Letter #7733
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSca. 1545-02-01
Letter lost, mentioned in IDL 2790: Quod proxime Casparis nullas meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram adiunxerim, Reverendissime Domine, in causa fuit susceptum onus servitii in guardia summi pontificis, quod ob inopiam sumptus cum maximo meo detrimento subire coactus sum -- De Alexandro vero nepotem Dominationis Vestrae Reverendissimae venerabilem dominum Gasparem, cui negotium hoc magis est notum, quo in statu res sint, satis fuse scripsisse certo scio, IDL 2827: Ex litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae proxime ad dominum Gasparum scriptis cognovi, quod nullae meae Dominationi Vestrae Reverendissimae adhuc sint redditae neque ubi locorum sim, Dominatio Vestra Reverendissima sciat. Quid causae vero sit, quod tam tarde ad Dominationem Vestram Reverendissimam perferantur, scire nequeo, cum ego etiam, ipso domino Gasparo teste, omnibus suis, quas per hoc tempus, quo Romae sum, Dominationi Vestrae Reverendissimae scripsit, meas ad Dominationem Vestram Reverendissimam semper adiunxerim |