Letter #2537
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1542-02-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-02-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater amiceque honorande.
Commendatis meis officiosissimis obsequiis.
Quemadmodum Vestra Reverendissima Dominatio voluerat, litteras dimissoriales patentes nepotibus eius suis nominibus et cognominibus ibi expressis mitto etiam data iam olim facultatis eosdem ordinandi a me ore tenus concessae adiuncta. Sicut enim in maioribus morem gerere Vestrae Reverendissimae Dominationi semper honestum et optimum esse duxi, ita in his officiis, quae ad maiorem coniunctionem benevolentiae mutuae inter nos pertinere videntur, nihil umquam, quaecumque mearum virium erunt, studii et observantiae in me desideratura est.
Quod amplius Vestram Reverendissimam Dominationem non latere velim, ex mea manu scriptis intelleget.
Proinde Vestram Reverendissimam Dominationem optima et prosperrima frui valetudine diutissime opto ex animo, cui quam commendatissimus fieri mirum quam desidero.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Reverendissimae Vestrae Paternitatis totus et addictissimus frater