Proximis ⌊⌋, quas per generosum dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋ iam iter adornantem ad Reverendissimam Dominationem Vestram dedi, praeter publica patriae negotia etiam amicorum nostrorum dominorum Gedanensium causas, quascumque ad ipsam Reverendissimam Dominationem Vestram retulissent ei superinscribed⌈eiei superinscribed⌉, commendavi, parum adhuc cognitum habens, quae aut cuiusmodi essent. Nunc vero, ea omnia edoctus, repeto memoria esse in his pleraque, quae olim ⌊Lubaviae⌋ dominus ⌊Ioannes a Werden⌋ apud nos exposuit, in quibus impetrandis operam illi nostram uterque polliciti sumus. Cumque videam cetera quoque esse eiusmodi, ut non immerito pro honore et salute communis patriae nostrae gratificari illis debeamus, ego, quod in me est, rogo Reverendissimam Dominationem Vestram velit causas illorum, quae magna ex parte etiam publicum terrarum ius respiciunt, apud ⌊
s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
regiam maiestatem⌋ ita tueri, ut cognoscant se iure colere Reverendissimae Dominationis Vestrae auctoritatem discantque expendere, quantum ipsis prosit, habere in primis sedibus conterraneos praesidentes. Verum in ratione agendi has causas, nescio an debeat Reverendissima Dominatio Vestra affectiones petentium, quae saepe immoderantiores sunt, sequi. Novit Reverendissima Dominatio Vestra modum illis apponere, ut plus virium habeant apud principem, quam si stomacho illorum niterentur. Idem sentio et de publicis causis, de quibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribunt, in quibus esse videntur nonnulla, quae in loco non dicentur, si principis animum lenitum magis quam territum volumus, cuius rei iudicium cedo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae pro sua prudentia expendet, quid quo tempore liceat aut deceat. Ego prioribus ⌊⌋ de gravaminibus publicis et privilegiorum abrogatione commemorans, in uno tamen verbi indigena privilegio haesi. Nam de aliis, quae ⌊Cracoviae⌋ a Reverendissima Dominatione Vestra petita sunt antiquari, visum est mihi, nihil referre, ut refricentur, idque proximis quoque comitiis fere censebatur, tamen res committenda est iudicio Reverendissimae Dominationis Vestrae.
De negotio dominorum Elbingensium, cum nihil illi a me petierint et domini Gedanenses causam alienam, nescio quam commode agant, ignoro, quid scribam, nisi quod permitto rem arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae utinam ut vult, ita possit prodesse omnibus. Nam auguror in hoc negotio non habituram aequas principis aures. Certe cupio, ut habeat atque impetret. Ego huc me contuli nullam aliam ob rem, quam scholae restituendae gratia, quod serio contendam, adiutus opera ⌊Aurimontani⌋ nostri nec longe abson absumus a fiducia rei conficiendae.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus brevi feliciterque nobis reducem efficiat. Reverendo domino, domino ⌊Samueli⌋ secretario regio ut me Reverendissima Dominatio Vestra notum commendatumque faciat, vehementer rogo.