Letter #263
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIToledo, 1525-09-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Rev paper damaged⌈[Rev]Rev paper damaged⌉erendissimo in Christo Patri paper damaged⌈[tri]tri paper damaged⌉ Domino, domino Petro Dei gratia episcopo paper damaged⌈[episcopo]episcopo paper damaged⌉ Cracoviensi etc. Regni Poloniae paper damaged⌈[Poloniae]Poloniae paper damaged⌉ vicecancellario domino [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ad manus proprias.
Cracoviae aut ubicumque feliciter agit
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Accepi
Scribit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, quod boni debeam consulere, quod rarius ad me dentur litterae. Illas certe numquam mihi tam ardenter efflagitabam, quam ipsis serenissimorum principum nostrorum negotiis, quae interdum scientiam, quomodo res apud nos haberent, postulare videbantur, nam multa huc ex curia archiducis Austriae et aliunde scribebantur, quae rebus nostris impedimenta ferebant. Hinc est, quod expeditio status Barensis hactenus in moram est protracta. Omnia
De negotio Pruteno et coram caesare ac aliis ubi videbatur expedire, id egi, quod existimationi et dignitati regiae conveniebat eoque libentius, quo haec res semper mihi cordi fuit, maxime idem egi in his, quae indutias cum Turcis confectas spectant, quas ego, ut fierent, semper ex animo precatus sum. Hic revera nullam adhuc in rem nostram spem video.
Quod haec mutatio de episcopatu Posnaniensi apud nos sit facta me maximopere male habuit, numquam ego id de S encrypted ⌈SS encrypted ⌉ mihi persuasissem et cum non habetur alia meritorum ratio, mihi etiam non parum spei ademit, quae tamen in Deum imprimis et deinde in Dominationem Vestram Reverendissimam tota est reposta, fortassis ad meliora haec mora tendit, sic plerumque fit, quoties voluit fortuna iocari, dat interdum indignis, ut digniores ab his dinoscantur.
Saepius sum questus Dominationi Vestrae Reverendissimae, ut scribit, neque abs re, de provisione, quae mihi nescio quibus modis fit, quod semper aere alieno sum obnoxius quod, difficulter sine BNW BOZ 2053 nr 582 f. 59v accepi in mutuum, quemadmodum prius Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsi, de iis statim centum evanuerunt, cum mulam pro 50 ducatis et vestes aestivales pro totidem emissem, cum reliquis ducentis aegre usque ad 1525-07-03⌊tertium diem Iulii1525-07-03⌋ me continui, in quo mihi ex parte domini
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 60r ut consuevi, in cancellaria servirem sorte mea contentus. Est bene verum, quod cum dominus
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 60v Habeoque eam firmam in Dominationem Vestram Reverendissimam fiduciam, ut mihi pollicetur, si recepero id a
De oratore caesaris, qui cum vellere aureo hinc fuit expeditus, quod no<n>dum de eo quicquam Dominatio Vestra Reverendissima ut scribit, intellexerit, non parum miror causas, tamen morae illius esse suspicor, quas maiestati regiae descripsi.
De matrimonio vero reginulae nostrae, quod ille proponere debuit, post mortem ducis Frederici Saxoniae nihil futurum certo credo, sic enim haec agebatur practica. Postquam marchio Brandeburgensis Ioachimus in electione desciverat a caesare, soror caesaris Caterina, quam nunc habet rex Portugaliae, promissa filio Ioachimi marchionis illi fuit adempta et iterum nepoti ducis Frederici ex fratre Ioanne promissa cum ampla dote. Cum autem hoc promissum, nescio qua de re, servari non potuit et ista Caterina regi Portugalensi in coniugem fuit data, ut huiusmodi promissum rependeretur, caesar voluit apud serenissimum regem nostrum agere, ut nepoti ducis Frederici reginula nostra daretur, promittens de suo pro dote centum milia ducatorum. Ad praesens autem, cum dux Fredericus est mortuus, suspicor etiam haec omnia una cum illo interisse. Aliud his de rebus in meam notitiam non pervenit. Habet tamen alios reginula nostra procos, ut ducem Mediolani et marchionem Mantuae, sicut de iis latius ex cf. BNW BOZ 2053 nr 582 f. 66r
Dominatio Vestra Reverendissima intelleget, habitura multo etiam his digniores, modo magistro Prussiae, ut huc est perscriptum, non sit desponsata, quem rumorem hic quantum potui in nihilum redegi.
Gaudeo plurimum quemadmodum scribit Dominatio Vestra Reverendissima, quod tam verbosae ac incultae meae litterae vel potius volumina non sint ingrata maiestati regiae. Qua de re, quandocumque mihi dabitur tempus et occasio, non omittam istas omnium rerum ephemerides prosequi. Nec me labor iste gravabit, praesertim cum hanc maiestatis regiae voluntatem esse sciam, a qua me, cf. Verg. A. IV 336 ⌊dum spiritus hos reget artuscf. Verg. A. IV 336 ⌋ et Deus mihi intellectum dederit, nullus labor neque ulla on the margin⌈ullaulla on the margin⌉ difficultas sive grave etiam discrimen amovere poterit, quod sibi certo Dominatio Vestra Reverendissima de me polliceatur, non frangam Deo duce fidei tesseram. Quo fit, ut hoc exilium donec illius maiestas voluerit non gravate feram.
Quae in negotio Barensi egi et quantum difficultatis, laboris atque indignitatis sustulerim, cf.
Optime fecit Dominatio Vestra Reverendissima, quod mihi epistulam ad nuntium pontificis reverendissimi domini Premisliensis et copias de rebus Prutenis quam etiam de indutiis cum Turca confectis miserit. His enim et caesari satisfeci et plurimorum rabiem compescui, ut ex decretationibus desuper cognoscet.
