Letter #2285
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-09
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et perofficiosam mei meorumque servitiorum commendationem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra humanissimis litteris suis me salutare non neglexit, facile ex eo intelligo apud illam haerere adhuc aliquam veteris sui servitoris memoriam. Quo nomine magnam Dominationi Vestrae Reverendissimae ago gratiam inque vicem illius praesentem valetudinem viso cum apprecatione optimae cuiusque fortunae, quam ipsa Reverendissima Dominatio vestra sibi optat favetque.
Ista vero Reverendissimae Dominationis Vestrae excusatio, qua de eo, quod tardius me inviserit, utitur, etsi quod ad me quidem attinet, fuit minime necessaria, accidit tamen mihi gratissima, quod et officii humanitatisque plena sit, et a penitiore quadam eius in me gratia profecta esse videatur.
Omnino autem moleste fero et talem hanc Reverendissimae Dominationi Vestrae eiusque
capitulo ab ipsius canonico exhiberi molestiam et ea me non levari etiam valetudine, qua circiter sesquimensem iam distineor, propter quam in hac illius causa adesse domino
Quae mea erga Reverendissimam Dominationem Vestram est vetus et perpetua observantia, haud certe temere commiserim, ut ullo in officii BCz, 1599, p. 1030 genere, quod ego Reverendissimae Dominationi Vestrae praestare possem, meum stu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉dium desiderari ab illa debeat. Qua in voluntate, donec hidden by binding⌈[onec]onec hidden by binding⌉ vivam, erga Reverendissimam Dominationem Vestram manebo eiusque gratiae et benevo hidden by binding⌈[vo]vo hidden by binding⌉lentiae me cu written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉uu written over ...⌉m meis servitiis diligenter commendo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ optoque illam sospitem et omni optata felicitate flo hidden by binding⌈[lo]lo hidden by binding⌉rentem diu valere.
Datum
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus(?) servitor