Apparuit coram me quidam ⌊Valentinus Nitius⌋, Praesul gratiose, adulescens bonus bonarumque litterarum apprime studiosus, qui cum mihi esset bene notus, clamitatem suam fortunae iniquioris ac plus aequo prementis mihi aperuit. Scilicet quod non modo febribus et id penus malis laborarit hactenus, verum etiam et nunc sibi mali quippiam in alterum incidisse oculum, quod satis excruciat atque angat adulescentem ubiquoque. Inter cetera dixit se compulsum inopia et egestate, quod Gratiae Tuae scripserit ac litteris suis molestus fuerit mentionem faciens de stipendio cuiusdam ⌊magistri Christophori⌋ stipendiati, qui hucusque stipendium illud ipsum occupaverit ex favore potius horum, qui stipendiis praesunt, cum quibus familiarissime vixit hactenus, nam non admodum eguit, nec cum collega fuerit usurpari iuste potuit (ut fortassis ex litteris ipsius adulescentis ⌊Nitii⌋ licebit videre).
Ceterum hoc ipsum stipendium a Gratia munificentia impetrasse Tua se aiebat ad unius anni circulum, verum hoc ipsum odio et malitia quorundam impeditum. Id quomodo factum, nisi taediosum molestumque esse putasse, ascripsissem, verum cum hoc ex litteris adulescentis, pro quo scribimus, percipit (haud obscure), possit hic omittendum esse censui. Quamquam enim hii, qui de stipendiis nominatis pecuniam numerant, si cognoverint hoc quoque velle Gratiam Tuam et ⌊senatum Lubaviensem⌋, ut ⌊Nitius⌋ habeat stipendium, sese illi concessuros in posterum dixere. Quare cum viderim adulescentem destitutum omni ope auxilioque amicorum vel etiam istorum, qui apud Gratiam Tuam ⌊Lubavienses⌋que agere vellent de hoc ipso stipendio, ac etiam intelligam adulescentem vereri, cum sibi esset scribendum ad Gratiam Tuam, ne litteris suis fortassis insulsius scriptis offenderet.
Praeterea cum eius probitas cognitaque modestia me non lateret, malui ipse adulescentis gratia scribendo importunior videre calumniamque hanc ipsam subire, dummodo huic prodesse possim, verum postquam considero gratiae Celsitudinis Tuae modestiam, quae non minus summa eruditione spectata, quam humanitate probata est, facile persuasum habui apud Gratiam Tuam mihi ignoto nihilque de Gratia Tua bene meritum at bene mereri cupienti intempestiviusque accendenti veniam esse paratam(?), nam nec sponte sed commoti sorte scribimus duriore huius adulescentis.
Postremo Gratiam Tuam sedulo rogatam volumus, ut Gratia Tua una cum ⌊senatu Lubaviensi⌋ oblegeret schedulam uno aut altero verbo notata, qua cognoscerent ii, qui praesunt stipendiis, tam Gratiae Tuae quam senatui Lubaviensi hanc esse sententiam, ut ⌊Valentinus Nitius⌋ obtineat stipendium praedictum ad unius anni spatium. Nam iam esse pecunia de stipendio a feriis Penthecostes neque etiam quispiam stipendiatorum a Gratia Tua vel ⌊Lubaviensi senatu⌋ nos est interim praesentatus
AAWO, AB, D.6, f. 5v
iuxta fundationem stipendii, cui deinceps concederet, quamquam nulli stipendiatorum quispiam datur, nisi quod pro tempore solent numerari, hoc est quam diu nobiscum egerint. Quapropter hanc quam habent de stipendio pecuniam distribueri in pauperum usus voluerint, ac hoc
stipen{pen}diatos egregie interim ringentes negligere, nisi admoniti fuissent a viro quodam, ut exspectarent, donec responsum haberent ex ⌊Prussia⌋.