List #1885
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-07-30
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Hodierno die, cum essem in templo, oblata fuit mihi citatio, quam litteris hisce meis inclusam Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Etsi autem, Deo bene iuvante, facile me ius meum tueri posse contra adversarium confido, Vestram tamen Reverendissimam Dominationem obtestor, ut ipsa quoque {quoque} mei propugnationem suscipere velit, cum praesertim maior illi quam ipsi mihi iniuria et contumelia facta videatur.
Nam si non fuit Reverendissima Dominatio Vestra, iuxta Sculteti opinionem, Varmiensis canonicus, equidem non video, quemadmodum episcopus Varmiensis salvis ecclesiae huius constitutionibus effici potuerit. Sed et venerabile capitulum Reverendissimam Dominationem Vestram insigni aspersum est infamia, cuius omnes praelati et canonici periuri sunt secundum Sculteti sententiam et fidefragi, qui contra iusiurandum a se praestitum ausi fuerunt episcopum renuntiare eum, qui canonicus numquam fuisset. Quos ego si tanti criminis affines esse putarem, cuius a bono isto Sculteto insimulantur, tantum abest, ut in eorum collegium cooptari cuperem, ut etiam consuetudinem eorum aspernarer. Sed cum ipse Scultetus periurus sit et fidefragus, qui praeterquam quod matrimoniun contraxisse, quodque Lutherana labe infectus esse dicitur, aperte iusiurandum suum violavit, cum eximi se ab eius iurisdictione curavit, cui se dicto audientem fore iureiurando promisit. Cum ipse itaque periurus sit, falso ceteris praelatis et canonicis hanc tam turpem notam inurere conatur, viris summa fide atque integritate praed written over st⌈stdd written over st⌉itis, volens eos Bcz, 1618, p. 314 eiusdem, cuius ipse reus est, criminis socios et participes habere.
Quare etiam atque etiam oro et obsecro Reverendissimam Dominationem Vestram, ne leviter ferat hanc tantam iniuriam et ignominiam non tam mihi, quam et sibi, et venerabili suo capitulo impositam, atque in hoc primo ingressu in ecclesiam suo planum omnibus faciat et esse se verum episcopum, et non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ improbis ac periuris, qualis est ille ipse, qui ceteris impingit, sed viris spectata fide, virtute integritateque praeesse. Una eademque opera et suam, et venerabilis capituli sui dignitatem tuebitur, et meae causae multum attulerit adiumenti.
Ego vero, quemadmodum pro hoc officio Reverendissimae Dominationi Vestrae semper esse volo devinctissimus, ita de referenda Sculteto gratia ero quoque solliitus hidden by binding⌈[itus]itus hidden by binding⌉. Quantum potero, contendam et elaborabo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉, ut ipse potius de suo canonicatu in dubium veniat, quam ego de meo, modo ut mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ praesidium et auxilium Reverendissimae Dominationis Vestrae non desit.
Dominus Praepositus, hospes meus, qui me valde prolixe accipit, servitutem suam Reverendissimae Dominationi hidden by binding⌈[Dominationi]Dominationi hidden by binding⌉ Vestrae per me adscribi iussit. Etsi graviter fert hidden by binding⌈[rt]rt hidden by binding⌉ haec mihi accidisse, tamen in molestia gaudet, quam ipse hominis improbitatem expertus est. Eandem me quoque cognovisse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉. Omnia mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae diligenter et hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ fideliter, et amanter confecit. Sed et domini custodis magnam suam erga me humanitatem expertus, ex quo plura Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉.
Cuius me interim gratiae commendo. Deum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ precor, ut quam longissimo tempore felix episcopatu hoc suo novo perfruatur.
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus
Postscript:
Si quid liberius a me scriptum est, quam natura et consuetudo mea fert, ignoscat Reverendissima Dominatio Vestra iusto dolori meo, non tam ex mea, quam ex illius et venerabilis capituli iniuria et contumelia concepto. Nam quod ego citatus sum, in eo mihi nulla videor insigni affectus ignominia, sed quod Reverendissima Dominatio Vestra pro episcopo non habetur, quod venerabile capitulum illius peierasse dicitur ab homine ipso periuro, id vero minime ferendum puto.