Letter #85
S[tanisław?] ODROWĄŻ to [Ioannes DANTISCUS?]s.l., [1532-1544?]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime domine meus.
Ita me Gedanensis cervisia in illum oblivionis morbum let letargum impulit, ut nec hodie recordari possum, an aliquam praebuerim ansam vel causam humanissimi convivii hesterni dirimendi, quia nec heri nec alias umquam fui homo eius condicionis, sed fatum tulit fortasse. Utcumque est, parcant vestrae reverendissima paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ et magnifica dominationes. Ego de me tacere volo, merito paper damaged⌈[to]to paper damaged⌉ noscunt patientiam meam. Ego tamen ex hac curia non discedam, nisi omnibus reconciliatus. Hoc sit curae meae, nisi sit cum indignitate mea, quam numquam pa paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ssus sum nec patiar, donec vixero aliquid levitatis pati. Ego sum paratus nuntius, si volunt aliquid vel mihi referre vel litteris mandare in Poloniam paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉.
Servitor S. Odrouaz