List #1457
Hans BRASK do Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1536-05-29
odebrano [1536]-06-07 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et frater honorande.
Desideratam in Domino felicitatem et salutem.
Non quod Vestrae Reverendissimae Paternitatis beneficiorum ac humanitatis oblitus calamum aliquamdiu cohibui, sed vel ex responsis ad novissimas meas litteras hactenus dilatis vel ut ex aliquibus succrescentibus consolatoriis novitatibus scribendi venerer occasionem, et quamquam eorum neutrum successerit, prior tamen ad id officii accessi veritus, ne forte dilectio noviter plantata (si nullo scribendi officio irrigaretur) paulatim macredine evanesceret. Tueor tamen fraterni amoris constantiam nec ab ea ullo enthymemate abducor. Praeterea, Reverendissime Pater, visum exstitit novennali huic meo exilio sua incommoda et perpetuas quasdam passiones ipsum per concomitantiam sequentes (citra omnem suppetiarum accessionem) pro eius integritate suffecisse. Addidit tamen his nonnihil acredinis temporis inclementia per sublationem carissimorum amicorum reverendissimorum patrum dominorum Gnesnensis et Cracoviensis piae recordationis. Quorum uterque et praesertim dominus Cracoviensis apud sacram regiam maiestatem sacramve Polonicam ecclesiam nonnihil spoponderat se acturum in rem meam pro huius diuturni iniusti exilii leviori supportatione effecisseque (semoto omnis haesitationis scrupulo), nisi in feliciores sedes translatus subiitque ex eo tamen unica quaedam spes mihi affururae aliquando consolationis amicum in tam uberum provisionum vicissitudine ad fecundiorem aliquam sedem pro suorum bene meritorum ac virtutum gradibus, si sibi id animi fuisset provehendum, faciat, oro, Deus optimus, ut et id spei mihi non sustollatur. Quod si bene successerit, non potest non esse consolatorium amico.
Fuerat hinc inde praeterita hieme communis (licet adulterina) quaedam fabula de morte regis Sweciae, sed veterano poemate „raro iacet satyri or saturi⌈satyrisatyri or saturi⌉ funus ad ora fori”, forte ut qui insordescit, insordescat adhuc, donec impleatur numerus fratrum etc. Sed et hoc pro integratione exilii.
Praeterea, Reverendissime Domine, advenit superioribus diebus reverendissimus pater, dominus episcopus Scarensis (cuius ecclesia est in Vesgocia, mea in Ostgocia exsistente), septennalis nobis coexul, reverendissimum dominum Upsalensem ac me invisere. Cuius consolationi pro fraterno amore ac debito libenter adessemus, ut par esset, nisi obstreperet diuturnitas exilii ac rei familiaris AAWO, AB, D. 3, f. 122v angustia. Semper enim aliquid abest, quo rerum humanarum procreetur felicitas. Quorum uterque una mecum se recommendat Reverendissimae Vestrae Paternitati, quam felicibus auspiciis Deus secundare dignetur mei, ut coepit, amantem.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Vestrae Paternitatis deditissimus frater