BCz, 1595, p. 811
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine mi plurimum observande.
Salutem et fraternum amorem.
Quamvis ⌊Thomas Martini⌋ mercator ex ⌊Anglia⌋ aliquot pro se sententias obtinuerit adversus matrem ⌊Bernardi Thuele⌋ civis Gedanensis, praesentium exhibitoris, sicut Vestra Reverendissima Paternitas ad me ⌊⌋ et causam Thomae commendavit, tamen quia ipse Bernardus novas et sufficientes probationes de exsoluto hoc, de quo controvertitur, debito ex emerit ms. c(!)
⌈tt ms. c(!)
⌉o se reportasse asserit et sententia ultima non transierit in rem iudicatam, ⌊maiestas vero regia⌋, existens hic maioribus occupata, non potuit cognoscendae huic causae incumbere, committit eam iudicio Paternitatis Vestrae Reverendissimae et aliorum commissariorum iam tandem decidendam et finiendam.
Rogavit me plurimum ipse ⌊Bernardus⌋, ut eum et causam ⌊matris⌋ eius, in quantum iustitia patitur, favori Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendarem, quod tanto libentius facio, quanto iniquius mihi videtur, quod aliquis unum debitum bis solvere cogi debeat. Rogo itaque, quantum possum maxime, declarare non gravetur Paternitas Vestra Reverendissima huic ⌊Bernardo⌋ meam hanc intercessionem aliquid ponderis habere apud Paternitatem Vestram Reverendissimam. N written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉NN written over ...⌉am ⌊ipse⌋ multum spei iustitiae consequendae concepit ex hac commendatione mea, quam sibi persuadet ob mutuum amorem nostrum futuram magno adiumento.
Deus servet Paternitatem Vestram Reverendissimam incolu{m}mem.