Litterae, quas attulerat ⌊Mauricius⌋, summis principibus redditae sunt. Offensa est
s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉
⌊maiestas regia⌋ istorum effrenata audacia, qui mentem ei sanam in curia Romana adimere conantur, quemadmodum ex litterarum in ⌊Urbem⌋ scriptarum exemplis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Quae vero acta scribit per nos ⌊Mariemburgi⌋, de iis nondum est deliberatum quicquam. Etsi maluisset s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ ⌊maiestas regia⌋ rem ex sententia sua confici, tamen scripta Reverendissimae Dominationis Vestrae, penes quam non existimat eius rei culpam aliquam residere, in bonam partem accepisse videtur. Etsi non deerant, qui frigidam, quod aiunt, suffunderent. In iis, quae proxime habebuntur, ⌊comitiis⌋ isthic spei est nonnihil reliquum, quae utinam nos non fallat.
⌊Nicolaus Loca⌋, etsi non Polonulus, male tamen acceptus ⌊Gedani⌋, nondum a me visus est. Ut primum venerit, auctor ⌊ei⌋ ero in ⌊Urbem⌋ proficiscendi, quamquam invitum extrudere non licebit. Quod si vero prius alius se obtulerit certus homo, per eum dabuntur litterae in ⌊Urbem⌋, quarum exemplum habet.
⌊Bartholomei Vogt⌋ importunitas molestior mihi est, quam dici queat. Egerat mecum ⌊Piotrkoviae⌋ de eo secretarius quidam domini ⌊ducis Prussiae⌋ valde sollicite. Ei promiseram me libenter operam meam navaturum, ut redire in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae et cum suis adversariis rem componere posset. Quae cuiusmodi esset, memoria tum non tenebam, cum(?) praesertim essem mille curis distractus. Hoc promisso adductum se ⌊Gedanum⌋ dixit venisse atque, ut ei satisfacerem, petiit. Tum ego doctori ⌊Hosio⌋ provinciam hanc mandavi, ut ageret cum Reverendissima Dominatione Vestra. Est ⌊Vogt⌋ iste homo valde cervicosus, subinde proferre volebat, nescio quae contumelia plena seque testes habere dicebat. Sed ea BCz, 1599, p. 418 lecta non sunt. Minatur se velle ad
s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
maiestatem regiam proficisci ac vociferari contra Reverendissimam Dominationem Vestram, et ea, quae co[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ scripta habeat, in medium proferre. Hac ego ratione adductus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉ maxime, quod quamvis falso, traduci tamen Reverendissimae Dominationi Vestrae volebam, rem amice transactam cum adversariis eius c[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉bam. Quando secus cecidit, recte factum, quod acta h[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ miserit Reverendissima Dominatio Vestra, honori illius defuturus non sum.
[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ Volski feci rogatus, nam ⌊nepoti⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae faveo, non solum quia nepos est Reverendissimae Dominationis Vestrae, sed etiam quia praeclara hidden by binding⌈[lara]lara hidden by binding⌉ est hominum de eo existimatio, ut eum ecclesiae fore idoneum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ indicem, cuius in hac rerum perturbatione haberi Romae hidden by binding⌈[mae]mae hidden by binding⌉ aequum est.
De ⌊domino Culmensi⌋ renuntiasse se omnia Reverendissimae Dominationi Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ refert doctor ⌊Hosius⌋. Quid praeterea scribam nihil est hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere.