Accepimus Tuae Strenuitatis ⌊⌋ datas ⌊Granatae in Betica⌋ 1526-09-01⌊I die Septembris1526-09-01⌋ proxime praeteriti, ex quibus totius negotiationis suae seriem cognovimus, fidem et diligentiam perspeximus, quas pariter commendamus. Subiunxit et nonnulla ⌊Fabianus⌋, Tuae Strenuitatis famulus, cui indubiam praestitimus fidem, et quae votis nostris deessent, non Tuae Strenuitatis operibus, sed temporum malignitati adscribimus. ⌊Fabianum⌋ libenter vidimus et audivimus et sumptus pro suo itinere consumptos ms. consumptus(!)
⌈consumptosconsumptos ms. consumptus(!)
⌉ boni consulimus et nostris pecuniis resarcire volumus, cum iusta et rationabilis ipsius ad nos reditus causa fuerit. Scripsimus saepius et mandavimus magnifico ⌊Nicolao Antonio Carminiano⌋ thesaurario nostro in ⌊ducatu Bari⌋ etc., ut omnem pecuniarum summam, quam Strenuitas
Tua a ⌊Fucaris⌋ aut ⌊Velseris⌋ per litteras cambii acceperit, litteris Tuae Strenuitatis habitis e vestigio persolvat, ne aliqua interiecta mora votis et bonae opinioni vel potius famae Tuae Strenuitatis officere posset et nostris negotiis impedimentum afferre. Credimus eum aliter non facturum.
A ⌊Io(anne) Iacobo de Dugnano⌋ nostro nomine non sunt transmissae pecuniae tum ob bella, quibus undique laceratur ⌊Italia⌋, tum ob vetita hominum commercia, quibus tutus in ⌊Hispanias⌋ non datur accessus. Sed securior et tutior nobis via videtur pecunias necessarias recipere ex banco (ut aiunt) ⌊Fucarorum⌋ aut ⌊Velserorum⌋, prout ordinavimus Tuae Strenuitati, in singulos menses ducatos centum, quos pro sua commoditate vel singulis mensibus vel tribus mensibus recipiat, et demum ad eundem nostrum on the margin⌈nostrumnostrum on the margin⌉ ⌊thesaurarium⌋ perscribere, quod ipse pecunias per cambium numeret et persolvat, per litteras namque ⌊Velseri⌋ nobis pollicentur se non defuturos in mutuandis pecuniis pro nostris necessitatibus, de quo plurimum confidimus.
Quantum attinet ad sabellinos, quos Tuae Strenuitati transmisimus, nobis consultius videtur, quod serenissimae ⌊imperatrici⌋ nostro nomine praesentarentur, quam quod ⌊caesareae maiestati⌋. Illos itaque Strenuitas Tua eidem serenissimae ⌊imperatrici⌋ ex nostra parte praesentabit, et munus verbis pro sua prudentia exornabit, suam maiestatem obnixe rogando, ut rebus nostris benigne adesse non dedignetur.
Pergratum est nobis audire, quod ⌊magnus cancellarius⌋ tam bene rebus nostris prospiciat et faveat, cui nos ingrati non erimus, et postquam ⌊statum Barensem⌋ tanto aere alieno oneratum exonerabimus, uberrimos gratitudinis fructus eidem conferemus. Scribit Strenuitas Tua ⌊eum⌋ pro nunc fore contentum mille ducatis et nunc contentae sumus, verum tamen vellemus, quod magnus cancellarius acciperet hos mille ducatos ⌊Neapoli⌋ a regio fisco, qui nobis in maiori summa tenetur pro illis poenis, quae exactae sunt durante sequestro. Et quia ⌊caesarea maiestas⌋ mandat, ut pro illis poenis pecuniae exactae nobis restituantur, quae ascendunt ad summam quattuor milium ducatorum, vel circa, idcirco libenter videremus, quod ⌊magnus cancellarius⌋ ex
BCK, 3465, p. 103
illa summa mille ducatos in auro sibi per internuntium fidum colligeret hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉. Idque credimus suae dominationi fore facillimum, nam in ⌊regno illo⌋ magna est ⌊eiusdem domini cancellarii⌋ auctoritas, ex qua posset unico verbo pecunias a regio fisco consequi, et nobis difficillimum foret. Ceterum hoc negotium Tuae Strenuitatis prudentiae committimus, et illud exsequatur, quod nobis honorem pariter pariat et commodum. Proventus ordinarios ⌊ducatus Barensis⌋ pro nunc movere non possumus hidden by binding⌈[mus]mus hidden by binding⌉, cum omnes deputati sint pro legatoriis, cum quibus nuperrime est habita concordia, illosque brevi absolutum iri speramus, nam aliter effugere non poteramus, quam quod ex testamenti materni vigore satis legatoriis fieret, cum quibus in iudicium intrare noluimus, non tantum dubia sed desperata exsistente causa ex multorum iuris peritorum iudicio.
