» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1374

Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1535-11-24
            odebrano [1535]-12-09

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 4, k. 64-65

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 123

Publikacje:
1AT 17 Nr 569, s. 706-707 (in extenso; polski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D.4, f. 64r

Reverendissime Domine, domine mi observandissime.

Salutem et omnia fausta.

Quod Vestra Reverendissima Dominatio mihi iterum gratulatur fortunarum accessionem, iterum ei habeo gratias, quas possum maximas. Doleo item vicem Vestrae Reverendissimae Dominationis, quod in hac aetate, in qua iucundissima solet esse quies non ab actionibus solum, sed etiam a morbis, ceperit a crudeli illo carnifice calculo excarnificari, sed forsan Dei bonitas ita exercet Vestram Reverendissimam Dominationem, quo sibi tanto constantiorem militem faciat, quid enim vita haec nostra, nisi militia in hoc mundo? Et qui certaverit cum afflictionibus carnis usque ad finem, ille coronabitur. Ego cum neque cum calculo, neque cum calculis aliquid commune habui hactenus, quod demum afferent sequentes anni, nescio, sed vereor, ne non idem mihi imbecilliam virium huiusmodi eveniat, quod robustis evenire video. Si tamen sacerdotium ascire solet calculum, ego praescripsi, quod ab annis non paucis sacrificulus factus, AAWO, AB, D.4, f. 64v nihil habui negotii cum hoc superinscribedococ superinscribed genere mali et proinde hidden by binding[nde]nde hidden by binding Vestra Reverendissima Dominatio petat aliunde remedium, nempe hidden by binding[pe]pe hidden by binding a reverendissimo domino Premisliensi, qui conflictatur saepius hidden by binding[saepius]saepius hidden by binding cum hoc morbo et mirum, quod haec mala infestent sacerdotes, cum medici dicant, eunuchos forte, quod propter Deum castrati sunt, neque hidden by binding[eque]eque hidden by binding podagrae, neque calculi incommodis affici.

Mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi commissionem ad formu hidden by binding[u]u hidden by bindinglam missam descriptam, mitto et mandatum regium contra partem ream.

De litteris regiis ad summum pontificem in negotio ecclesiae Vestrae Reverendissimae Paternitatis nihil intellexi. Neque enim reverendissimus olim dominus episcopus Cracoviensis ullo verbo ad me de hoc precavit. Nescio autem, si non fecerit eas scribi ante regium e Cracovia discessum; apud notarios eius inquiri oportet.

De episcopatu Cracoviensi adhuc deliberatur. Domini episcopi Vilnensis et Posnaniensis non desunt sibi ipsis. De me, quid sperem, nescio. Non admodum etiam ambio eam sedem, in qua non daretur AAWO, AB, D.4, f. 65r quiescere, tamen reposui hoc in Dei et principum voluntate, contentus ea vocatione, per quam Vestrae Reverendissimae Dominationi vicinior factus sum, modo liceret ea frui in otio et quiete.

Novarum rerum in praesens nihil habetur in aula. Opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me, quod facit, amet.

Postscript:

Mitto Vestrae Reverendissimae Dominationi exemplum litterarum summi pontificis ad regiam maiestatem, ex quibus intelliget, quanta pestis invaserit Angliam ex regis amentia. An bono remedio uti coeperit Romanus pontifex, aliorum iudicium esto, effectus declarabit etiam etc.