Letter #3211
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-09-09
received Wormditt (Orneta), 1547-09-30 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri domino, domino
Warmiae
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime et perpetuo observende.
Maiestas sua regia per complures menses ab artetico dolore non molestabatur. Verum ante paucos dies chiragra eum perturbare iterum agg ms. r(!) ⌈gg ms. r(!) ⌉ressa est. Dolorque quodammodo pacatus. Detumuit manus. Iterum digitus pedis dolere incipit. Iam profecto sua maiestas indies debiliore virtute, ut ex pulsu dinoscere licet esse, conspicitur. E Cracovia scribitur per Valerianum reipublicae Cracoviensis notarium polintores in scriptis dedisse numerum transactae septimanae Cracoviae mortuorum q(ui) s(unt) 110 excepta tamen Casimiria et Stradomia, quibus in locis nunc demum virus illud pestiferum sese incredibili saevitia diffundere coepit. Et quantum coniectura assequi licet ex rerum indiciis, non cito ea superinscribed in place of crossed-out illa⌈illa ea ea superinscribed in place of crossed-out illa⌉ lues finem sumptura videtur. Certe omnium nostrum merito, praesertim sacerdotum, qui Dei omnipotentis iram sceleribus nostris abominandis concitavimus. Eamque rursus precibus, ieiuniis et morum vitaeque melioris emendatione satagere non admodum adnitimur. Christus salvator noster nos sanos velit servare et animarum, quae in communem omnibus locum abierunt, misereri. Res est sane luctuosa atque atrox quando filius patrem, parentes etiam natos suos amantissimos, in hoc malo derelinquere coguntur. Valeat faustissime et suae sanitatis habeat rationem quam faveo. Reverendissimae Paternitati Vestrae perinde atque mihi et amplius quando sanitas Reverendissimae Paternitatis Vestrae et suae ecclesiae et servitoribus Dei utilis futura sit.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae