BK, 230, p. 347
Quod superioribus diebus nullas ad ⌊Tuam Reverendam Paternitatem⌋ litteras dederim, quibus aliquid ei de meis studiis significarem, hanc habui causam: semper responsum a ⌊Tua Dignitate⌋ ad proximas meas litteras expectabam, nolebam enim aliquid litterarum ante mittere, quam mihi Tuae doctissimae litterae litterae materiam scribendi praebuissent, propterea quod omnino mihi persuasi curandum mihi esse, ne ⌊Tuam Dignitatem⌋ crebris meis scriptis interturbem, cum maximis negotiis eam occupatam esse sciam. Quare hucusque nihil ad Te scripsi et iam ex proximis litteris parentum meorum intellexi te occupatum esse regiis negotiis, per quae procul dubio ⌊Tua Dignitas⌋ impedita est, ne aliquid litterarum ad me dare possit, quare facile aequi bonique facio silentium ⌊Tuae Dignitatis⌋, non enim tantum otii habere potest(?), quantum ego et alii, qui adhuc in nulla functione publica sumus, quia privati numquam tantas curas et molestias sustinent, quantas illi, qui in aliquo magistratu sunt. Quare nullo modo cogitare debeo oblivione mei factum esse, quod nullas a ⌊Tua Dignitate⌋ nullas litteras acceperim, sed cogito aliam causam, fortassis etiam ⌊Tua Dignitas⌋ libenter scripsisset, si parentes mei eam aliquo nuntio admonuissent, quare parentes magis accusandi sunt, quam tu, ⌊Venerande Praesul⌋. Sed haec utut sunt, ⌊Tuam Dignitatem⌋ rogo, ut hanc BK, 230, p. 348 meam epistulam benevolo animo suscipiat neque in malam partem interpretari velit hanc meam imperitiam in scribendo.
Praeterea cognovi ex litteris meorum parentum te divina providentia et clementia serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ adeptum esse maiorem et altiorem episcopatum. Hic me ipsum officium admonet, ut Tibi quam possum diligentissime gratuler. Gaudeo enim, et quidem ex animo primo, quod tua praestantia maiori honore et dignitate aucta sit. Deinde quod occasionem maiorem iuvandi illos, qui in studiis litterarum versantur, adepta sit. Postremo gaudeo, propterea etiam plurimum, quod videam futurum esse, ut iam maiori potentia et dignitate auctus melius religionem Christianam defendere et tueri possis. Gratulor igitur ex animo non solum Tibi, sed toti ecclesiae, Dei, quae talem patronum adepta sit, et utinam epistula tibi exprimere possem meum de ⌊Tuae Dignitatis⌋ accesione gaudium et laetitiam intelligens profecto me serio tuis rebus et fortuna affici. Sed cum ego eloquentia destituar nec pro dignitate meum erga te gaudium declarare queam, spero, pro tua humanitate, quod boni meam hanc qualemcumque gratulationem sis consulturus.
De studiis meis ad quae Tuo consilio sapientissimo a parentibus meis carissimis adhibitus sum, nunc aliud nihil possum scribere, nisi quod, ut hactenus etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ feci nullo modo sim facturus, ut ipse mihi videar defuisse, quodque ad hoc me comparare velim, ut non tantum doctrina politior, verum etiam moribus castigatior et ornatior in patriam redeam aliquando. Sed de hac tota re magister meus ad te fortasse, quantum satis est, scripsit. Si igitur, quod non dubito, futurum esse, mei tam BK, 230, p. 349 quam Tui amantissimi cognati curam retinueris, video mihi non defuturum esse, unde mea studia ornem et augeam. Nam scio ⌊Tuam Prudentiam⌋ intelligere, quam bonae litterae reipublicae et ecclesiae necessariae sint semper, et earum studiosos complexam esse ac singular written over t⌈trr written over t⌉i munificentia ornasse, quae virtus decet cum omnes bonos viros, tum praesulem praecipue. Polliceor autem ⌊Dignitati Tuae⌋ fidem et diligentiam in omni officiorum genere Deumque precor, ut Te diu florentem atque incolumem servet, atque cum tua causa, tum ecclesiae, quam non solum defendis egregia virtute, sed etiam ornas, opto. Bene valeat ⌊Dignitas Tua⌋.