⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae 16 Novembris scriptis 28 Ianuarii ⌊⌋
ac tunc significavi confirmationes tam Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam ⌊electi Culmensis⌋ XI eiusdem obtentas fuisse, tamen nullam praesertim pro reverendissimo electo Culmensi obtentam gratiam et causas tunc addidi.
Mitto igitur utriusque confirmationis litteras apostolicas, et spero ad vota et iuxta desiderium Reverendissimarum Dominationum Vestrarum expeditas, quamquam Culmen(ses), prout facultas fert ecclesiae, carae nimis. Deus mihi testis, quod nullam praetermisi diligentiam, ut minoris quam fieri posset expedirentur, sed officialium rigor ille immodicus non permisit, ut minori summa expediri possent.
Igitur, ut reverendissima dominatio sua boni consulat, necesse est. Scribit ea de re uti dubio procul reverendissimus ⌊cardinalis Sanctorum Quattuor⌋, cui si litterae regiae huius rei commendati<ci>ae tempestiuius fuissent praesentatae, quas quidem dominus ⌊Andreas Czarnkowski⌋ a rege ad ⌊urbem⌋ missus secum attulerat, qui in itinere diu hinc inde moratus et post confirmationem obtentam applicuit, plurimum negotium obtinendi gratiam promovissent.
Nam dictus ⌊reverendissimus dominus⌋ allegabat, uti antea scripsi, quare gratiam petere nollet, primo quia ultima expeditio pro Reverendissima Paternitate Vestra obtenta et expedita fuit sine gratia, 2-o quia serenissimus ⌊Poloniae rex⌋ pro gratia danda non scripserat, sed – pro dolor! – nimis tarde litterae ad ⌊urbem⌋ pervenerunt. Quam autem summam pecuniarum a ⌊Fuggarorum⌋ negotiorum gestore ad expeditionem litterarum Reverendissimae Paternitatis Vestrae habuerim, Reverendissima Paternitas Vestra ex cedula his iniuncta facile habet videre et ita illi dedi quitantiam.
Scripsit in illis ultimis suis litteris Reverendissima Paternitas Vestra quod mitteret mandatum procurationis ad resignandum canonicatum et praebendam Warmiensem in favorem domini ⌊Fabiani Damerow⌋, quod numquam vidi, et utinam tunc missum fuisset, fortassis aliquid boni effecissemus. Certior tamen postea factus de dictis canonicatu et praebenda rege ita volente provisum esse cuidam ⌊Stanislao Hosio⌋, et hoc sub data confirmationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae, videlicet III Idus Ianuarii.
Attamen si adhuc veniret mandatum pro praefato domino ⌊Fabiano⌋, fortassis aliquid efficeremus, nam ita praecavi. Relinquo tum praemissa omnia arbitrio Reverendissimae Paternitatis Vestrae.
AAWO, AB, D. 5, f. 150v
Litteras apostolicas serenissimo ⌊Poloniae regi⌋ ratione ecclesiae Culmensis directas ad dominum ⌊Georgium Hegel⌋, uti Reverendissima Paternitas Vestra iubet, mittam.
Misit praeterea Reverendissima Paternitas Vestra nuper litteras ad dominum ⌊Ioannem Campensem⌋, quas eidem hidden by binding⌈[idem]idem hidden by binding⌉ nec reddere aut mittere potui, quia bonus ille vir 5 Augusti ab urbe recessit data sibi per ⌊pontificem⌋ pensione 100 florenorum super fructibus praepositurae Herbipolensis. Qui postquam ⌊Salzburg⌋ pervenisset, in infirmitatem ex itineris molestia contractam incidit, ex qua die septima Septembris proxime hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ praeteriti in Salzburg diem suum clausit extremum, cuius anima beatorum consortio perpetuo fruatur opto.
Nova penes nos ferme nulla, quam quod ⌊pontifex⌋ 23 Martii hinc cum omnibus ferme cardinalibus et maiori parte curiae ⌊Lombardiam⌋ versus recessit. Expectatur ⌊caesar⌋ in ⌊Italia⌋ per totum hunc et futurum mensem, cum quo, uti constans fama est, acturus de differentia et discordia inter dictum caesarem et ⌊Gallorum regem⌋, inter quos sunt indutiae usque ad 27 Maii, componenda et sopienda Deus optimus maximus faxit, ut tandem illorum dominorum principum discordes animos componat.
Praeterea ante ipsius ⌊pontificis⌋ ab ⌊urbe⌋ discessum fuerunt deputati tres hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ cardinales legati ad inchoandum concilium in ⌊Civitate Vincentina⌋ pro in dominio Venetorum constituta prope ⌊Paduam⌋, videlicet reverendissimus ⌊cardinalis Campegius⌋, reverendissimus ⌊cardinalis Symonetta⌋, et reverendissimus ⌊cardinalis Brundusinus⌋, qui 13 Martii proxime praeteriti creatus fuit cardinalis et mox mox legatus pro inchoando concilio ad Kalendas Maii deputatus fuit, hic antea archiepiscopus Brundusinus dictus, dubio procul Reverendissimae Paternitati Vestrae notus et cognitus.
Totius rei eventus et alia ab istorum dominorum principum discordia vel concordia pendet. Qui si concordari non fuerint, maxima in ⌊Italia⌋ timemus bella et dissensiones, quas Deus optimus maximus avertat oro et praecor, licet ego omnino statuerim per futurum mensem Deo dante me a curia et ⌊Italia⌋ absolvere, Deoque dante et permittente Reverendissimam Paternitatem Vestram in Prussia{m} invisam, quam Deus optimus maximus diu in felici regimine et statu conservet et tueatur ex animo rogo.