Bene Dominatio Vestra Reverendissima meminit, quomodo sum expeditus a ⌊serenissimo domino nostro⌋ satis pro tam longo itinere et tempore aestivo. Illustrissima domina ⌊dux Bari⌋ per eum, quem hic habet ⌊oratorem⌋, impendit mihi non ut laute, quod non multum cupio, sed ut parce, honeste tamen vivere possem. Cotidie cogor duos ducatos exponere metquintus cum coco et cum quattuor equis, pro hospitio solum quolibet mense solvo novem ducatos. Si aliquando rediero, ponam calculum, quem Dominatio Vestra Reverendissima multum admirabitur. Si hinc a ⌊rege⌋ expediar, a quo nihil spero, nihil enim oratoribus datur, quomodo mihi erit redeundum? Locutus sum cum isto dominae ⌊ducis⌋ ⌊oratore⌋, qui dicit, quod nihil aliud habeat in commissis, quam quod hic mihi expensas faciat. De reditu nihil. Supplico igitur Dominationi Vestrae Reverendissimae, dignetur pro me ad ⌊regiam maiestatem⌋ intercedere, ut mihi conditionem faciat apud dominum ⌊Georgium Turzonem⌋, ut sicut hic fui in honore nomine suae maiestatis, cum eodem honore ad suam maiestatem redire valeam.
BJ, 6657, p. 240v
Sunt hic factores ⌊Fuggarorum⌋ et ⌊Welzerorum⌋. Res ista commode, si gratia erit ⌊maiestatis regiae⌋, poterit disponi, prout etiam domino ⌊Bonar⌋ scripsi. Dominatio Vestra Reverendissima, quae in hoc me iter intrusit, pro sua erga me gratia efficiat, ut sine confusione hinc expeditus redire possim, cui me et has meas necessitates humiliter commendo et perpetuo auctoratum devinctumque servum dedo.