Post reditum ⌊huc⌋ meum quidam ⌊harum terrarum⌋ Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliarii[1] litteris suis mihi significarunt ea, quae de ⌊futuro hic conventu⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae suggerenda et consulenda essent, de loco in primis, qui eis videtur aptior et commodior ⌊Thoroniae⌋, quam ⌊Marienburgi⌋, propter eos dominos, quos Serenissima Maiestas Vestra ad nos est missura[2]. Et, cum tempus breve est pro 1537-05-08⌊divi Stanislai festo VIII-a Maii1537-05-08⌋ praemittendaeque sint Serenissimae Maiestatis Vestrae litterae et mandata, quibus trium districtuum nobilitas maioresque et minores civitates sunt ad ⌊conventum⌋ vocandae, oportunum illis visum est, ut tempus et dies conventus transferretur in 1537-05-24⌊quintam1537-05-24⌋ aut 1537-05-25⌊sextam1537-05-25⌋ feriam post 1537-05-20⌊Penthecosten1537-05-20⌋[3], quodque per nobilitatem districtuum ad eos nuntios[4], qui nuper apud Serenissimam Maiestatem Vestram fuerant ⌊Cracoviae⌋, quidam alii eligerentur ac mitterentur.
Praeterea, ut tandem Serenissima Maiestas Vestra serio exactoribus prioris contributionis mandaret, quod iam a Serenissima Maiestate factum est aliquotie{n}s, quo rationem ⌊dominis consiliariis⌋ in ⌊futuro conventu⌋ de perceptis redderent, unde certo sciri possit, qui contribuerint et qui omissi aut qui contribuere neglexerint, ut in contributione instituenda iustior ordo, quam in priori, servaretur.
Consulunt item et humillime rogant, dominis ex ⌊Regno⌋ ad nos venturis Serenissima Maiestas Vestra velit iniungere, quemadmodum nuntiis nobilitatis nuper ⌊Cracoviae⌋ a Serenissima Maiestate Vestra fuerat responsum, ut diligenter inquirerent, qui sint isti ex nomine, per quos hic apud nos factiones, conuenticula atque dissensiones ac odia inter nobilitatem et civitates, contraque ⌊dominos consiliarios⌋ simultates exerceantur et excitentur, compertique voluntati et iudicio Serenissimae Maiestatis Vestrae deferantur, sicque tractentur, ut aliis sint exemplo, ne istiusmodi turbulentos et sediciosos sibi animos assumere praesumant.
Petunt insuper a Serenissima Maiestate Vestra suppliciter, dignetur etiam eisdem ex ⌊Regno⌋ dominis committere causam violentiarum, quibus usus est ⌊Sigismundus Grudzinski⌋ ex ⌊Regni⌋ districtu ⌊Crayno⌋ in ⌊districtum Pomeraniae⌋, ubi nobili ⌊Mathiae Pyschinski⌋ sine iure aut aliqua praemonitione, nocturno tempore, multis comitatus in bona eius irruens violenter rusticum cum pecoribus et omnibus, quae habuit, abduxit. Cuius rei querelae, quamvis saepius sint ad Serenissimam Maiestatem Vestram perlatae, tamen hucusque ⌊idem Grudzinski⌋ ad standum iuri numquam compelli potuit, verendumque est, nisi causa ista per dominos mittendos sopiatur, ne iterum novae grassationes utrimque suboriantur.
Petunt et hoc, quod potissimum est, Serenissima Maiestas Vestra dignetur venturis dominis dare in mandatis, ut se cum aliis hic Serenissimae Maiestatis Vestrae consiliariis in omnibus conforment
BCz, 244, p. 202
mutuoque de rebus tractandis habito consilio sic se gerant, ne Serenissimae Maiestatis Vestrae auctoritas in suis hic consiliariis elevetur, sed contra rebelles et novare omnia contendentes magis atque magis firmetur. Sic demum hic sperandum erit inoboedientes Serenissimae Maiestati ms. M(aiesta)tis(!)
⌈MaiestatiMaiestati ms. M(aiesta)tis(!)
⌉ Vestrae auctoresque seditionum in ordinem redigi posse eaque or cunctaque⌈eaqueeaque or cunctaque⌉, cunctaque in posterum tranquilliora futura. Haec quorundam ⌊hic dominorum superinscribed⌈dominorumdominorum superinscribed⌉ consiliariorum⌋ bene perpensa consilia, cum et mihi, pro rudi meo iudicio, his temporibus et rebus videantur satis commoda, quemadmodum a me postulatum est, in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime deducenda existimavi. Cui me ut domino meo clementissimo suppliciter commendo, Deumque precor, ut nobis eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime in valetudine atque omnis felicitatis prosperrima accessione conservet.