Affinis hic tuus, qui Amplitudini Tuae meas reddiderit ⌊⌋, summis me cumulavit precibus, quo se Reverendissimae Paternitati Tuae unice commendarem rogaremque, ut Tuae Amplitudinis patrocinio auctoritate regia a tyrannide castellani Dibaviensis, a quo parum iuste impetitur, liberaretur. Quod tametsi sciam Reverendissimam Paternitatem Tuam ultro facturam, rogo tamen Amplitudinem Tuam, ne intra ardua ingentiaque negotia a ⌊regia maiestate⌋ tibi iniuncta huius affinis tui immemor esse velit ms. velis(!)
⌈velitvelit ms. velis(!)
⌉, a Deo mercedem acceptura. Audiet enim Reverendissima Paternitas Tua coram, quam iniustam cum pauperculo illo indies tyrannus ludit tragoediam. Sed de his hactenus.
De scholis Culmensibus, de quibus superioribus litteris memini, nihil actum esse in his ⌊comitiis Marienburgensibus⌋ actum esse sciat. Nam ⌊Elbingenses⌋ rogabant privatim dominum reverendissimum ⌊Culmensem praesulem⌋, velit illorum gymnasio et auxilio, et consilio esse, vellentque maiores huius terrae super ea re sollicitare. Quibus ⌊reverendissima paternitas sua⌋ respondit se magis ac superinscribed⌈acac superinscribed⌉ magis obligatum fore Culmensi veteri illi gymnasio. Exspectabat itaque ⌊dominus reverendissimus⌋ ⌊Elbingensium⌋ in publica sessione petitionem, quam fecere nullam, quare sua reverendissima paternitas noluit de hac re quppiam movere. Iussit autem, ut cum in ⌊Altenhaus⌋ diverteret ad se quamprimum venirem, de rebus Culmensis studii hortatu Reverendissimae Paternitatis Tuae disserturi.
Quare rogo Reverendissimam Paternitatem Tuam, quo ⌊⌋ meis ex ⌊comitiis Marienburgensibus⌋ datis respondeat aliquantulo aere misso, quo praelectores consulam academiae Culmensis, inter quos, ut omnium diligentissimum, ita omnium pauperrimum ⌊Ioannem Hymmelreichium⌋, Reverendissimae Paternitatis Tuae stipendio militantem vestimentisque egentem, unice commendo.
Valeat Reverendissima Paternitas Tua quam sanctissime et Hieronimi tui litterarum responsione memor.