De domino ⌊palatino Brestensi⌋ certo sibi Dominatio Vestra Reverendissima persuadeat ita rem habere, quemadmodum mandato meo scripsit doctor ⌊Hosius⌋. Est enim aequior Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam ipsa suspicatur. Quod autem ipse tum non scripserim, ignoscat, quaeso, nam cum essem in procinctu itineris, nequaquam potui, quod maxime volebam, sed doctori ⌊Hosio⌋, quem hic abiens ipse reliqueram, rescribendi provinciam mandavi. Quem ex sententia mea rescripsisse Reverendissimae Dominationi Vestrae non dubito.
Quam ob rem nuntium ad ⌊comitia⌋ non miserit
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestas regia⌋, ex responso litteris ⌊dominorum consiliariorum⌋ dato Reverendisima Dominatio Vestra cognoscet. Mihi curae futurum est, ut ad ea, quae proxime habebuntur, ⌊comitia⌋ mittatur. Ioannem Holstein cupiebam certe pro virili mea adiutum. Nihil ei litteras meas profuisse doleo, sed neque responsum ullum accepi, praeterquam ab uno ⌊Ioanne a Verden⌋, qui me reicit ad litteras ⌊Gedanensium⌋, quas nullas adhuc vidi. Quae in rem ipsius Holstein scribi
BCz, 1599, p. 54 postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, ea confecta illi mitto ac, quoad potero, iustitiae illius defuturus non sum. Quod tanto studio contendit Reverendissima Dominatio Vestra, ut ne fieret appellatio a ⌊senatu Gedanensi⌋, nisi ad
s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, id obtineri nequaquam potuit visaque est haec petitio commovisse nonnihil animum
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉
maiestatis regiae, quae moleste ferebat eos, quibus honores grati essent, onera ferre recusare. Sed haec ex responso illius Reverendissima Dominatio Vestra melius cognoscet. Qua de re scripsisse me antea quoque arbitror Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Thoronensium nomine reddidit mihi Ioannes Holstein florenos 66 grossos 20, a magnifico vero domino ⌊palatino Pomeraniae⌋ florenos 10. Cum per occasionem licuerit, ut illis meo nomine gratias agat, quaeso.
Cuius me amori et gratiae diligentissime commendo.