» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2977

Olaus MAGNUS to Ioannes DANTISCUS
Trent, 1546-06-18
            received Königsdorf (Królewo), 1546-10-05

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 6, f. 94 + f. [1] missed in numbering after 94
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1546, f. 52-55

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 310
2register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 366

Prints:
1KOLBERG 1915 No. 16, p. 59-62 (in extenso)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AWO, AB, D. 6, f. 94r

Reverendissime in Christo Pater, domine et benefactor carissime.

Quemadmodum fere omnia, quae in praeteritis tribus superioribus sessionibus acta sunt in hoc generali concilio, diligenter significare curavi Reverendissimae Dominationi Vestrae, ita quoque et hesternae sessionis quartae seriem et ordinem notificare decet. Praesidebant ante summum altare 3-s Apostolicae Sedis legati de latere post finem missae de Sancto Spiritu habitae. {(} Ante quos <(>in medio scilicet trium episcoporum sedentium et totidem doctorum stantium<)>, post litanias ac hymnum Veni Creator et ante Veni Sancte Spiritus cum collectis et orationibus solitis{)}, legebantur duo decreta. Primum super determinatione peccati originis, a cuius contagione Beatissima Virgo praeservata excipiebatur iuxta duas extravagantes Sixti de reliquiis et veneratione sanctorum.

Alterum decretum multa membra in partes distincta continebat, de praebenda videlicet theologicali in locis insignibus, ubi praesertim multitudo cleri est, ut i hidden by binding[ut i]ut i hidden by bindingnstituatur, ut Sacrae Scripturae ordinarius et idoneus lector eius sustentatione foveatur vel prima praebenda vacans omni cassata resignatione seu gratia exspectativa eidem assignetur.

Item, quod in monasteriis, scilicet Sancti Benedicti, Bernardi et similium, ubi otiosam videntur ducere vitam ingeniosi adolescentes, fiat lectio sacrarum litterarum. Hoc ipsum etiam in fratribus regularibus, ut scholasticam disciplinam propter praedicationes et confessionum examina diligenter exerceant, determinabatur. Cartusianis data est licentia eo casu linguam aperiendi, ut loquantur recte.

Item, quod episcopi praedicent per se vel alios, severiter est statutum. Sed de eorum residentia apertius determinanda (licet in praedicatione tacite sit inclusa) alio tempore et decreto solito severius aliquid statuetur, misera etenim res est et perpetuo gemitu deploranda, quod plerique episcopi forsitan ad 30 annos vel tota aetate ecclesias suas et oves non viderunt aut agnoscere curaverunt. Cum de moribus reformandis agetur, et haec quoque abominatio aperietur.

Item, de praedicatione plebanorum et aliorum curam animarum habentium.

Item, de regularibus ordinum mendicantium, quod sine ordinariorum petita et obtenta licentia nullatenus praedicent, et, si errores et scandala seminaverunt, eorum insolentiam corripiat episcopus, praesertim ubi generalis vel superior huiusmodi praedicatoris negligens fuerit in corripiendo. Circa hunc articulum (propter exemptos et similes) difficultates exortae sunt, attamen sublatae, ut nullo obstante impedimento in favorem fidei crimina non maneant impunita aut in malitia sua glorientur etc.

Item, de quaestuariis, quorum ingens et forsan insolens numerus est in Hispania, statutum est, ne ullo modo praedicent, prout alias meri laici propter quaestum aperte fecerunt. Item, quinta et sequens sessio pro die Iovis post Iacobi indicta est.

Item, severiter accusata est contumacia episcoporum absentium, qui domi sine legitimo impedimento delitescunt tamquam mercenarii. AWO, AB, D. 6, f. 94v Posthac citius, quomodo fieri poterit, articulus de iustificatione impii absolvetur locum et ordinem praeparans ad alia magis necessaria, videlicet de sanctissimo usu septem sacramentorum et aliis condependentibus rebus, ac reformatione morum, prout in prima apertione et sessione promissum exstitit.

Curabo, ut in brevi bullas seu decreta huius 4 sessionum habeat Reverendissima Dominatio Vestra, quae hac brevi relatione contentari dignetur super materia concilii nostri generalis.

De Francia et Anglia, quod pax sit, ut rumore laeto nescio quo auctore percepimus, verum verbum non habemus, immo non certum est, quamdiu duret pax inter caesaream maiestatem et Gallum, prout ego ab episcopis Franciae colligere possum. Attamen bene sperare licet, quia cardinalis Tridentinus ruere et celeritate postarum ad pontificem de caesare a Ratisbona missus ante dies octo hoc praecipue in commissis inter alia ardua negotia habere creditur, quod pontifex vigilet, ne Gallus forsitan cum Turca sese a tergo elevent, dum imperator occupatur in corripiendo Luteranos, prout iam coepit contra Coloniensem, qui adiutorio seditiosorum civium noctu eam urbem ingredi temptavit, hinc inde accer paper damaged[r]r paper damagedsitis foraneis copiis, sed conatus ille caesarianorum vigilanti praesidio et vi armorum extinctus est. Praeterea caesar iusserat, ut landgravius orig. lantgrabiuslandgraviuslandgravius orig. lantgrabius (secum accepto duce Brunxvicensi) ad se celeriter veniat, ita et Iohannes dux Saxoniae, cuius oratores excusationes paper damaged[s]s paper damaged forsitan frivolas allegantes sine ulla audientia dimisit. Item Nurnbergenses in solo landgravii orig. langraviilandgraviilandgravii orig. langravii salvo conductu et Christiana libertate confidentes per amicos ducis Brunxvicensis, dum opulentum a nundinis hincinde quaestum reportarunt, ultra centum milia amiserunt et haec initia maiorum sunt malorum, si Ezechieli credendum sit, forsitan capitulo 18 et similibus de Tyro et Sydone etc.

Intelligo praeterea ex scriptis a Ratisbona susceptis, quomodo rex Daciae, Holsatus dico, Cartusianis prope Lubec permiserit colligere ac vestire fratres iuxta regulas eorum hoc excepto, quod nullam dicant missam Latinam, donec illa declarata fuerit per generale concilium, quod idolatriam non sapiat. Si hoc verum est, signum formidinis suae aperit, quod generale concilium cornua producet et ungulas, et revera sic in exspectatione certa est multorum bonorum hominum, qui et apud Deum, et apud homines instant, ne concilium hoc ante optatum finem et ecclesie consolationem dissolvatur.

De Lubicensi praebenda Reverendissima Dominatio Vestra modum inveniat, ne ob defectum solicitationis statutorum in ea defraudemur, postea bene uti in omnibus aliis longe maioribus rebus concordabimur, et felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra, quae carissimam sororem suam salutet.