Letter #153
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS[Vilnius], [1522-09-20]
received [1523-02-12] Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG. 4, No. 375, f. 107r
Generose Domine, amice noster dilecte. Salutem.
Binas parvo intervallo paper damaged⌈[ntervallo]ntervallo paper damaged⌉ a vobis accepi litteras
, alteras
Minabantur nobis Tartari hac aestate gravem incursionem, cuius rei non dubii rumores et indicia extiterant, nam totam pene aestatem apud traiectum Boristenis transigerunt, sed dum tertio edicto regio, quod nos (ut scitis) restes vocamus, ... illegible⌈...... illegible⌉ omnes terrae nostrae ad arma consurrexerunt et in certo et opportuno loco, videlicet in terra Przemisliensi ad expurg excubandum et resistendum locatae sunt adhucque illic maneant, Tartari etiam in stationibus suis se continent nec iam arbitramur excursuros propter adventantem hiemem.
Cum duce Moscorum etiam aut pacem aut saltem indutias speramus, quorum alterutro confecto regia maiestas se hinc ad Poloniam recipiet.
Audivimus praeterea caesaream maiestatem cum rege Galliae adhuc bellum gerere proptereaque dolore afficimur neque enim dubitamus, si Deus immortalis tam magnis tamque potentibus principibus spiritum concordiae inspiraret, eorum vires et opes ad arcendos tam potentes tamque crudeles et inhumanos hostes nostros nobis olim usui futuras. Quanta autem undique barbarie vel potius rabie undique premimur et scitis vos et percontantes id a nobis docere potestis. Valete.