1537-09-23⌊Heri1537-09-23⌋, postquam puerum Dominationis Vestrae Reverendissimae a me dimisissem, in ipsa meridie mihi adiunctae istae litterae ex ⌊Cracovia⌋ et ⌊urbe Ro(ma) or Ro(mana)⌈Ro(ma)Ro(ma) or Ro(mana)⌉⌋[1] redditae sunt. Ex quibus coadiutoriae negotium et alia, quae venerabilis dominus ⌊Theodericus de Rheden⌋ facienda consulit, intelliget et quid rebus nostris expedire possit, dispiciet. Ceterum, cum hodie, quemadmodum ⌊reverendissimus dominus Cracoviensis episcopus⌋ scribit, ⌊maiestas regia⌋ ⌊Cracoviam⌋ feliciter ingredi debeat, res nostras tractandi maiorem, quam prius, habebimus commoditatem. Ut igitur Dominatio Vestra Reverendissima omnia litterarum pro nobis regiarum ad
⌊urbem⌋ exempla diligenter conscribat et ad me ocissime mittat, rogo, quibus habitis
cf. Adagia 1526 No. 3522 E vestigio ⌊e vestigiocf. Adagia 1526 No. 3522 E vestigio ⌋
nuntium meum ⌊Cracoviam⌋ proficisci iubebo. Neque abs re mihi visum est consultum, quod Dominatio Vestra Reverendissima litteris suis ⌊maiestati regiae⌋, iuxta quod in scheda a me legit, gratias pro prioris suae voluntatis confirmatione habeat, rogando, ut id, quod reliquum est, litteras scilicet praesentationis et commendatitias, ad ⌊urbem⌋ ⌊reverendissimo domino episcopo Cracoviensi⌋ committat. Ipsi etiam ⌊reverendissimo Cracoviensi⌋ a Dominatione Vestra Reverendissima esset scribendum. Praesto est argumentum de diligentia pro Dominatione Vestra Reverendissima habendae gratiae et, ut coeptam benevolentiam prosequatur, rogandum etc.
⌊Cubicularium regium⌋ hinc primum dimittam, nuntium meum, quousque omnia a Dominatione Vestra habeam, retinebo.
⌊Reverendissimo domino Cracoviensi⌋ id, quod a me petit pro ⌊Hosio⌋, negare non ausim. Videat nunc ⌊venerabilis dominus Alexander⌋[2], cum quo ei erit negotium. Peto tamen nihilominus, quomodo me in eo gerere debeam, a Dominatione Vestra Reverendissima consilium etc.
Si et quando ad me Dominatio Vestra Reverendissima ventura est, faciat me paulo ante adventum certiorem, rescribatque mihi, si in usu est apud ecclesiam nostram, quod electus seu postulatus ante confirmationem ⌊pontificis⌋ bonis mensae episcopalis uti possit, quo sciam temporius, quomodo de pecuniis ad ⌊urbem⌋ mittendis sit agendum[3]. Expecto in iis omnibus resolutionem a Dominatione Vestra Reverendissima, quam felicissime ac diutissime valere opto.