Gedanenses, quos cogor dicere conterraneos meos, nihil in malam rem moror. Utinam Deus maiestati regiae cum regni sui primoribus eum daret animum, quo illorum pertinacia et fastus dignis et eisdem, ut meriti sunt, modis puniretur, quod suspicor commode posse fieri, si ex animo et bona fide dissidium hoc inter maiestatem regiam et magistrum seu ducem Prussiae est compositum. Scripsit mihi ex Antverpia 8 Iulii praeteriti cancellarius domini magistri Clingenbegk, qui hic in Hispania tanto tempore mecum habuit commercium, in haec verba: „quibus modis facta est concordia inter maiestatem regiam, dominum vestrum, et inter magistrum Prussiae, dominum meum, credo vos non ignorare. Deus faciat, quod ista concordia sit stabilis et firma. Amen.” Et hoc „Amen” quemadmodum illum nosco, valde mihi est suspectum.
Dominus archiepiscopus Lundensis, qui hic agit nomine regis Daciae extorris et mecum est continue in contubernio, rettulit mihi antequam haec compositio facta esset,
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 62v
regem suum dixisse: „si nunc rex Poloniae saperet et vellet[1], cum magister Prussiae nihil habet, et ea, quibus me fraudavit, absumpsit desertusque est ab omnibus amicis et nemo ei credit amplius, actum esset de Prussia et omnibus fortunis eius.” Si omnia sic se habent, quemadmodum iste archiepiscopus de magistro loquitur, parum illi foret fidendum; sed meum non est in iis divinare, cf. Ov. Hal. II 85 ⌊exitus acta probabitcf. Ov. Hal. II 85 ⌋ etc. Magna spes fuit domino magistro in fratre suo marchione Ioanne, de quo scripsi, quibus modis aliquoties inter nos conventum fuit. Cum vero rex Franciae captivus Hispaniae applicuisset, caesar marchionem Valentiam, ubi regina coniunx eius degebat, praemisit, ut illic regem advenientem bene tractaret; unde bonus iste marchio, vel ut commissioni caesaris aut uxoris suae desideriis et mandatis satisfaceret in summis caloribus per postas Valentiam accelerabat. Quo cum pervenisset ac imprimis caesari in exceptione regis Galliae et deinde plus fortassis, quam tempori conveniebat, votis coniugis suae obsequens fuisset, in acutissimas febres incidit et condito testamento in illis 5 die Iulii animam exhalavit non sine plurimorum in aula dolore et multorum Hispanorum summo gaudio. Certe, cum sic res inter maiestatem regiam et dominum magistrum transacta est, summopere eum vivere cuperem. Fuit alias apud omnes gratiosus princeps et aulicae humanitatis plenus. Deus Omnipotens dignetur illi aeternam dare beatitudinem.
Reverendissime Domine. Ea, quae mihi in notis Dominatio Vestra Reverendissima descripsit, ducem Mediolani a N encrypted ⌈NN encrypted ⌉ pendere et quod illi quotannis sex milia ducatorum solvere sit solitus, dudum ante domino Ludovico etiam in notis significavi; nihil tamen hic sine illo fieri potest neque cum nobis; his praesertim temporibus valde contrarium expertus sum; magis metuendum est a vicerege encrypted ⌈a viceregea vicerege encrypted ⌉ qui has nobis adversas machinas omnes struxit, neque ab iis desinet, placuit enim illi ... encrypted ⌈...... encrypted ⌉ in eo statu fuit in persona et omnia bene conspexit. Adhuc mea sententia est, quam supra annotavi, salvo tamen meliore iudicio, volo hac in re plus sapere quam oportet.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima de rebus meis et proventibus Columbanis est sollicita, habeo illi quas possum immensas gratias. Scripsi igitur domino doctori Borgio, de quo ut viro probo et integro singularem concepi fiduciam, illumque rogavi, ut omnium rerum mearum curam haberet, quam ne gravate suscipiat Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, illum bonis modis inducere dignetur, nihil enim votis Dominationis Vestrae Reverendissimae negabit, sic cum illi auctoratum atque deditum certo scio.
Postremo scribit Dominatio Vestra Reverendissima BNW BOZ 2053 nr 582 f. 63r aliae etiam priores nominationes, dat tamen mihi spem Dominatio Vestra Reverendissima, meam etiam posse in effectum aliquando pervenire polliceturque mihi ea in re favorem et patrocinium suum. Negotium praeterea I encrypted ⌈II encrypted ⌉, ubi se occasio offerret, recenti memoria conditum habere et se semper fortunis meis superinscribed⌈meismeis superinscribed⌉ consulturam concludit. Explicare nequeo Reverendissime Domine, quantum haec gratia et propensio Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me animum meum tot curis hic confectum erexit et bonae spei plenum effecerit, hocque nullis meis fit meritis, sed solius Dei clementia, qui iam a multis annis Dominationem Vestram Reverendissimam sic mihi facit propitiam. Illum igitur pro longaeva incolumitate et felici omnium rerum successu Dominationis Vestrae Reverendissimae orare non desino. Cui me ut domino meo gratiosissimo humillime commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimus servus
Postscript:
BNW BOZ 2053 nr 582 f. 61r
Reverendissime Domine. Ea quae de nova provisione scripsi, rogo Dominatio Vestra Reverendissima non velit aegre ferre, sed rem ipsam expendere et tandem regiae ac reginali maiestati relationem facere; ego enim, quia odiosa sunt talia, non ausi vivum or vinum⌈vivumvivum or vinum⌉ attingere, Dominatio Vestra Reverendissima pro sua prudentia et gratia erga me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ omnia bene, ut certe confido, moderabitur. Addidi etiam his cf.