Letter #2183
Thomas of Cracow to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-07-07
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et Domino, domino
Post servitutis meae in gratiam Celsitudinis Tuae officiosissimam commendationem.
Officii quidem mei erat, Reverendissime Domine, primo statim tempore eandem super conditione nepotis sui certiorem facere, necdum enim eandem scire arbitror, ubi agat et a quo instituatur, sed ex eo quo probably
Egit mecum venerandus dominus doctor
Quod itaque ad me attinet, Reverendissime Domine, non est, quod Celsitudo Tua addubitet, quin omnem curam, operam studiumque meum impendam, ut adulescens is, probe ms. probi(!) ⌈probeprobe ms. probi(!) ⌉ et in litterarum studiis proficiat, moribusque liberaliter instituto homine dignis praeditus evadat. Idque agam, ne quidpiam in me desiderari possit, quod mea interesse arbitrabor. Idem illum quoque facturum non dubito. Nam, ut quidem sese hactenus praestitit, satis mihi probatur, BCz, 1597, p. 724 modesto est ingenio ac placido, studiis quoque, quae illius aetas est, satis diligentem navat operam, opinor quoque ei cum talibus esse consuetudinem, a quorum commercio nihil illi sit periculi metuendum. Agit mecum in eisdem, quibus et parens mea, aedibus. Haec saepius, qua animi propensione Celsitudo Tua in se fuerit tum cum hic esset, praedicare solet omniaque, quae in nepotem eiusdem praestare poterit officia, promptissime facturam se in gratiam Celsitudinis Tuae pollicetur. Quae eandem officiosissime salutat omniaque Celsitudini Tuae felicissime cedere ex animo optat.
Commendo me in gratiam C(elsitudinis) Tuae Reverendissimae utque eandem Dominus Deus in longa tempora servet incolumem ad reipublicae Christianae ornamentum nominisque sui gloriam precari non intermittam.
Datae
Celsitudini Tuae Reverendissimae addictissimus