Post novissimas, quibus totam causam, quae inter dominum ⌊Lismannum⌋ et ⌊cancellarium meum⌋ vertitur, ad me remisit Dominatio Vestra Reverendissima, accepi pridie alias ab eodem ⌊Lisemanno⌋, qui superiore die iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae contempta citatione mea non comparuit. Per quas mihi declarat ipsius ⌊Lisemanni⌋ narrationem, quasi a me iniuria et contumelia esset affectus, quod non convictum ab officio contionandi eum amovissem quodque Dominatio Vestrae Reverendissima ⌊illi⌋ persuasisset, uti se et causam totam meo arbitrio committeret, seque mihi, quantum posset, reconciliaret, et quod se id facturum recepisset ea lege, ut si gratiam apud me invenire non posset, iterum ad Dominationem Vestram Reverendissimam recursum haberet. Quod ⌊illi⌋ Dominatio Vestra Reverendissima negare non potuisset, postulans a me, ut ⌊eum⌋ benigne admitterem et causa Dominationis Vestrae Reverendissimae gratiam ⌊illi⌋ exhiberem, quo in eo, quod magnae sibi ignominiae esse putat, consuli possit, adiciens in scheda inclusa, quod idem ⌊Lisemannus⌋ retulisset se prius ad me multas magnorum virorum commendaticias habuisse, nihil tamen gratiae obtinuisse. Etsi litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae eiusdem infelicitatis esse deberent postulare a me, ut ⌊cancellarium meum⌋ cum sufficienti instructione et mandato pro dominica Quadragesimae[1] ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem, ut eam causam absque strepitu iuris componere posset, quod tamen non nisi cum dignitate mea Dominatio Vestra Reverendissima se facturam pollicetur. Ceterum, ut Dominatio Vestra Reverendissima historiam accessus ad me et totam actionem cognoscat, sic habet: acceptis ab eo Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris venit turgidus ad me dicens se prosperae meae valetudini congratulari, deinde petere id, quod Dominatio Vestra Reverendissima per litteras suas a me peteret. Ad quod ⌊illi⌋ respondi satis mihi notum esse, quid Dominatio Vestra Reverendissima obsignatis suis litteris per me fieri velit, verum me nescire, nisi ab eo audirem, quid ipse peteret. Ad hoc inquit: Peto, quod ⌊dominus reverendissimus Gneznensis⌋ petit, quandoquidem litterarum eius mihi est exemplum, neque soleo a dominis sine exemplis accipere litteras. Respondi me litteris et postulationi Dominationis Vestrae Reverendissimae rescripturum et nisi ⌊ipse⌋ diceret, quid a me esset rogaturus, me divinare non posse. Subintulit se intellexisse me sibi irasci petereque, ut iram meam deponerem. Male quidem me ab ⌊eo⌋ et falso apud ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋⌊ et reginalem⌋ passimque apud omnes traductum esse dicebam neque fieri posse, quin afficerer written over t⌈trr written over t⌉ me sic ab ⌊eo⌋ esse diffamatum, qui mihi honorem et reverentiam in eo a Deo statu deberet. Missisque tot ad me aliorum litteris ⌊ipse⌋ a me visus non esset neque umquam
BCz, 244, p. 78
quapiam de re mihi conquestus, cum alias in conventiculis et multorum frequentia plurima contra me effuttivisset, tamen me ⌊illi⌋ adhuc plane iratum non fuisse, cum hucusque impune omnia egisset, mihi vero liberum et facillimum fuisset merito in ⌊illum⌋ animadvertere. ⌊Ille⌋ ad haec sub his verbis Germanicis a me petebat, si me ad iram provocasset, ut propter Deum ignoscerem. Ad quod ego e vestigio omnia, quae umquam contra me fecisset, tota mente dimisi ...(?) adiciens: “
cf. Vulg. J 5.14 ; Vulg. J 8.11 ⌊Noli amplius peccarecf. Vulg. J 5.14 ; Vulg. J 8.11 ⌋
et tui muneris, ut sacerdos, sis memor”, exponens illi ex ⌊Paulo⌋, quae sint carnis et quae spiritus opera. Unde subintulit, quasi cordis mei interpres: “Igitur a iure meo decedere debeo. ⌊Reverendissimus dominus Gneznensis⌋ terminum mihi cum ⌊cancellario⌋ pro dominica Quadragesimae[2] constituit, cui inhaereo.” Porro ⌊cancellarius meus⌋ petivit iuxta commissionem Dominationis Vestrae Reverendissimae, ut causa haec a me diiudicaretur, quod ⌊ille⌋ strenue recusabat. Quo itaque a me omnem suspicionis ansam reicerem, ut termino a Dominatione Vestra Reverendissima statuto parerent, iniunxi gratumque mihi est plurimum, quod, quemadmodum scribit Dominatio Vestra Reverendissima hoc negotium ad se[3] discutiendum ad se recepit, nihil dubitans, quin Dominatio Vestra Reverendissima,
cf. Ter. Andr. 126 hinc illae lacrumae ⌊unde illae lacrimaecf. Ter. Andr. 126 hinc illae lacrumae ⌋, cognoscat.
