Letter #4904
Ioannes DANTISCUS, Hieronymus HÄMERLIN of Laugingen & Caspar URSINUS Velius to Joachim von WATT (VADIANUS)Augsburg, 1516-11-15
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
VSSG, Ms. 30, p. [1] missed in numbering after f. 84
Magnifico et excellentissimo domino
Magnifice Domine, commendationem.
Iucundissimum fuit auditu mihi, cum intellexi, Dominationi Tuae proximis comitiis contigisse magistratum et amplum et honorificum. Felix nimirum successio; nam qui potuit Victori, purissimo atque integerrimo viro, alius Te uno, qui illius esset simillimus, iustius succedere, sub quibus frugi homines et rectorum studiorum cultores feliciter haud dubie vitam agunt? Nimis equidem vellem isthic per hoc tempus una Vobiscum vivere et praesentia Vestra ac consuetudine suavissima perfrui. Nunc autem, postquam eo fortunae res meae sunt impactae, ut iugum auribus planissime tenere videar, hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ hoc hoc superinscribed in place of crossed-out ...⌉ remedii est, ut quicquid accidit, id ne violenter feram; magno opere studeam. Mitto epistolam ad
Quoniam[2] quidem amplius, enim vero toties tibi, Magnifice, quisquis es, scripsi, qui scilicet Tui studiosissimus, ut me semper offendisti, nihil tamen hactenus rescribis; nec mirum, cum tantum sis evectus, in summum utpote gradum; sed decides post annum; ne superbi igitur. Debuisses aliquid respond text damaged⌈[ond]ond text damaged⌉isse; proinde impraesentiarum, quia
VSSG, Ms. 30, f. 84v
Tametsi et quamvis in superioribus istis litteris nulla mei pauperis mentio facta sit, cum et aequo animo bibam combibamque frequentius, volui tamen et meas illis addere characteres, ut et me vivum incolumem huc adventasse et Vestrum esse cognoscatis. Ceterum quod mihi restat, scio: scilicet, ut illi aemulo obviando me opponam ac disertissimas illas obscurorum virorum epistolas ad vos cum nugarum aliquarum additione transmittam. Tremant profecto mihi manus, cum mecum pensito, cui et quanto viro et nostro principi scribam; Vos, qui iam altiore gradu constituimini, mei etiam, cum bona pocula laete sum(p)seritis, recordamini.
Simitu[3] conscribillavimus epistolia tumultuatim consarcinata.
Interea[4], quo haec legi paper damaged⌈[legi]legi paper damaged⌉, mea VSSG, Ms. 30, p. [2] missed in numbering after f. 84
si voles, etiam invitus. Nihil contra Te agitur. Neniam ex mero ex mera volui scribere caritate ad Te. Scribo, praesertim in hac tabellarii opportunitate, qui non nisi madidus abibit. Feres patienter ut Tuos scholasticos, qui pergraecati sunt; talis eras ante magistratum, et boni consules. Non potui esse Plautinus; surripuit mihi omnia
Magister Ornatissime, mox licentiande et in medicinis doctorande, nunc vero rector, ego gaudeo multum, quod audivi, vos esse nunc dominum rectorem; ego bene faveo vobis, quia estis valde bonus socius ultraque estis ex illa patria
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