Accepimus per manus ⌊Fabiani⌋ exempla supplicationum et decretationum, insuper et litteras commissionales, quarum primae sunt observatoriae privilegiorum; secundae de iustitia ministranda super feudo ⌊Montis Serici⌋; tertiae, quibus committitur, quod quidquid stante sequestro per officiales caesareos a ⌊statu Barensi⌋ ordinarie vel extraordinarie exactum fuerit, nobis restituatur; quartae, quod cognitio et punitio delictorum, stante sequestro commissorum, nobis et nostris officialibus remittatur; quintum, quod decretum factum in sublatione sequestri super restitutione et resignatione ⌊arcis Barensis⌋ observaretur et quidam terminus praefigatur impetitoribus ducatus Barensis, quo elapso perpetuum silentium indicetur. Sed pro restitutione arcis sunt necessariae litterae ⌊caesaris⌋ ad ⌊Ferdinandum litterae Alarcon hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉⌋, semel, bis et ter mandando, quod ⌊arcem⌋ nobis, vel cui nos commiserimus, restituat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉. Similiter et ⌊caesaris⌋ litterae ad ⌊viceregem⌋, si modo vicerex ex Hispaniis traiecit hidden by binding⌈[cit]cit hidden by binding⌉ in ⌊regnum Neapolitanum⌋. Sed veremur, ne haec bella sint impedimento, quo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉minus ⌊arx ipsa⌋ nobis restituatur. Post lapsum vero termini, quem impetitoribus praefigi curabimus, non erit aliqua excusatio, quin ⌊arx ipsa⌋ nobis restituatur.
Curet igitur Strenuitas Tua et totis viribus studeat, ut haec ⌊arcis⌋ restitutio pro nostro voto succedat, qua absoluta Tuam Strenuitatem absolvemus, ut ad nos feliciter revertatur, et aliquem destinabimus nostrorum negotiorum gestorem, qui in aula ⌊caesaris⌋ ad nostrum beneplacitum versetur et rerum nostrarum satagat, habita prius diligenti informatione a Tua Strenuitate de omnibus, quae expedienda in aula ⌊caesaris⌋ remanebunt. Interim Strenuitas Tua sit boni animi et ea executioni demandare nitatur, quae aliis litteris Tuae Strenuitati perscripsimus, praesertim de solutione adohae, ad quam nimis iniuste concilium orig. consilium⌈conciliumconcilium orig. consilium⌉ collaterale nos compellere volebat, sed quia ex parte nostra fuerat allegatum, reges written over inas⌈inaseses written over inas⌉ et reginas, qui sanguine progeniti sunt regio, non teneri ad solutionem adohae, idcirco causa haec fuit reiecta in consultationem hidden by binding⌈[tionem]tionem hidden by binding⌉ ⌊caesareae maiestatis⌋, apud quam curabit Strenuitas Tua litteras obtinere, ex
BCK, 3465, p. 102
quibus ab huiusmodi solutione adohae perpetuo absolvamur.
Sextas accepimus litteras commissionales contra magnificum ⌊Ludovicum de Montealto⌋ et ⌊Anibalem Baronum⌋, quas written over m⌈mss written over m⌉ ad praesens non necessarias ad arbitramur, immo eas occultandas duximus, nam licet a principio idem Ludovicus et ceteri consiliarii super extractione et morte doctoris Antonelli satis animose insurrexissent et multifariam minarentur, tamen postmodum fabricato processu detecta est secretarii nostri innocentia et illius doctoris iniquitas, ob quam non semel sed decies occidi demerebatur, scripsitque ad nos idem ⌊Ludovicus de Montealto⌋ postremis suis litteris casum hunc deprimendo non magnificando, prout antea factum fuerat. Scripsit et insuper se velle ⌊statum nostrum Barensem⌋ protegere et iura nostra, citra praeiudicium tamen regii fisci, contra omnes defendere, dummodo id ⌊caesarea maiestas⌋ suis litteris permittat. Et quia non modicae auctoritatis ⌊eundem Ludovicum⌋ in ⌊regno⌋ esse scimus, idcirco hortamur Strenuitatem Tuam, velit litteras a ⌊caesare⌋ obtinere, quibus ⌊eidem Ludovico⌋ mandetur, quod nostrum statum nostraque iura usque ad aras (ut aiunt) et quatenus licet, defendat ac tueatur, et quatenus hae litterae prioribus contrariantur, Strenuitas Tua dissimule written over a⌈aee written over a⌉t, nam temporibus medicina valet,
cf. Ov. Rem. 131-132 ⌊data tempore prosunt et data non apto tempore vina nocentcf. Ov. Rem. 131-132 ⌋, ⌊hunc⌋ pro nobi ipsum, dum pro nobis steterit, laudare cogimur, dum contra nos odisse licebit. Et has litteras ubi obtinuerit Strenuitas Tua, ad nos vel ad ⌊thesaurarium nostri ducatus Barensis⌋ duplicatas e vestigio transmittat, et praeter cetera de restauratione ⌊arcis Barensis⌋ impensissime laboret et studeat.
