Nuntius illustrissimi ⌊ducis Prussiae⌋, cum ei litteras meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram offerrem, putans eum illo rediturum, ait sibi alio esse iter, nempe ⌊Stumam⌋ et ⌊Mevam⌋. Ita relictas apud me litteras nunc mitto, moram boni consulat Reverendissima Dominatio Vestra. Cum admoneat me, tempus ne diutius differam actiones negotiorum meorum apud ⌊regiam maiestatem⌋, restent autem nonnulla, in quibus consilio mihi et auxilio opus est Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae cancellarius meus infecta ad me retulit, quibus accedunt ea, quae postea evenerunt. Igitur mitto, qui omnia referet et leget meaque desideria et sententiam exponet ⌊Eberardum Roghium⌋ secretar, quem a secretis habeo fidelem et continentissimum. ⌊Cui⌋ in his, quae meis verbis dicet, velit Reverendissima Dominatio Vestra fidem habere et commendare etiam poterit tuto, quaecumque volet. Adiunxi ⌊illi⌋ famulum eum, quem statui mittere ⌊Cracoviam⌋. Si forte est, quod coram illi committere volet Reverendissima Dominatio Vestra, illic curandum. Ablegabo hunc, quamprimum parata habebit Reverendissima Dominatio Vestra, quae ille perferre debet. Cum legerit Reverendissima Dominatio Vestra in formula commissionis locum, qui ad dominum palatinum attinet, mox intelliget, cur eum in modum instituerim negotium et quid alio respiciens consulam. Verum an succedet, dubito. Captandae sunt nobis quaevis occasiones occupandi consilia, ne eveniat, quod nuper post obitum castellani Elbingensis.
Commendo me amori solito Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Dominus Deus in productissimam aetatem salvam servet et incolumem.