Hodie accepi ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae mihi gratissimae fuere et me maxime exhilararunt, cum iam sciam litteras domini ⌊Cornelii Sceperi⌋ ad Vestram Reverendissimam Dominationem perlatas[1], tum quia invenio adhuc gratiam illam pristinam Vestrae Reverendissimae Dominationis erga me nondum extinctam. Ego profecto ex animo desidero Vestrae Reverendissimae Dominationi perpetue inservire. Habui etiam ante paucos dies ternas a Cornelio litteras, quibus et ipse me certiorem reddidit Vestrae Reverendissimae Dominationis responsum iam tandem recepisse[2]. Timui profecto, si litterae illius fuissent deperditae, ne putasset potius mea quam aliorum negligentia fuisse factum[3].
Scripseram equidem antea et cupivissem Vestram Reverendissimam Dominationem huic magno negotio Christanitatis destinatam[4]. Et hodie cuperem quomodocumque, et si illustrissimus dominus ⌊Andreas comes de Gorca⌋[5] apud nos cf. Vulg. 1Sm 18:14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo ⌊agit et prudenter agitcf. Vulg. 1Sm 18:14 in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo ⌋[6], utcumque Vestra Reverendissima Dominatio iam diu nota non fuisset non accepta etc. etc.
Humillimas ago ms. agro(!)
⌈agoago ms. agro(!)
⌉ gratias Vestrae Reverendissimae Dominationi de participatis novis, quae in ⌊Suecia⌋ moliuntur[7]. Vellem equidem parere mandatis Vestrae Reverendissimae Dominationis et scribere de nostris negotiis. Serenissimus ⌊rex⌋ meus habet exercitum suum ad ⌊Budam⌋, qui quotidie augetur[8]. Nam sua maiestas constituit omnino perseverare in obsidione, nisi propellatur, quemadmodum Turcae nunc advolant. Sunt enim duo primi ex curia vel ut dicunt porta[9] imperatoris Turcarum. Ad ⌊Essectum⌋ pervenerunt Mechmet Bascha et begberbeg Romaniae on the margin, in the hand of sender⌈Mechmet Bascha[10] et begberbeg Romaniae[11]Mechmet Bascha et begberbeg Romaniae on the margin, in the hand of sender⌉. Quod non longe a ⌊Buda⌋ distat, trans ⌊Deravum⌋ tamen, et iam ⌊Savus⌋ atque Deravus strati sunt pontibus. Ferunt ⌊imperatorem⌋ subsequi centum milibus[12]. Alii aiunt imperatorem iam obiisse,
cf. Vulg. Mt 3:10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ⌊quomodocumque securis posita est ad arboremcf. Vulg. Mt 3:10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ⌋[13].
AAWO, AB, D. 6, f. 42v
Serenissimus rex meus quinque diebus abhinc ⌊Ratisbonam⌋ et XXI praesentis pervenit[14]. Quicquid ab inde spei consurget. De conclusione et dissolutione dietae illius adhuc in hanc horam nihil habui, scribam tamen, si quae digna scribi evenient[15]. Nostri equidem Budam aggressi secunda praesentis mensis, tamen non successit. Eadem die arx et ecclesia magna Pragae igne consumptae sunt[16]. Infelix ille dies. Vestrae Reverendissimae Dominationi me meaque servitia denuo commendo.