Atqui cum haec per multas aliorum verborum ambages apud me essent transacta, iterum ⌊Lisemannus⌋, quod a suggestu contionis esset amotus, multo et inepto sermone declamabat. Ad ea respondi, quod in primis episcoporum esset contionari, qui vero eam non haberent gratiam, substituerent eos, qui hoc muneri viderentur apti et digni fuisseque, priusquam ipse ad contionandum esset subrogatus ms. surrogatus(!)
⌈subrogatussubrogatus ms. surrogatus(!)
⌉, dominum ⌊Iacobum⌋, qui huic officio erat praefectus isque apud me de quibusdam in contione dictis accusatus. Qua de re ad tempus illum suspendissem overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌈ssemssem overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌉, donec se purgaret et si quid istiusmodi commisisset, abiuraret, inde rursus ⌊illum⌋, ad quem tota confluit civitas paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉, ad pristinum officium restituissem ipsumque ... illegible⌈...... illegible⌉[4] ⌊Lisemannum⌋, quia mihi liceret et liberum esset in the probably Dantiscus' hand, written over st⌈stssetsset in the probably Dantiscus' hand, written over st⌉ destituissem, non quod ⌊illi⌋, ut queritur, ignominia impingeretur, sed quod ⌊priori⌋ locum pristinum redderem, ne tumultus, qui tum non leve habuit initium, in populo fieret. Qui ob ineptiam et arrogantiam sermonis litterarumque ignorantiam ⌊illum⌋ audire non potuissent paper damaged⌈[uissent]uissent paper damaged⌉ it omnesque extra civitatem ad ⌊alium contionatorem⌋ se contulissent in the probably Dantiscus' hand, written over conferebant⌈conferebantcontulissentcontulissent in the probably Dantiscus' hand, written over conferebant⌉ relicto ⌊isto⌋ cum paucis oviculis et illis, qui, ut riderent, convenire solebant. Ob idque ⌊consulatus Thoronensis⌋ ad castrum meum ⌊Starigrod⌋ praeconsulem cum collega ad me misisset una cum ⌊Iacobo contionatore⌋ rogan(do), ut idem ⌊Iacobus⌋ propter plebem, quae iam tumultuari coepisset, in officio relinqueretur. Hancque potissimam fuisse causam praeter alias, quibus in die Palmarum[5] contra episcopos detonasset, et nescio quas fabulas de ⌊Disma⌋ et ⌊Gisma⌋ non sine auditorum risu eboasset. Quod ⌊illi⌋ per parochum, ut ab huiusmodi declamationibus frivolis cessaret, iniunxissem neque necessarium fuisse, quod ob haec, quae toti civitati nota sunt, ad me vocari debuisset, ideoque me ⌊illum⌋ a contione amovisse, quod neque auditoribus neque mihi, qui ⌊illum⌋ etiam bis resonantem audivissem, placeret et satisfaceret. Unde
BCz, 244, p. 79
causari non posset, quod ulla a me contumelia esset affectus, nisi ⌊ipse⌋ contumeliam esse existimaret, quod litteras et gratiam ad contionandum non habeat et ob id in dioecesi mea amplius non esset contionaturus. Quae cum a me audivisset, multa infitiari et nescio quae praetendere p(rae), postremo a me petere coepit testimonium, cum in animo haberet se alio conferre, quo honeste abire posset. Quod me ⌊illi⌋ pro veritate daturum non sum reluctatus. Ad eum modum inter nos discessum est. Huncque dialogum igitur copiosius Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, quo non parva ex parte Dominationis Vestrae Reverendissimae litteris responderem, et quomodo omnia certo habeant, liquidius sciret apud seque expenderet ⌊huius vitiligatoris⌋ (qui caepas oculis, quando vult, admovet) et tumorem et amentiam; non quod ⌊homini⌋ male velim, sed quod eius mores et vitam superinscribed, in the hand of probably Dantiscus'⌈vitamvitam superinscribed, in the hand of probably Dantiscus'⌉ emendatiorem esse cuperem. Dominationi autem Vestrae Reverendissimae, quas possum gratias habeo, quod adeo amanter me humanitatis et benignitatis commonet, a quibus, si me recte, quod facit, novit, non potui abesse minus .u overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌈.u.u overwritten, in the hand of probably Dantiscus'⌉mquam, quam a me ipsis{s}simo. Tantum item abest, quod ⌊eius⌋ infelicitatis litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae apud me esse deberent, ut nihil apud me obtinere possent, quod nihil tam operosum est et arduum, quod non vel ad digituli crepitum, nedum ad litterarum Dominationis Vestrae Reverendissimae postulationem, ultro et libenter susciperem suscepturusque sum semper.
