Fuit mihi iamdiu cum ⌊Gratiano Aldereto⌋ arctissima amicitia, tum ob singulares virtutes, quibus ipsum praeditum esse cognovi, tum ob insignem eruditionem, qua cuivis nostrae nationis facile conferri potest. ⌊Is⌋ tuae in se gratitudinis et benevolentiae ac in omnes studiosos humanitatis memor volensque suae in te affectioni et observantiae, ut par erat, respondere, nulla alia re inductus ⌊filiam tuam⌋ naturalem indotatam, derelictam, et tuo, et omnium praesidio destitutam uxorem duxit cum maximo omnium applausu.
Mihi fuit longe gratissimum videre in ⌊homine⌋ numeratae tantum amicitiae fervorem, ut tui memoria omnes alias difficultates superaret, neque spe pretii, quod in praesentiarum ubique maximi fit, ⌊eam⌋ acceperet, sed tantum, quod tua filia esset. Et propterea amicorum omnium et meae praesertim partes sunt Dominationem Tuam Reverendissimam admonere, ut et ⌊filiae⌋, ac ⌊generi⌋ memor tuae dignitati, erga filiam pietati et erga generum humanitati correspondere velis, quo officio te digna praestitisse et unico munere ambobus consuluisse videberis, me autem ita devinctum reddes, ut neminem sis habiturus in ⌊Hispania⌋, qui tui sit magis studiosus.
Interim vale felicissime.