Venerabilis domine tamquam frater carissime, salutem et omnem felicitatem.
Legimus querelam capellanorum et parrochianorum ecclesiae vestrae in ⌊Golambye⌋ contra praesentem ibidem ⌊nostrum Lazarum⌋, qua de re Domminationem Vestram rogamus plurimum, ut cum allatus comparuerit et obiectis responderit, omnia contra illum ... illegible⌈...... illegible⌉ n(ost)ro decreto, et quiquid ex eo expiscari poterit, in quo fortassis nobis visus fuerit per tot annos infidelis, ad nos Dominatio Vestra remittat. Rem nobis apprime gratam factura et quo nos sibi non vulgariter devinciet Dominatio Vestra, quam feliciter valere optamus.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, 19 Decembris anno Domini M D XXX II
Postscript:
Delatum est etiam ad nos eundem ⌊Lazarum praefectum nostrum in Goląbye⌋ {teres}[1] lue ⌊Luteri⌋
infectum
ms. inssectum(!)
⌈
infectum or inspectum⌈infectuminfectum or inspectum⌉
infectum
ms. inssectum(!)
⌉
multis audientibus dixisse ⌊Gloriosissimam Virginem Mariam⌋ mulierem fuisse, ut aliae erant mulieres, nihilque illam apud Deum pro nobis posse et quod frustra opem eius et aliorum san<c>torum imploramus ipsamque et alios sanctos omnes non plus valere quam alios, qui mortui sunt et pro sanctis non habentur. Item ius<s>isse illum non celebrari festa; in ipsis etiam dominicis Pentecosten faenum ius<s>isse secari et colligi, quod etiam in aliis festis ac dominicis diebus non paucis fecisse prohibetur; a cibis etiam vetitis ab ecclesia suo tempore non abstinuisse; et nescio quae alia, quae meram sapiunt haeresim, exercuisse. Quae si sic se habent, me [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ ut Dominationi Vestrae pro officio incumbit, ut certo sciat, et super his iustitiam iuxta sanctos canones ministrat, qua in re Dominatio Vestra nos non offendet. Persuademus etiam nobis Dominationem Vestram nihil aliud in his facturam quam ea, quae fide dignorum testimonio comprobare merentur. Nollemus profecto, quod se talis idem praefectus noster esse cognoscetur, omnia in re illi opitulari. Tantum abest ms. est(!)
⌈ab adscribed, in the hand of other⌈abab adscribed, in the hand of other⌉estabest ms. est(!)
⌉[2], quod istiusmodi malae et haereticae causae patrocinium suscipere vellemus. Rogamus itaque Dominationem Vestram, faciat id, quod iuris est et quod religionis nostrae aequitas exposcit.