Ex litteris, quas ad me scripsit ⌊reverendissimus dominus⌋, quas praesentibus inclusas mitto, quid agatur de ⌊serenissima sponsa⌋ Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Sunt, qui 1543-05-04⌊postridie1543-05-04⌋ 1543-05-03⌊Ascensionis Dominicae1543-05-03⌋ ⌊eam⌋ ingressuram ⌊Cracoviam⌋ dicant. Sed pro certo affirmari audio a certis hominibus, quod 1543-05-05⌊Sabbato ipso die Crucis1543-05-05⌋ ingressura sit. Utcumque habebit res, si non potest citius, 1543-05-02⌊pridie1543-05-02⌋ saltem 1543-05-03⌊Ascensionis1543-05-03⌋ ⌊huc⌋ Reverendissima Dominatio Vestra veniat. Stabula curari alibi non potuerunt, nisi in ⌊Casimiria⌋ atque id non sine magno negotio. Avenae numerus ingens est coemptus, quae venit iam non paulo minoris.
Dominus ⌊castellanus Gedanensis⌋ fuit apud me, de privatis quibusdam causis suis mecum egit, de ⌊citatis⌋ ne verbo quidem meminit. Ad reverendissimum ⌊dominum Culmensem⌋ eo ipso die sub vesperam adii, quo venerat. Consilium a me dari sibi petiit, quorum opera uteretur, quandoquidem abest reverendissimus ⌊dominus Plocensis⌋, de ⌊citatis⌋ verbum nullum.
Postridie ad rus meum me contuleram. Interea ⌊ille⌋, ita ut ego suaseram, reverendissimo ⌊domino Praemisliensi⌋ se adiunxerat ac ⌊principes⌋ salutavit, qui per eum ipsum dominum Praemisliensem ei responderunt. Hesterno die iterum accessi, ibi multa mecum communicavit, quemadmodum esset meo usus consilio et a ⌊serenissimis principibus⌋ satis humaniter AAWO, AB, D. 19, No. 32_12 acceptus. Munera etiam ostendit, quae afferre decreverit. Ibi de ⌊citatis⌋ multa mecum egit. Consilium a me dari sibi petiit, si qua ratione succurri illis posset. Longum esset omnia scribere, quae coram ex me audiet Deo bene iuvante Reverendissima Dominatio Vestra. Illud autem fuit meum consilium, ut exspectaret adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae et communicato hidden by binding⌈[to]to hidden by binding⌉ cum illa consilio subvenire ⌊citatorum⌋ rationibus conaretur. Cupiebat initio absolvere se ante nuptias, sed exspectaturus iam videtur reverendissimi ⌊domini Plocensis⌋ reditum. Nam adhuc sibi aditum non patuisse ad reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum⌋ querebatur. Sed coram fusius de omnibus.
Interea me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo, quam salvam ad nos Deus et incolumem perducat.