissima Dominatio Vestra rem sua virtute et nostra benevolentia dignam.
Cuius fraterno amori nos ex animo commendamus.
BCz, 247, p. 257
Et quia retulit nobis ipse dominus ⌊Lisman⌋ se prius habuisse multas litteras commendatitias magnorum virorum ad Vestram Reverendissimam Dominationem, nihil tamen gratiae apud illam obtinuisse, quare si etiam litterae nostrae eiusdem infelicitatis esse deberent, rogamus plurimum Vestram Reverendissimam Dominationem, velit saltem suum ⌊cancellarium⌋ cum sufficienti instructione et mandato ad nos mittere pro dominica Quadragesimae on the margin⌈pro dominica Quadragesimaepro dominica Quadragesimae on the margin⌉, ut eam causam absque strepitu iuris componere possemus. Quod non faceremus tamen, nisi cum dignitate Vestrae Dominationis Reverendissimae. Et hoc in eum eventum scribimus, in quantum non videretur illi per se cum ⌊illo⌋ transigere.