Nova et reliqua, quae nobis oretenus idem ⌊Fabianus⌋ Tuae Strenuitatis nomine enodavit et seriatim exposuit, pergrata nobis fuere, et plurimum commendamus fidem, dexteritatem et diligentiam eiusdem Strenuitatis Tuae, quam bene et feliciter valere optamus.
Post dat(as) or dat(um)⌈dat(as)dat(as) or dat(um)⌉
in vigilia sancti Thomae apostoli accepimus Strenuitatis Tuae litteras gratiosissimas quidem datas XII-a Octobris ex ⌊Granata⌋. Accepimus et litteras caesareas super restitutione ⌊arcis Barensis⌋, quas mancas et minus sufficientes credimus, dubitantes, ne in fabellam Marcholphi incidamus, et nullus gratus et fidus caesari inveniatur. Quapropter hortamur Strenuitatem Tuam, totis viribus contendat, ut ⌊arx ipsa Barensis⌋ nobis libere et absque alia graviori condicione extradatur et restituatur, ut castellanum eligere valeamus. Nos namque ⌊caesari⌋ debiti iuramenti homagium praestitimus,
BCK, 3465, p. 101
neque verendum erit, quod nos neglecto iuramento iusserimus illam arcem in manus hostium caesaris extradi et consignari. Nam nostro honori deesse nolumus nec debemus, praeterea timemus, ne ⌊prorex⌋, ut innuit Tua Strenuitas, novas technas et dolos machinetur, quo possit arcem retinere et nos nostra spe delusas reddere, et adhuc nescimus, an ipse prorex cum classi ⌊Neapolim⌋ attige hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉rit, quod omen dii avertant, quare provisiones caesaris non poterunt patrari(?), et nobis de vento servient. Quamobrem Strenuitas Tua elaboret, ut aliter ista expeditio procedat et favorabilius, et in absentia ⌊proregis⌋ committatur vel concilio orig. consilio⌈concilioconcilio orig. consilio⌉ collaterali, vel alteri, cui nos merito confidere deberemus, qua obtenta et ⌊Neapoli⌋ observata et ⌊arce⌋ nobis restituta e vestigio Tuam Strenuitatem revocare curabimus cum omni, qua decet securitate, litteras ad ⌊caesarem⌋ et ad ⌊christianissimum regem⌋ transmittentes, ex quibus tutus recessus et tutus transitus per ⌊Gallias⌋ Tuae Strenuitati concedatur. De sumptibus, quos Tua Strenuitas sustinet, non angimur, sed resarciemus abunde Tuae Strenuitati, ut nullam ms. nullum(!)
⌈nullamnullam ms. nullum(!)
⌉ exinde neque optimae opinionis et famae suae neque suorum bonorum iacturam patiatur, et nos principem gratissimam experietur. In expeditione ⌊arcis⌋ studeat Strenuitas Tua, ut litterae dirigendae hidden by binding⌈[endae]endae hidden by binding⌉ ⌊Ferdinando Alarcon⌋ mandent semel, bis et ter, ut moris est Hispanici, et in sua absentia mandetur suo written over um⌈umoo written over um⌉ locumtenenti vel vicecastellano Barensi, ne diuturniorem moram nobis ingerant.
Strenuitas Tua iam facta est Hispana ex tam longa cum ⌊Hispanis⌋ consuetudine hidden by binding⌈[ine]ine hidden by binding⌉ et mores Hispanorum callet, quamobrem caute agendum erit, ne nobis imposuisse iactitent. Reliqua, praesertim negotium nostri secretarii, quod cordi habemus, committimus prudentiae et sollicitudini Tuae
Strenuitatis, quam bene et feliciter valere optamus.
Datae hidden by binding⌈[tae]tae hidden by binding⌉ ⌊Cracoviae⌋, die 3-a Ianuarii 1527.
⌊Bona regina⌋ subscripsit