Letter #2794
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-02-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Attulit nobis iste subditus Paternitatis Vestrae litteras, quae nobis fuere pergratae, nam solitam eius erga nos fidem, studium et obsevantiam prae se ferebant. Quoniam autem responsivae sunt, non est, quod repetere debeamus. Illud tantummodo Paternitas Vestra de nobis sibi certo persuadeat, quod superioribus litteris citra omnem arrogantiam perscripsimus.
Subditus istae Paternitatis Vestrae, quem nobis commendaverat, expeditus est hic, ut ius et aequitas suadebat. Id, quod ex eo plenius cognoscet et bene valeat.
Ad mandatum serenissimae