Gratissimumque mihi est, quod Dominatio Vestra Reverendissima, quo me lassatione liberet, per se hoc negotium transigendum accepit, fore sperans et pro rei ipsius aequitate atque pro vetere Dominationis Vestrae Reverendissimae in me benevolentia, in eo praeter dignitatem meam nihil posse fieri. Quapropter, ut voluit Dominatio Vestra Reverendissima, ⌊cancellarium meum⌋, virum bonum mihique apprime carum mitto, quem non secus atque me ipsum Dominationi Vestrae Reverendissimae summopere commendo. ⌊Is⌋, quae hoc tempore apud nos in novis habentur, Dominationi Vestrae Reverendissimae et quaedam alia meo nomine referet. ⌊Cui⌋ fidem dari peto Deumque precor rogo, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et felicissimam conservat.
BCz, 244, p. 80
Reverendissime et colendissime mi domine.
Quod tanta scriptione Dominationi Vestrae Reverendissimae molestus sum, impense mihi veniam dari peto. Adigit me si quidem rei ipsius necessitas, quandoquidem iactasse fertur se ⌊Lisemannus⌋, quod magnam apud Dominationem Vestram Reverendissimam assecutus sit gratiam, qua sibi pollicetur, velim nolim, futurum, etiam me invito, ecclesiae meae canonicum. Iuris quidem ne hilum habet, quod ⌊illi⌋ ab homicida collatum nullum est. Quod si Dominatio Vestra Reverendissima pro ⌊eo⌋, quemadmodum gloriatur, apud me per intercessionem agere velit, quo novam ad ecclesiam meam a me habeat provisionem, id ipsum et apud ⌊cancellarium meum⌋ quaesivit volens de hoc nihili iure ⌊ei⌋ cedere, modo certus esset de novo, negare sane Dominationi Vestrae Reverendissimae neque velim, neque possum quippiam; verum priusquam hoc faceret, ut pauperculae ecclesiae meae conditionem apud se reputet, oro plurimum. Illa dumtaxat quattuor alere potest canonicos eosque viros bonos constantes vita moribus et doctrina probatos, non spinosi ingenii cerebrosos sycophantas vel hypocritas, sed quietos humiles Deoque et muniis ecclesiasticis totos deditos, quales me habere ad praesens gloriari possum. Quod si quispiam illorum institutis et moribus non conveniens ad eos intrudi deberet, totum mihi hoc parvum turbaret cum ecclesia ⌊capitulum⌋. Potest mihi Dominatio Vestra Reverendissima (quod et Deo teste scribo) libere credere, quod si eas dotes et virtutes in ⌊Lisemanno⌋ cognoscerem, quibus ⌊ille⌋ ecclesiae meae commodus et utilis esse posset, ⌊ipsum⌋ ego, ut canonicatum ecclesiae meae susciperet, rogarem. Cum itaque Dominationi Vestrae Reverendissimae incognitus sit, mihi autem intus et in cute notus, maximopere et quantum possum impensius oro atque vehementer obsecro, pro ⌊eo⌋ intercedere non velit pluris faciens veterem illam meam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantiam ac inserviendi Dominationi Vestrae Reverendissimae meam deditissimam propensionem, quam ⌊illius hominis⌋, qui nulla in re Dominationi Vestrae Reverendissimae usui esse potest, confictas lacrimas. Quod omni studio et quantum omnes meae vires et facultates possunt promereri erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cui me iterum atque iterum diligentissime commendo, studebo sedulo etc.