Heri me Illustrissima Dominatio Vestra, ut opinor, sane intellexit, tamen propter maiorem certitudinem praesentibus omnia paucis complectar. Quarta iam vice eandem fere agens causam ad Illustrissimam Dominationem Vestram serenissimus m dominus meus ⌊rex Poloniae⌋, prout iam aliquotiens feci, me ad tractandum inter ⌊caesaream maiestatem⌋ et Illustrissimam Dominationem Vestram utrisque siquidem ob amorem ⌊Rei Publicae Christianae⌋ afficitur, reliquit, neque gratum esset suae maiestati, ut rebus infectis redirem. Conveni igitur ⌊consiliarium⌋ ⌊caesareae maiestatis⌋, qui apud eandem cum primis est, cuius mentem novissime Illustrissimae Dominationi Vestrae exposui, et cum eo plurima, quomodo tandem post tot bella compositio fieret, contuli. Inter alia videbatur ei, quod rursus me ad Illustrissimam Dominationem Vestram conferrem ob hanc potissimum causam, si in recuperatione ⌊Brixiae⌋[1] Illustrissima Dominatio Vestra ad suscipiendum indutias, quas nuper ⌊sanctissimus dominus noster⌋ proposuit, lenior facta esset, ut contra ⌊Turcas⌋, qui usque ad forum Iulii et circum passim grassantur, aliqua expeditio fieret persuasitque mihi, ut omni conamine Ilustrissimam Dominationem Vestram ad huiusmodi decem octo mensium indutias ineunda inducerem, quibus stantibus pax firma et certissima sequeretur. Proinde nactus iustam occasionem haec ad deferendum Illustrissimae Dominationi Vestrae nullis impensis et discrimibus parcendo huc appuli. Nihil profecto ⌊serenissimus dominus meus⌋ videret libentius, quam quod cum ⌊cesarea maiestate⌋ Illustrissima Dominatio Vestra post tot parte ab utraque clades vicissim illatas pro totius ⌊Christianae Rei Publicae⌋ contra infideles defensione esset unita, quodsi praedictas indutias suscipere intendit, ego interea hic perseverabo et per litteras efficiam, quod in effectum certum deducantur. Inter<i>m ⌊serenissimus dominus meus⌋ pro illo amore et benevolentia, qua Illustrissimam Dominationem Vestram et hoc inclitum dominium prosequitur, dabit omnem operam, quatenus ⌊caesaream maiestatem⌋ cum Illustrissima Dominatione Vestra componeret satissuperque ad utramque bellatum est nullumque bellum tam diuturnum fuisse compertum est, quod non postremo pax discussisset. Quaecumque in his per ⌊serenissimum dominum meum⌋ et me ⌊suae maiestatis⌋ servitorem fieri cupit, nihil diligentiae praetermittetur significet Illustrissima Dominatio Vestra. Cui me humiliter commendo.